Librum 4, Quaestio 5

By Adam Wodeham

Edited by Magali Roques, Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.06 | July 13, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, July 13, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b4-q5

Librum 4, Quaestio 5

[Quaestio]

1Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua res vera extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

[Rationes principales]

2Quod sic videtur per argumenta cuiusdam doctoris alias facta contra me, quia sic se habet quantitas continua permanens ad substantiam sicut quantitas [1] successiva ad motum et econverso. Sed quantitas successiva est totaliter alia res a motu, quia est terminus motus augmenti vel decrementi vel est substantiam eius vel mensura eius. Ergo et quantitas continua permanens est alia res a substantia.

3Item, quantitas quae primo afficiebat panem in eucharistia realiter permanet non remanente pane. Igitur non est eadem res cum ea.

4Contra: sicut se habet figura ad quantitatem sic quantitas ad substantiam. Sed figura nihil reale addit super quantitatem etc., quia tunc posset separari unum ab alio, ergo etc.

5Item, quod quantitas non sit nisi substantia habens partem extra partem probatur, quia si quantitas esset aliquid aliud a corpore quod est substantia, tunc posset intelligi et esse substantia quae esset corpus sine quantitate. Quod est impossibile, quia tunc corpus haberet esse spirituale et non esse corporeum, haec ille.

[Divisio quaestionis]

6In ista quaestione primo respondebo ad titulum quaestionis et ad rationes principales. Secundo, ponam magistri praedicti contra meas responsiones argumenta sua reducentes et positionem meam impugnantes. Tertio, [2] recitabo rationes aliarum opinionum et respondebo ad istas. Quarto, ponam obiectiones aliquas contra me sigillatim oppositas et solvam eas. Quinto, ponam rationes Gualteri quibus arguit contra me quantitatem esse distinctam a substantia et qualitatibus. Sexto, inpugnabo opinionem illius. Septimo, respondebo suis rationibus.

[Primus articulus: Responsio auctoris ad titulum quaestionis et ad rationes principales]

7Ad quaestionem dicendum quod sic, eo modo loquendo quo debet concedi quantitatem esse rem. Iste enim [3] terminus res sicut et ille terminus ens aequivoce dicitur de quantitate quae non est res una sed [4] multae, et de aliis rebus quarum quaelibet vere est una. Nolo tamen dicere quod quantitas sit res alia a substantia et qualitate et a partibus earumdem, immo quantitas ipsa [5] est ipsae partes S168va continuae in toto et istae eaedem partes, si discontinuentur, fiunt [6] quantitas discreta. Hanc viam [7] de partibus et non de toto teneo, tum quia reputo eam rationabiliorem, tum etiam propter calumniam vitandam multorum dampnantium quantitatem esse substantiam et qualitatem, licet non ex scientia procedat talis calumnia.

8Quod autem non distinguatur ab M212ra ipsis et [8] a partibus earum alias tractabitur forte et [9] videtur in quaestione speciali [a] quamvis non hic oporteat, quia Ockham satis probat hanc conclusionem in tractatu super hoc [b] et in Lectura sua super quartum [c]

9Responsio positionis sit haec, quia sumendo sic 'rem' ut praemisi omnis multitudo est res alia a [10] substantia quaelibet creata et qualitate, quia omnis substantia est vere res una et etiam omnis qualitas. Nulla autem multitudo in creaturis [11] est vere res una. [12] Sed omnis quantitas est multitudo. De [quantitate] discreta notum est hoc et de continua patet idem, quia aliter hoc genus quantitas [13] non conveniret eis univoce et per consequens non esset genus earum, contra Philosophum in Praedicamentis [d] et 5 Metaphysicae. [e]

10Ad primam rationem dicendum quod quantitas intrinseca motus [14] non est alia res a motu et partibus eius. Et ad probationem dico quod per se loquendo terminus augmenti est res permanens et non successiva, et ideo non est per se loquendo nec simpliciter loquendo quantitas intrinseca motus, et hic loquendo de ultimo [15] termino motus augmenti. Sed de termino in via et fieri [16] augmentationis non est inconveniens quin per accidens quantitas intrinseca [17] quae acquiritur sit motus vel partes [18] motus. [19] Verum est tamen quod sicut apponitur in augmento quantitas est subiectum illius eo modo quo alias exposui [f] quomodo motus localis est mobilis sicut subiecti et iste modus [20] non arguit discontinuationem realem. Vel est mensura et iste modus bene arguit discontinuationem realem [21] quantitatis successivae a toto cuius est primo, non autem a partibus illius. Bene tamen per tempus ipsum distinguitur a multis motibus et a partibus eorum.

11Ad secundum quod quantitas accidentalis quae fuit panis remanet, quaelibet scilicet qualitas corporea et extensa remanens in hostia post consecrationem, sed quantitas essentialis non remanet.

[Secundus articulus]

12Ad rationes in oppositum quae sunt directae contra me cum teneam conclusionem primarum rationum.

13Ad primam dicendum ad maiorem, quod est ut sic et est ut non et plus ut non, [22] quia omnis quantitas continua posset esse et non figuraret. Sed nulla substantia nata esse quanta posset esse absque hoc quod sit quanta. Sed ad minorem, est dicendum quod licet figura nihil addat super quantitatem, distinguitur tamen realiter a quantitate sicut patet simile quoad hoc de toto et partibus. [23]

14Ad secundam, neganda est consequentia, quia talis substantia non potest esse nisi sit quantitative partibilis in ea quae insunt. Et omne tale est quantum secundum Philosophum V Metaphysicae. [g] Substantia est tale, licet designatur a quantitate, non tamen totaliter distinguitur ab ista.

15Contra ista arguitur multipliciter ab illo qui prius primo [24] contra rationem positionis, secundo reducit argumenta rationi. Primo ducit ad oppositum sic: omnis quantitas est res vere una et omnis res vere una est substantia vel qualitas per se . Igitur omnis quantitas [25] est realiter substantia vel qualitas. [26] Maior probatur de continua quantitate: omne divisibile in multa est vere unum respectu istorum in quae dividi potest. Sed omne quantum continuum est huiusmodi, ergo etc.

16De [quantitate] discreta probatur idem, quia semel sex sunt semel sex, et non bis tria, vel ter duo, vel sex unitates, Commentator V metaphysicae commento 19. [h]

17Item, nulla quantitas est realiter substantia vel qualitas. Omnes partes sunt realiter ipsa substantia, ergo nulla quantitas est [27] partes substantiae.

18Item, si quantitas sit partes substantiae, aut ergo partes indivisibiles et inextensibiles simpliciter aut divisibiles. Si omnino indivisibiles, igitur quantitas extensa non est istae partes, tum quia extenderetur. Quod impossibile est extendi tum quia, omnis quantitas [28] est divisibilis et illae partes non hoc dato. Si divisibiles, cum omne divisibile sit res vere una, omnis quantitas et omnis extensio esset res vere una et divisibilis in infinitum. Et ita una res numero esset infinitae res numero

19Item, contra maiorem dicentem quod omnis substantia vel qualitas [29] est [30] vere res una: aut intelligitur quod sit vere [31] una unitate totius ut distinguitur realiter a suis partibus, aut de unitatibus partium. Si de unitatibus [32] partium, cum illae sunt realiter plures, omnis substantia vel qualitas primo una realiter esset, primo plures realiter, quod est contra positum et contra maiorem. Si sint vere una unitate reali totius ut totum distinguitur a partibus, ergo ponitur converso in praemissa.

20Item, contra illud quod dicitur quod aliter qualitas non diceretur unitate de continua et discreta.

21Contra: quaecumque species determinatae continentur per se sub genere, sicut per se conveniunt in ratione generis, ita per se opponuntur in rationibus propriis per quas dividunt ipsum genus, quia omnis divisio primaria fit per opposita. Sed sic se habent quantitas continua et discreta. M212rb Igitur, licet utraque sit quantitas in communi, quantitas tamen continua nullo modo erit multitudo partium sicut quantitas discreta.

22Item, quando dicitur ad primum argumentum ad oppositum quaestionis quod, licet figura non addit rem super quantitatem, tamen distinguitur realiter a quantitate.

23Contra: nulla res distinguitur realiter a quantitate nisi sit res alia a quantitate, quia non distinguitur ab aliquo ut res a re per hoc quod nihil est in re vel penitus idem realiter alteri rei. Ergo si figura non addat rem super quantitatem, igitur nullo modo distinguitur a quantitate.

24Contra responsionem ad secundum cum dicitur quod substantia nata est [33] esse quanta non potest esse quin sit partibilis quantitative et per consequens quanta contra [34] prius natura est extensibilis quam sit actu extensa vel extendatur, ideo potest esse et intelligitur [35] non partibilis sic.

25Contra responsionem ad primum argumentum primae partis cum S168vb dicitur quod quantitas essentialis substantiae panis non manet transubstantiata substantia, accidentalis autem remanet.

26Contra: omnis quantitas est accidens substantiae vel qualitati quia potest esse [36] maior et minor remanente eadem substantia numero, ergo nulla erit essentialis.

27Ad primum istorum dicendum quod maior non est vera. Ad probationem neganda est minor quae ad probandum intentum de quantitate continua est adducta. Immo nullum vere unum ex multis est divisibile in ista quae insunt nisi ad hunc sensum, quia ista sunt divisibilia ab invicem sicut alibi probavi in III Londoniensis, [i] sed populus dividi potest vel dividitur, nam omne regnum in se divisum desolabitur, et cumulus lapidum dividi potest in duas medietas vel sic de similibus. Ad aliam probationem de quantitate discreta dicendum quod per se et diffinitive loquendo [37] non debet concedi quod sex sunt bis tria vel ter duo, licet ad usitatum modum et concedi posset. Nam forte ad proprietatem sermonis [38] illa infert quod sex essent tria [39] et quod essent duo, quia nulla specialia generis absoluti diffinienda esset per superiorem aliam speciem specialissimam eiusdem generis. Nec tamen philosophus [j] et commentator [k] dicunt, ut aestimo, quod semel sex non sunt sex unitates, quia falsum differunt ad proprietatem sermonis, vel etiam diffinitive loquendo, quia si sint sex quae sex non erit invenire [40] quantum respondere diffinitive saltem nisi sex unitates. [41]

29Ad tertiam, dicendum quod quantitas est partes substantiae divisibiles improprie loquendo et omnis quantitas continua dividi potest, etc [43] ad hunc sensum est [44] partes divisibiles, id est, est partes quantae et compositae ex divisibilibus ab invicem. Sed cum sumitur in minori quod omne divisibile est res vere una, negandum est ad proprietatem sermonis, sicut prius dictum est et probatum diffuse in primo Londoniensis. [l]

30Ad quartum intelligitur in [45] totis de unitate totius. Nec tamen sequitur quod petita sit conclusio in praemissa. Nam de qualitate et substantia notum est quod assumitur [46] quod scilicet quaelibet earum sit vere res una sive sit totum sive non. Sed quod assumptum fuit de quantitate oportuit probare et ita factum est. Aliter fuisset petitio aliqualis vel saltem de factuosa probatio.

31Ad quintum dicendum quod non omnis multitudo est quantitas discreta, quia aliqua est continua quantitas. Et bene concedo quod habet differentias oppositas [47] tales quales habet sicut habere positionem vel continuationem et non habere. Et non oportet nec est verum quod habeat esse multitudo et non habeat esse multitudo quin immo in hoc conveniunt sicut bene probat ratio positionis.

32Ad sextum, quod figura non distinguitur a quantitate sicut effectus eius intrinsecus, id est proveniens ex quantitate sicut et totum ex quantitate partium quando quantitas habet modum suum naturale essendi, id est quando extenditur; et hoc loquendo de figura quae est qualitas vere una, non autem de figura quae provenit ex sola aggregatione multorum non constituentem aliquod vere unum. Ex quibus patet quod argumentum capit plura ex quibus in nullo sequitur intenta conclusio.

33Ad septimum, quod, licet substantia corporea prius natura sit extensibilis aut extensive partibilis quam quanta, non nego tamen quin posset esse et intelligi, licet non intelligatur esse partibilis vel quanta.

34Ad octavum verum est quod omnis quantitas est accidens substantiae vel qualitati vel substantiis vel qualitatibus ad intellectum superius datum in responsione ad primam obiectionem. Sed cum hoc stat quod aliqua sit essentialis, aliqua accidentalis substantiae. Et tamen probatur quod nulla est ei essentialis quia substantia eadem manente potest esse nunc maior nunc minor.

35Dicendum quod ex hac non sequitur conclusio, quia eadem omnino potest esse vel est primo maior postea minor et econverso, quia utraque accipit quantitati sicut et substantiae. Aliter enim in omni condensatione et rarefactione esset quantitas totaliter nova in quolibet instanti, cuius oppositum in simili demonstravi in materia de augmentatione formarum. [m] Vel duae aut plures quantitates eiusdem rei non facientes unam simul essent in eodem sicut Scotus [n] etiam et Ockham [o] bene arguunt suis locis. Ratio autem omne est quia sufficit motus localis partium M212va ad talem transitum a contradictorio in contradictorium.

Tertius articulus

36Item contra praedicta arguebatur per alios: nullum divisibile est vere unum parte, igitur nec substantia naturalis est divisibilis. Consequens est falsum quia secundum naturam anima potest separari a corpore.

37Item, quod quantitas continua non sit multitudo probatur, quia multitudo et magnitudo sunt in qua descendit genus quantitatis per differentias oppositarum. Omnis enim quantitas vel est habens positionem et tunc est magnitudo vel non habens positionem et tunc est multitudo.

38Item, aliqua sunt in eucharistia habentia naturalem incompossibilitatem existendi simul secundum situm. Aliter non posset hostia consecrata frangi. Quaero ratione cuius est ista incompossibilitas. Non ratione substantiae quia transubstantiata est.

39Item, si ratione quantitatis distinctae a substantia et qualitatibus et partibus earum, habetur intentum quod quantitas sit alia res tam a partibus substantiae quam qualitatis [48] distincta [49] Non potest dici quod ratione partium qualitatis, quia tales possunt naturaliter fieri in eodem situ adaequato per intensionem talis formae.

40Item, quodlibet continuum est vere unum. Sed aliquod continuum est quantitas continua. Ergo aliqua quantitas vel magnitudo est vere unum contra te.

41Item, quod nulla quantitas continua sit multitudo videtur, quia nec finita quia tunc quantitas ista continua esset divisibilis in ista finita. Hoc falsum secundum te ut videtur quia praedicatum repugnat subiecto. Ita enim personas nullum [50] vere unum esse divisibile. Nec est multitudo infinita, quia tunc maior quantitas continua esset maior multitudo et tunc falsum hoc, quia tunc ista consequentia primo caelo [p] non valeret 'a movetur in infinitum velocius quam b ergo a movetur in instanti' S169ra quia ista non valeret. Tunc probo, quia Deus posset duo mobilia c et d movere ita quod d praecise moveretur velocius quam c secundum excessum unius multitudinis infinite super aliam. Iste autem excessus est infinitus sicut multitudo qua una ab alia exceditur [51] est infinita, et tamen non movebitur d in instanti.

42Item, tu ponis novitatem continuationis partium per novitatem totius, [52] fundans te in quadam regula [53] quibus viis salvabitur transitus a contradictorio in contradictorium. Et tamen pro [54] ista regula [55] argui potest per consequentiam Philosophi istam factam IV Metaphysicae: [q] si omnia quiescant omnia sunt vera vel falsa sicut prius, quod d nisi res aliquo modo mutentur vel aliter se habeant quam prius, non est transitus a veritate in falsitatem nec econverso.

43Contra istam regulam arguo et pono quod Deus ponat aliquod corpus pedale puta a in aliquo spatio et ponat idem a in alio in circuitu primi circumquaque ad quantitatem pedalem, ita tamen quod in sito loco ambiente primum sit a totum in toto et totum in qualibet parte, ita quod quaelibet pars a sit ibi ubique cum qualibet alia parte eius. Hic posito rarefaciat [56] Deus a pedale. Quo facto erit transitus a contradictorio in contradictorium sine aliqua tuarum causarum. Constat enim quod nulla ibi sufficeret nisi motus vel mutatio localis et ista non est ibi quia nec a nec aliqua pars a fit modo ubi non erat. Et per consequens nullum locum acquirit ibi et ista non localiter [57] mutatur.

44Item ad idem, aliquid potest nunc esse ab aliquo et immediate non esse ab ipso sine omni transmutatione locali et ceteris causis tuae regulae.

45Item, partes substantiae naturaliter praecedunt quantitatem pedalem sicut subiectum accidens suum, ergo non sunt ipsa quantitas.

46Item, quantitas est de se terminata, [58] igitur est de se finita, quia terminari est finiri. Ergo nulla talis quantitas est infinita, igitur nulla talis est multitudo infinita, cuius oppositum sequitur ex ante dictis, quia aliqua [59] quantitas est partes proportionales omnis quanti dandi quarum prima est totius et ultima nulla.

47 Item, [60] si totum est aliud a partibus simul sumptis, igitur aut est praecise aeque perfectum cum eiusdem et tunc tantum bonum essent corpus et anima separata ad invicem sicut homo, aut perfectius et tunc includit perfectionem additam partibus, quia non praecise includit perfectiones [61] partium, licet eas includat.

48Et haec ratio posset confirmari per Philosophum IV Physicarum: [r] omne quod excedit aliud dividi potest in excessis et in illud quo excedit, ergo sic est in proposito si totum secundum perfectionem excedat partes.

49Item, tunc linea non posset dividi in duas medietates nec haberent duas medietates nec esset [62] breviter dare medietatem alicuius totius unius quia ac totum est melius duabus medietatibus simul sumptis ab et bc, ergo ab M212vb non est medietas totalis perfectionis. Immo ad hoc quod esset eius [63] medietas oporteret sibi addere et tale tunc excederet bc et tunc per consequens non esset medietas.

50Item, quaelibet causa aequivoca in creaturis est perfectior suo effectu. Sed non est ista via data, quia calor liquefaciens duas ceras facit quod concurrant et sic unum perfectum ex eis, et tamen effectus est ibi perfectior calore et partibus concurrentibus, dato quod uniant se active.

51Item, abscindens digitum hominis plus faceret de malo quam occidens totum residuum quia destrueret ens perfectius.

52Item, tunc musca si emitteret aliquid modicum de anhelitu suo ita quod per hoc aer iste emissus contrairetur cum aliquo residuo alio, repleret novo effectu totam spheram aeris, quia aer sic emissus contrairetur cum alio et ita unus effectus proveniret ex utroque.

53Ad primum istorum, dicendum quod licet corpus et anima fuit vere ab invicem etiam naturaliter divisibiles, tamen non totum quod ex eis componitur, quia illi repugnat praedicatum non autem partibus istis. Et eodem modo dicendum est de partibus ad invicem continuatis vel gradualiter unitis in intensione alicuius formae.

54Ad secundum, dico quod illud quod assumit verum est de multitudine discreta loquendo aliter non, quia omnis multitudo continua habet positionem vel in toto tantum vel in toto et in loco.

55Ad tertium, dicendum quod partes qualitatis differentes situ in hostia habent naturalem repugnantiam de se ad essendum simul in eodem situ adaequato nec tales possunt per naturam uniri intensive, [64] cuius ratio est, quia non sunt naturaliter educibiles de potentia eiusdem subiecti adaequati et sole tales quantitates possunt per viam naturae se intendere.

56Sed dices istae partes differentes situ et istae quae sunt naturaliter in eodem subiecto adaequato sunt eiusdem speciei specialissime, ergo quod non repugnabit istis nec illis.

57Dicendum quod contra non valet, quia ego et tu sumus eiusdem speciei specialissime, et repugnantia est quod ego intelligam intellectu tuo et cum hoc tibi non repugnat.

58Ad quartum, assumptum illud est verum de qualibet substantia et qualitate continua, sed non de quantitate aliqua continua, cui tamen primo [66] [65] convenit esse continuum et ea mediante substantiae et qualitati.

59Ad quintum, dicendum est quod aliqua quantitas huius substantiae corporeae est multitudo infinita, alia multitudo finita, quia aliqua est duae medietates aliqua infinite sibi invicem obviantes et contractae vel continuatae, eo ipso quod medietates ad invicem continuantur, et tamen probatur quod non finita. Dico quod in ea causa non est ad intellectum eundo S169rb quare substantia non potest dividi quia partum repugnat rei significare per substantiam non sit in proposito ad aliud tum probatur quod non infinita detur quod aliqua maior quantitas continua est maior multitudo infinita et alia non nam aliqua maior quantitas non est nisi dualitas et hoc non obstante dico quod consequentia Philosophi bona est. Et cum probatur quod non, [67] dico quod in isto casu posito d in duplo praecise velocius moveretur quam c si una quantitas sit maior alia et utrobique signentur partes proportionales simpliciter et ideo non in infinitum unus motus excederet alium sicut nec multitudo una aliam cum esset tantum in duplo maior et cum probatur quod sit quia excessus unius multitudinis super aliam est infinitus sicut etiam multitudo infinita infinita. Istud potest concedi quia excessus iste non est nisi ista multitudo sed non propter hoc excedit una multitudo aliam in infinitum sicut et multitudo partium quam unum continuum excedit suam mediantem est infinita et in infinitum excedit ipsam, et tamen finite, quia solum est in duplo maius sua mediante

60Ad sextum, dicendum quod isto casu posito corpus illud pedale quando [68] rarefaceret isto modo partes moverentur vel mutarentur situaliter, quia, licet non fierent nisi ubi prius fuerunt, relinquerent cum locum aliquem quod [69] habebant circa spatium pedale sicut notum est cuilibet casum respicienti.

61Sed contra tamen hoc posset sic obici: ponat Deus totum illud corpus pedale in tota domo et in qualibet eius parte et qualibet eius partem cum qualibet ad hoc alibi posset esse pedale et extensum. Moveat igitur Deus ipsum extensum ad locum et per locum [70] ubi non extenditur. Non enim videtur quin Christus in corpore glorioso extenso posset transire per hostiam M213ra consecratam sicut per non consecratam sicut transivit per hostium et [71] sepulchrum et caelum non divisa. Igitur [72] posset intrare illud corpus pedale locum ubi non extenditur si ibi a Deo rarefieret nec fieret ubi non erat secundum se aut secundum aliquam partem [73] sui nec intra illud spatium ubi non extenditur. Relinqueret aliquem situm proprie secundum se vel aliquam sui partem ubi praeerat.

62Ad illud: si casus sit possibilis, qui negandus non videtur tum non pateat nec ostendi valeat contradictionem claudere vel includere seu inferre.

63Dicendum quod tale corpus tunc in tali spatio est dupliciter, scilicet modo quantitativo et non quantitativo, extensum. [74] Et licet sit nihil spatio et qualibet eius parte secundum modum essendi ibi, tamen secundum aliquem modum, puta extensionem, fierent ibi novitates ex una parte secundum se vel secundum partes suas: novum situm acquireret et ex alia perderet praehabitum. Et ideo constat quod hic non est transitus talis sine vero motu et mutatione reali. Non est igitur inprobata ita regula sed nec sufficienter secundum Philosophum probata, quia starent simul quod omnia quiesceret quae nata essent quiescere, et tamen quod quodlibet istorum moveretur, licet non secundum opinionem Philosophi quae hic sustinenda non est cum, multa capiat argumenta quae negarentur a Philosopho

64Similiter, illud Philosophi debet sic intelligi: id est, si omnia quiescerent ut prius, id est nullum moveretur nec ageret quod prius [75] non egit nec propter aliquid ageret propter [76] quod prius non egit nec attemptaret quod prius attemptavit et similia, ita quod sit quies ab omni tali alienate, tunc omnia essent vera ut prius. Alioquin etiam apud philosophum caperet contra inni?cis instantiam et multo fortius in istis et in multis aliis casibus apud theologum. [77] Nam dato quod rex ordinaret quod minimus argenteus cessaret esse praetium ex tunc minimus argenteus non esset praetium etiam omnibus quiescentibus et praetio et praetiato.

65Similiter si rex ordinaret quod quilibet inventus in camera regis post instans [78] meridiei puniretur morte, eo ipso nulla facta novitate praeter solum transitum temporis ille qui ibi fuit prius et post uniformiter in ea se habens ex tunc esset dignus morte et prius non.

66Item si rex ordinaret quod circumque incarcerato propter ipsum claudatur hostium carceris donec ibi compleat tempus taxatum a rege et ponat duos simul in carcere de quorum uno donec stet ibi per annum et de alio quod per mensem usque ad finem mensis omnibus uniformaliter se habentibus praeter transitum temporis, carcere clauditur propter ambos sed plus propter alterum, non propter ambos sed propter alterum tantum.

67Praeterea theologi qui tenent sicut oportet quod omne absolutum quod Deus potest causare mediante causa secunda potest per se sine ista causare et eodem modo conservare, dato quod ab aeterno ordinaverit sole et radio non motis conservare radium, se solo ab aliquo instanti, ex tunc radius a sole de praesens prius a sole minime dependeret ibi. Etiam solus transitus temporis sufficit, etiam et potentialis, supposito quod Deus sic sicut [79] non esset tempus nisi aliquid moveretur repugnat enim quod sic ordinavit et quod transeat tempus actu vel potentia et quod non sit ibi transitus praenominatus, cuius ratio est, quia Deus omnipotens est et omnem [80] efficiam supplere potest. Et licet contingenter supplere velit, [81] tamen necesse est quod si sic velit supplere effectus ab ipso tunc dependeant et non ab alio a quo prius. Et intelligo quod necessitas cadat super consequentiam vel significatum potius totale commune, non autem super antecedens nec super consequens.

68Consimiliter, posset esse dependentia a causa finali utpote si Deus conservaret suum effectum ista die tota praecise S169va amore mei cras propter amorem alterius praecise hoc propter solum transitum temporis a contradictorio etc., quia primo esset iste effectus propter me et post non propter me nulla mutatione alia [82] requisita, quia istae sunt denominationes ab extrinseco. M213rb Sed ubi est denominatio formalis et ab intrinseco, videtur talis transitus omnino impossibilis sine aliqua causa concurrente utpote de non-intelligente intellectus de non-albo albus, et sic de similibus.

69 Ulterius [83] posset poni aliud exemplum commune, quia Deus posset ab aeterno ordinasse et ordinare quod quicumque peccator inventus fuerit in instanti meridiei [84] diei crastine sine peccato actuali, id est non actualiter peccans mortaliter, quod condonabuntur sibi omnia peccata praeterita sive dormirent omnes homines sive vigilarent, similes gratias possunt reges terrae et in infinitum melius iste, quo posito si quis ad horam ante desci cisset peccare actualiter utpote dormiendo vel nihil de materia peccati cogitando et in tali uniformi dispositione remanente usque post vesperas crastine diei, iste de peccatore fieret non peccator sine causis aliis novis praeter solum transitum temporis.

70Hic tamen advertendum quod ad talem transitum de contradictorio in contradictorium quandoque sufficit transitus temporis solis, ita quod isto posito cum aliis causis requisitis non potest esse quin de non huius fiat huius et econtra ut [85] cum angelus primo producitur tunc creatur et non conservatur et immediate post conservatur et non creatur.

71Aliquando vero transitus cum quibuscumque etiam incomplexe significantibus solum uniformiter manentibus non sufficit, sic quod transitu temporis posito transeatur a contradictorio in contradictorium, sicut patet in exemplis propositis in 4, 5, et 6. In illis enim licet Deus de facto sic vel sic ordinavit fore et cum hoc quod sic ordinavit non stat transitus temporis quin transeatur a contradictorio in contradictorium motu et sensu quae verbis talibus concipi debeat posset, tamen non sic ordinare nec unquam sic ordinasse, et ideo non oportet quod ad transitum temporis a contradictorio in contradictorium sic transiri et tamen tunc sic transibitur. Cuius dicere haec est ratio quia ubi solus transitus temporis [86] sufficit ibi principaliter tempus vel illud quasi principaliter exprimitur vel datur intelligi per propositionem, ut patet supra in exemplo de productione et conservatione angeli [87] et in sensis non tamen in sensis ordinatio divina vel humana [88] cadit directe super tempus. Et ideo dato quod deus sic ordinaret et tempus transeat eo ipso transitur a veritate in falsitatem et econverso id est a significabili sic vel sic.

72Ad septimum patet ex iam dictis et praecise in exemplo quarto. [s]

73Ad octavum antecedens verum est ad hunc sensum tantum vel aequivalentem partes se naturaliter praecedunt quantitatem vel partes quantitatis, id est prius naturaliter sunt partes substantiae talis naturae, puta substantiae, quam quantitas sic vel partes quantitatis, quia prius natura quam continuetur [89] possunt enim [90] esse substantiae et non contrairi non aut praecedunt [91] istae partes omnem totaliter [92] quantitas non est accidens earum [93] fit sed modo superius praenominato.

74Ad nonum, dicendum quod bene stant simul quod aliqua quanta sint infinita secundum multitudine et tamen finita secundum magnitudinem vel extensionem. Terminatio autem posita in titulo quaestionis notat terminationem secundem extensionem tantum.

75Ad decimum: si teneatur quod totum sit perfectius partibus simul sumptis, non potest hoc esse secundum quantitatem sed solum secundum qualitatem non quidam [94] perfectione addita partibus quia tunc procedunt argumenta ista sed resultante ex partibus et propter hoc non [95] sequeretur quod includeret aliquam perfectionem ultra partes sicudsicut nec entitatem cum nihil includat seipsum.

76De isto quod excedit aliud vel alia debet intelligi illud dictum Philosophi IV Physicae [t] quod allegat confirmatio et esset consequenter respondendum sicut in tertio Londoniensis, de prima distinctione, questione 2 [u] respondendo ad obiectionem 14am secundi articuli. [v] Verumtamen quia secundum hoc difficile esset satisfacere argumento clare hic posito, ideo videtur aliquibus licet non mihi forte quia melius est dicere quod totum non est perfectius partibus [96] simul sumptis, quia eius bonitas sive perfectio licet ab omnibus partibus distinguatur sicut et eius entitas ab entitatibus earum, tum quia sua bonitas M213va ab ipsis plene et totaliter provenit ideo eius perfectio non est melior perfectionibus partium simul sumptis sed aequalis eiusdem per aequivalentiam saltem, oportet dico quia istae partes nulla singulari bonitate sunt bonae formaliter sed potius pluribus bonitatibus. Per hoc patet [97] consequenter quid sit dicendum.

77Ad undecimum hic et ad eius confirmationem et cum dicitur quod aequa bona sunt corpus et anima quando separantur sicut homo: dicendum quod non essent [98] bonum vere unum sed multa bona, quae bonitates valerent absolute bonitatem hominis non tamen relative respectu cuiuslibet. Nam plus ille homo si esset pater bonus valeret filio suo quam valeret illi corpus et anima eius si ab invicem dividerentur. Et tunc etiam esset plene solvit duodecim argumentum. [w]

78Contra istam evasionem potest obici, quia plura bona plus valent quam pauciora intantum ut dicit Philosophus quod felicitas communicata. Tamen uno bono plus valet quam sine isto et praeter hoc, quia ubi idem est maius esse quod melius esse omne totum est melius sua parte, igitur omnis multitudo bonorum est melior multitudine partiali earumdem. Sed nunc est ita quod homo et anima et corpus sunt tertia bona distincta parte, igitur iste ternarius est melior binario corporis et animae.

79Dici potest consequenter quod maior, si intelligitur universaliter, non est vera, sed de his est semper vera quae totaliter distinguuntur quomodo illa tertia bona non distinguuntur, S169vb cum bonitate et corporis et animae sint partes bonitatis hominis quod autem in partes vel partibiliter solum distincti secundum seu non totaliter non oportet plura bona semper esse meliora paucioribus eorumdem. Patet quia tantum valent a c et b d pauciores sicut a c b d et b c [99] plures, quia licet bonitas b c dicitur ab illis bonitatibus quae sunt realiter a c et b d, tamen nullam superaddit eis nec totaliter distinguitur ab eis, sed est bonitas partialis utriusque.

80Ad duodecimum, dicendum quod licet ista re?va moverent scotum in 4 [x] ad tenendum quod anima non potest uniri se active corpori disposito, quia tunc posset producere effectum perfectiorem se, tamen dico quod sicut corrumpere [100] aliquid non est partes eius ab invicem dividere sed est ferre formam eius totaliter non esse vel saltem eius partem, ita nec efficere seu [101] perducere aliquid [102] est partes eius divisas prius vel non unitas unire sed est ferre illud secundum quamlibet partem sui vel saltem aliquid secundum aliquam sui partem esse. Hoc autem non facit uniens partes ex hoc quod partes unit [103] vel continuat active. Et ideo totum non est proprie loquendo effectus unientis partes eius ad invicem et per se effectus inquam eius sicut causae creatae totalis. Sed est effectus eius et alius vel istarum a quibus partes in essendo conservative dependent simul. Unde maior argumenti non est vera nisi de efficiente proprie quod [104] producit rem totaliter vel eius principalem formam non sic est hic.

81Ad tertium decimum, patet per idem quod consequentia non valet nec eius probatio.

82Ad quartum decimum, etiam patet sufficienter per idem.

[Quartus articulus]

83Contra hoc pro quarto argumento possent esse multa dubia.

84Primum, quia quantitas est accidens substantiae, ergo est posterius substantia, partes autem sunt priores toto, et ita partes substantiae vel qualitatis sunt priores ipsis.

85Dicendum quod quantitatem esse accidens potest intelligi dupliciter. Uno modo sumpto simpliciter vel materialiter, et sic concedendum est quantitatem esse accidens sicut et hominem esse speciem. Alio modo sumpto termino partialiter, et tunc est ut sic pro quantitate essentiali qualitatis quae vere inhaeret substantiae accidit sibi. Et est ut non pro quantitate essentiali substantiae. Esse tamen quantitatem sumpto idcirco significative est accidens, id est proprietas accidentaliter et contingenter conveniens non quiddam substantiae sed substantiis quibus accidit continuari in toto. Et non sunt quantitas continua nisi dum actum continua, quia si ab invicem dividantur, iam sunt quantitas discreta et non continua. [105]

86Sed dices: si esse quantitatem est proprietas accidentalis substantiis et omnis proprietas realis accidens [106] realis est vera res et vere aliquid, et per consequens vel natura per se existens et tunc esset substantia vel alteri inhaerens, et tunc substantia non posset esse quanta quantitate essentiali quin haberet quantitatem sive proprietatem accidentalem sibi inhaerentem. Consequens est contra te.

87Dicendum quod esse vere aliquid potest intelligi tripliciter. Uno modo pro esse aliquid vere unum. Alio modo pro esse aliquid sicut populus vel numeris vel multitudo est aliquid vere. Tertio modo pro complexe significabili per dictum propositionis vel per propositione enuntiabili eo modo quo dominus deum scire aliquid cum scit antichristum facere et quo modo [107] nunc et ab aeterno scivit hominem esse assumptibilem. Primo modo loquendo dico quo ita proprietas quae est esse quantitatem non est vere aliquid, nec etiam aliqua quantitas sic loquendo est aliquid. Secundo etiam modo quantitatem esse non est aliquid vere unum, licet quantitas sit vere aliquid. [108] Tertio modo tantum 'esse quantitatem' sive ista proprietas 'esse quantitatem' est vere aliquid, ita quod iste terminus 'aliquid' vel 'res' vel 'ens' isto tertio modo aequivoce in omni sermone solet sumi.

88Ad formam igitur principalis obiectionis, cum dicitur quod quantitas est accidens substantiae, negandum est. Sed est accidens substantiis iuxta sensum praeexpositum. Nec est concedendum quod omne accidens est accidens substantiae, quia instantia est de numero et oratione, quae Philosophus [y] ponit esse accidentia ad bonum intellectum loquendo et esse quantitates et idem de omni quantitate continua dico ego iuxta intellectum praeallegatum.

89Sed dices saltem quantitas erit prius substantia sicut partes toto.

90Dicendum quod illud quod est posterius substantiis est posterius substantia, quia substantia quaelibet earumdem multitudinis est prior aliquo modo ut prioritate consequentiae ipsa substantia ex partibus quae sit ipsa quantitas constituta.

91Dicit enim commentator [z] de quantitate in terminata quae praecedit omnem formam substantialem in materia et apud me quantitas essentialis materiae terminata et interminata, id est vario modo sub diversis formis secundum plus et minus extensibilis penitus idem sunt. Bene Commentator VII Metaphysicae [aa] declarans prioritatem substantiae respectu accidentis secundum tempus dicit quod accidentibus inseparabilibus a substantia prior sed substantia quae est materia subiecta sicut materia huius ignis prior est calore huius ignis secundum tempus, licet ignis non sit prior eo sed tempus.

92Item, aliter potest dici quod, licet partes substantiae sint priores illa substantia quarum sunt partes, non sunt [109] tamen prius natura [110] quantitas quam constituat illam substantiam simul quoddam modo vel posterius aliquo modo posterioritatis.

93Secundo principaliter arguo, quia, secundum dicta supra dictae propositionis, una res esset simul quanta materialis quantitatibus, tum quia essentiali et accidentali, cum quia diversis accidentibus utpote quantitate albedinis et dulcedinis et sic de aliis, tum quia materialis essentialibus et totalibus simul. Non enim est maior ratio quod partes ab bd lineae ad sint quantitas lineae [111] ad quam ac et cd sint eius quantitas

94Ad ista concedenda est conclusio sicut S170ra probat cuilibet trium casuum in quibus bene probatur et sufficienter quod de primis duobus casibus planum est secundum istam viam.

95De tertio idem detur sed non totalibus totaliter distinctis sicut etiam totum quodlibet integrale habet diversas partes ipsum perfecte et totaliter constitutes sed non totaliter distinctas sicut in eadem linea ab cd patet.

96Item, tertio argui sic: illa sunt idem quorum partes sunt eadem, sed, si partes continuatae in toto sunt, quantitas istius substantiae vel qualitatis totius omnis eaedem sunt partes substantiae et quantitatis etiam qualitatis et quantitatis omnis, enim pars quantitatis et pars substantiae et omnis pars substantiae huius est pars quantitatis et econverso isto dato.

97Dici potest quod proprie loquendo maior falsa est quia in linea abc et bc sunt partes lineae abc et tamen non sunt partes ab nec bc quia non sunt partes sibimet. Et tum probatur minor: fit singula dictionis implicite quia probatur una de numero singulari pro alia naturae in numero pluri.

98Praeterea substantia non est de se quanta sed magis indivisibiliter [112] per quid, igitur est quanta et divisibilis.

99Item per quid extenditur non per seipsam quia non posset non [113] extendi.

100Dicendum est quod est quanta per quantitate suam, id est per partes suas ad invicem continuatas divisibilis aut nec per se nec per aliud ad [114] [virtutem] [115] sermonis loquendo, quod patet, quia nihil vere unum est ad proprietatem sermonis loquendo divisible nisi sicut ibi tangitur de divisione forte cuiusdam partis anuli sicut ad bonum intellectum est divisibilis, id est habet partes natas ab invicem dividi quando continantur.

101Nota tamen quod si li 'de se' reduplicative sumatur non est absolute M214ra concedendum quod scilicet substantia sit de se divisibilis, quia nec omnis substantia est divisibilis et ideo non substantia ex hoc quod est substantia de se seu inquantum substantia est divisibilis et eodem modo nec indivisibilis. Sed sola quantitas est divisibilis proprie extensive, quia partes quantitatis sicut uniuntur ita possunt ab invicem dividi. Et ideo bene dicit philosophus [ab] quod proprium est quantitati posse dividi proprie loquendo.

102Cum autem quaeritur per quid substantia corporea extenditur.

103Dicendum quod formaliter talis substantiae extenditur per partes suas in toto ad invicem quantitas situ, tamen ab invicem differentes, sicut satis plane exprimit Aristoteles in Praedicamento capitulo de quantitate. [ac] Sed effective extenditur per agens vel agentia producens vel producentia ipsas vel per formas suas. Non est enim alia causa secundum Philosophum libro De generatione [ad] quare ex uno pugillo terrae fieri possunt decem aquae et centum aeris et mille ignis nisi quia eadem materia secundum exigentiam et accidentem suarum formarum nata est sub alia et alia forma aliter et [116] aliter extendi, id est maiorem et minorem locum occupante.

104Item per Philosophum in Praedicamentis [ae] continua quantitas et discreta per hoc distinguuntur quod continuum habet positionem. Est enim assignare ubi unumquemque eius particula situetur si haec sit differentia, igitur cuius haec differentia non convenit ipsum non est quantitas continua. Sed non habenti partem extra partem non convenit haec differentia, igitur tale non est quantum nec quantitas. Et ita corpus christi in sacramento non esset ibi quantum, quia non haberet partem extra partem, cuius contrarium dixisti dicendo [117] quod substantia quae nata est quanta non potest esse quin sit quantum.

105Dicendum quod duplex est positio: una particularum in toto ita quod una pars continetur uni parti non alteri ut caput collo et non pedi et collum in toto secundum compositionem partium conponatur vel secundum compositionem totius cum ponatur inter caput et humeros et non inter genua et pedes, et hic secundum essentialem compositionem non dispositionem situalem, et sit de singulis inter partes constitutes vere unum. Per istum modum habent positionem quia bene posita quantitas continua ponitur et qua ablata aufertur. Et sic ad bonum intellectum supra positum in simili potest concedi positionem esse differentiam quantitatis continuae. Et taliter est corpus Christi sub sacramento habens positionem et ideo est ibi vere quantum positio. Secundo modo dicta est positio partium in loco ita quod una partium facientium seu constituentium unum situetur alicubi et alia pars alibi. Et licet talem positionem posset habere omnis quantitas continua eo ipso quod est quantitas, tamen miraculose potest aliter fieri non per naturam. Philosophus tamen Praedicamentis [af] credidit quod sic oportuisset esse, quia de miraculis fidei parvi scivit per miraculum tamen [118] potest esse ut numquam habeat [119] talem positionem.

106Si dicis: si substantia corporea potest esse et est quanta absque hoc quod habeat positionem vel quod sit extensa. Secundo modo dictam positionem quid addit extensio super quantitatem.

107Dicendum quod extensio est ipsa quantitas quia totum quantitati accidit quod sit extensio, sicut et sibi accidit quod extendatur, quia hoc potest sibi convenire ad mutationem vel motum localem partium secundum sitam. Ideo nihil addit super quantitatem quae extenderetur, extendi tamen addit super esse quantum habere partes in diversis partibus sitas sive habere modum naturalem quantitativum.

108Et si quaeras an iste modus sit aliquid reale aut quid sit, dicendum quod sic, sumendo situm terminum aliquid tertio modo supra dicto in responsione ad primum, nihil autem primo vel secundo. Et cum quaeritur quid sit, dicendum quod currere est [120] sic moveri, S170rb et tamen non est quid nec aliquid primis duobus modis sic ille motus non est aliquid vel quid primo vel secundo modo sed tertio modo. Quid igitur certe non substantia nec qualitas sed est partes quantitatis in toto sic habentes secundum situm quod sunt in distinctis sitibus quibus in suo et nulla cum alio in eodem situ adaequato quod aut extensio non sit addita rei cuius est. Probatio, quia potest esse et non extendi. Probatio, quia simul essent in omni extensio infinite extensiones adaequatae et essentialiter ab invicem totaliter distincte, quia secundum contrarium opinantes qualitas ipsa continua potest miraculose non extendi, cum quibus in hoc concordo. Si igitur debet M214rb extendi requiritur alia extensio et eadem ratione alia de ista et sic in infinitum. Eodem modo dico per omnia quod esse circumscriptive in loco accidit quanti continue et per consequens a multo fortiori omni substantiae corporeae.

109Contra istam viam probat Ockham in reportatione quarti quaestione 4 vel 6 [ag] quod omnis positio sit ordo partium in loco [121] ibi est primum, secundum, et tertium, [122] aut igitur erit ibi prius secundum naturam aut secundum perfectionem, et sic de aliis modis prioris aut secundum situm. Et patet discurrendo quod non contingit habere prioritatem secundum locum, igitur etc.

110Item per expositionem philosophi quam se exponit in praedicamentis [ah] dicens quod continua quantitas habet positionem.

111Item, numquam potest esse ordo partium in toto modo nisi una pars distet ab alia nec sine hoc quod possit esse motus ab una parte ad aliam ipsis non motis.

112Item, si posset esse prior positio sine secunda hoc videtur iuxta regulam contrariam opinantium debere poni, quia quando aliqua proprietas respicit contingenter aliquam speciem alicuius generis, contingenter videtur respicere illud genus, etc

113 Quaeris [123] ibi, sed consequens est falsum, quia quantitas respicit contingenter positionem, quae est ordo partium in toto, et tamen non ipsum genus, tum quia quantitas respicit contingenter quantum figuram, et tamen non genus figurae. Impossibile enim est lineam esse quin sit recta vel curva.

114Ad primum dico quod verum est ibi esse primum et secundum, etc., et quia caput vel cor est primum secundum dignitatem vel perfectionem. Sed neutra harum proprietatum ad propositum sufficit quia in quibusdam aliis compositionibus est invenire istos ordines quam in quantitativa sicut in composito ex anima et intellectione et huius. Sed in proposito est nona proprietas continuationis. Nam ex una parte caput nulli continuatur nec sibi aliquid aliud. Ex alia autem sibi continuatur collum et non pectus nec tibia et collo ex una parte caput. Et ex alia pectus et >humeri et sic procedendo usque ad pedes ubi [124] patet quid ordo alius manifestus assumptus et ille ordo ita servatur in corpore Christi in eucharistia sicut in caelo licet non alius ordo situalis. Unde ibi fit falsa consequentiae ab insufficienti deductione. Philosophus tamen non posuit illum modum prioritatis distinctum a prioritate situali, quia non credit continuationem partium esse sine situali distantia quarumdam partium ab invicem. Sed fide certifica materia p a veritate defecisse in hoc, et per illud patet ad Philosophum in Praedicamentis. [ai]

115Ad tertium, quod assumitur negandum est et de probatione nihil cures quia non oportet in hoc defendere allegatum.

116Ad quartum, dico quod difficile esset invenire instantiam illius maioris in pure positivis et pure positive significatis. Vel ubi altera specierum dicti generis est negativa vel negative significata, poni posset sic, ut de isto dicendo sub genere opinionis altera pars contradictionis vel huiusmodi. Oportet enim quod homo sit albus vel non albus licet contingenter sit albus vel etiam non albus. Unde consequens ad sanum intellectum concedendum est sicut Ockham concedit [aj] et glossat et utitur eo in propositionibus quarumdam conclusionum.

117Et ad improbationem, dicendum quod primum assumptum est falsum. Nec [125] probatur quaelibet enim quantitas de mundo continua determinat sibi certam positionem partium in toto, quia quantumcumque modicum variata varietur [126] quantitas rei et quantum ipsam, quia si pars parit totum non erit si variata positione partium in toto continuo parit aliqua pars immo partes infinitae cum aliis continuatae et discontinabuntur et ita erunt ibi partes novae infinitae et per consequens nova quantitas et novum quantum.

118Ad secundum quod acciditur de figura et quantitate verum et quod si contingenter acciderit quantitati continuae sit vel opposito modo figurari, immo etiam figurari secundum genus loquendo, et tum probatur quod non, quia non potest esse linea quin sit recta vel curva.

119Dicendum quod hoc non est verum. Nihil tamen potest esse latitudo vel profunditas quin eo ipso quo [127] est longitudo finita vel latitudo vel profunditas figuretur secundum ista praedicata accidentaliter conveniunt. Sed Philosophus aliter credidit, ideo sunt passiones quantitatis, sicut secundum veritatem, sicut M214va magnitudo et parvitas extensa relative sumpta, quamvis quodammodo prioris prius eiusdem, et hoc sane intelligentias terminis sumptis materialiter vel simpliciter. Nam ipsis aliter sumptis longitudo latitudo profunditas magnitudo parvitas etiam relative sive significative quantitates vere sunt.

120Alio dubium est quia secundum ista dicta plura quanta vel plures quantitates essent simul S170va in eodem loco, contra Philosophum IV Physicarum. [ak]

121Sed hic bene respondet hokam ubi prius in solutione 3ii dubii [al] et in tractatu de sacramento eucharistiae capitulo 15. [am] Inde 9o tractatu capitulo ultimo [an] dicit plane quod quantitas continua permanens non est nisi partes extensae sive partes distantes situaliter sive istae partes sint partes substantiae sive partes qualitatis. Ex quo patet quod inponendo quantitatem continuam esse non retetur a via ista ex toto licet in hic recedatur quod non oportet eas ad hic quod sint quantitas distare situaliter sicut dicit.

122Item, septimo, potest argui contra te, quoniam si corpus Christi est quantum in sacramento, ubi tamen nulla pars eius secundum situm [128] distat ab alia, quare si igitur caritas habens multas partes quarum nulla distat ab alia situaliter non est quanta.

123Item, saltem videtur quod non minus deberet poni quin caritas sit proprie loquendo quanta quam albedo Christi, et sic de aliis qualitatibus eius natus intendi et remitti.

124Ad primum istorum, dico quod ideo quia caritas sic est quod quaelibet pars caritatis unitur cuilibet nec aliter esse potest quin quando faciunt unum [129] non sit de partibus corporis Christi, etc.

125Ad secundum per idem quod ibi non quaelibet pars albedinis unitur cuilibet parti albedinis christi non plus quam quaelibet pars corporalis substantiae. Et dato quod sic adhuc istae natae essent continuari adinvicem, ita quod una uni et non alteri. Et circumscriptive esse in loco non sit de partibus quantitatis vel caritatis dum constituent unam.

126Item, dictum fuit quod substantia nata esse quanta non potest manere quin sit quanta, igitur eodem modo nec quantitas, quoniam sit quanta. Vel da quod sit tunc saltem quantitas continua aliquando poterit esse absque hoc quod sit quanta. Et tunc simili modo erit de quantitate respectu qualitatis vel de figura respectu quantitatis.

127Dicendum quod dubium est an qualitatis corporeae quaelibet pars posset uniri cuilibet. Constat enim quod aliqua potest [130] alicui uniri secundum intensionem et non facta discontinuatione ab invicem earumdem ut plicando et intensive uniendo activitate dicitur. Sed an [131] quaelibet cuilibet stante priori continuatione vel non stante nescio. Et dato quod sit illud, dicendum est de substantia corporea si posset intendi et remitti iuxta viam commentatoris de formis elementaribus. [ao] Constat tamen quod si tolleretur continuatio partium et tali unione intensiva quod postea esset qualitas vel substantia quae prius non fuerat vel forte etiam prior non remaneret ut patet si implicatione duarum medietatum albedinis continue fiat una ex illis medietatibus sublata continuatione earumdem, tunc non remaneret totum quod prius sed aliud ex aliquibus partibus, puta medietatibus propriis, non tamen omnibus quia [132] infinitae partes in discontinuatione partium esse cessaverunt. Si autem remaneret continuatio, remaneret quantitas continua non obstante unione intensiva nova, quia tunc remaneret idem quod prius licet non tantum illud. Istud igitur dubium relinquatur diligentiae inquisitorum. Hoc saltem certum remanet quod in substantiis [133] ethremogeno modis non quaelibet pars potest uniri cuilibet [134] intensive, quia non sunt natae mutuo se intendere. Et ideo nulla talis potest esse quin sit quanta. Et sic intelligatur quoad primam rationem principalem ad opinionem conclusionis.

[Quintus articulus: Argumenta Chatton contra Ockham]

128Contra tamen istam viam tenentem quantitatem essentialem sic esse eius substantiae partes continatas, [135] possunt fieri argumenta Chatton quae facit contra Ockham ponentem huiusmodi quantitatem substantiam esse libro primo distinctio tertia [136] in Reportatione [ap]

129Primo arguitur per articulum Parisius positum capitulo 15 [aq] de accidente, ubi dicitur quod impossibile est quantitatem sive divisione [137] esse per se. Hoc enim esset ipsam esse substantiam. Supple, error. Et secundum istud motum opinantium et condemnantium M214vb est, quia tunc substantia esset quantitas et econverso.

130Nec valet secundum istum dicere quod ibi condemnetur contra et non quod substantia sit quantitas, quia inquit contra est evidens quia si ista quantitas qua substantia esset quanta omni accidente circumscripto sic substantia inpossibile est divisionem esse hoc est [138] sine substantia ex quo ipsa esset substantia.

131Istud argumentum si valeret ita iret contra me [139] ponentem quantitatem esse partes substantiae sicut contra Ockham ponentem quantitatem esse substantiam et ita etiam de sequentibus argumentis, ideo ipsa pono ut solvam ea.

132Item, tunc in transubstantione panis, sicut quantitas ista essentialis substantiae annihilatur, ita substantia panis annihilaretur. Contra: patet de se falsitas consequentis. Patet, quia [Liber] Extra De Summa Trinitate et Fide Catholica [ar] dicitur quod panis transubstantiatur in corpus Christi et vinum in sanguinem potentia Dei. Si autem annihilarentur, non transubstantiarentur, nam tibi repugnat. Nec sufficit dicere ut iste arguit quod transubstantiari [140] non est nullo in accidentibus manentibus substantiam panis capere non esse et sub eisdem corpus christi succedere, quia si hic esset transubstantiari, tunc si hodie annihilaretur substantia panis a cras ibi succederet corpus Christi sub eisdem speciebus adhuc esset transubstantio.

133Item, tunc non plus convertetur in corpus Christi quam in animam eius, quia non aliter succedit corpus sub illis speciebus quam anima nec tunc plus veritatis esset hic 'hoc est corpus meum' quam hic 'hoc est anima mea'.

134Dices forte inquit quod non est simile, S170vb quia corpus succedit per se ita quod si separaretur ab anima corpus ibi succederet et non anima de facto aut anima succedit quia illud corpus [141] quod per se succedit facit unum cum anima.

135Contra: si de facto ista succedit ibi anima sicut corpus, igitur de facto non aliter transubstantiatur panis in corpus Christi quam in animam.

136Quarto sic: in eucharistia post transubstantionem est aliqua res cuius partes sunt incompossibiles [142] naturaliter esse in eodem situ adaequato, quod patet, quia significantur et expellunt se invicem. Ista naturalis incompossibilitas non convenit sibi per qualitatem, quia albedo potest intendi per additionem partium eiusdem rationis, igitur plures partes albedinis possunt esse in eodem situ sive secundum eundem situm naturaliter compossibiles. Et ita arguam de aliis qualitatibus. Igitur, si non sit ista res quam intendo probare, oportet ponere istam incompossibilitatem per substantiam ibi, et hoc est contra illud quod tenemus de sacramentis.

137Item, substantia panis color et sapor et huiusmodi [143] sunt per causas naturales compossibilia in eodem situ, sed hoc non si quodlibet istorum esset quantitas una, igitur etc.

138Dices forte quod plura eiusdem rationis in talibus distincta situ saltem non sunt compossibilia in eodem situ, sed satis bene ita quae sunt alterius rationis multa saltem talia sic [144] compatiuntur se naturaliter sint dummodo educantur de eadem posita substantia eiusdem.

139Contra: si albedo in eucharistia sit una talis res quae habet naturalem incompossibilitatem coexistendi creatis corporalibus vel qualitatibus non eductis de eadem potentia subiecti vel nisi unum istorum respectu alterius sit subiectum, tunc volo quod Deus ponat aliam substantiam panis sine talibus accidentibus communibus, et quaero an ista habeat naturalem incompossibilitatem, ut per causam naturalem fiat in eodem situ cum illis accidentibus separatis aut non. Si sic, igitur et substantia panis quae praefuit habuit talem incompossibilitatem essendi cum eis, quia incompossibilitas huius est passio specifica, et ideo si convenit uni individuo et cuilibet alteri individuo eiusdem speciei saltem aeque intenso potest competere simile [145] secundum regulam eorum. Si non quaero an [146] hoc quod ista albedo sit incompossibilis naturaliter ad essendum cum ista substantia alia requiratur alia res et tunc cum nulla qualitas sufficiat nec substantia etc. Igitur hoc erit per potentiam aliquam rem quam ego voco quantitatem et hoc est propositum.

140Item, tam naturalis potest in eucharistia habere actionem et passionem, ita quod alia corporea per qualitates possunt transire istas qualitates vel ibi producere novas, quia hoc negare esset tollere omnem certitudinem possibile haberi per viam sensus in omni alia consimili transmutatione. Et per consequens hoc negare esset ministrare nisi delibet occasionem ne crederent quae tenemus circa hoc sacramentum. Igitur potest naturale agens ibi producere novas qualitates et non sine [147] conreceptivo, M215ra ergo est ibi subiectum et non substantia nec qualitas, igitur quantitas.

141Dices forte quod qualitates quae ibi producuntur ad praesentiam activi naturalis non producuntur per agens naturale sed per Deum immediate et miraculose. Haec est opinio Scoti et responsio eius libro IV [as] de illis qualitatibus quae requirunt condensationem et rarefactionem et maxime de formis substantialibus taliter productis ad praesentiam ignis vel alterius corrumpti unius alterius [148] hostiae non consecratae.

142Contra: quia hoc ministraret materiam erroris ut substantia nec certe potest dici quod sapor vel aliqua qualitas, cum ad praesentiam ignis calefaciunt species vini et calor intenditur recipiunt istos novos gradus caloris, quia quomodocumque istae varientur potest ignis [149] intendere calorem vel saltem potest fieri ad praesentiam ignis. Calor autem praecedens [150] istos novos gradus non recipit [151] cum sit eiusdem rationis cum eisdem.

143Item, si substantia corporis humani haberet naturalem incompossibilitatem ad extendendum cum alio corpore per naturam propriam, tunc corporis bonorum vel non movebuntur aliis corporibus per quae transibunt non divisis vel violenter et contra naturalem inclinationem erunt cum [152] aliis corporibus puta quando transibunt caelum et huiusmodi. Nec est [153] illud argumentum contra me de quantitate [154] quia vel ista non manebit sed loco eius dabitur dos subtilitatis vel si sic hic erit aliter ut in quarto habet dici. [at]

144Item, stant simul quod substantia sit extensa sine omni accidente absoluto et tamen quod non habeat incompossibilitatem suarum partium existendi ex natura sua simul secundum istum [155] situm. Igitur ex primo non contingit concludere quod substantia sit quaedam quantitas antecedens. Probo, quia Deus potest ferre partes quantitatis factum vel, et tamen habent naturalem incompossibilitatem ad essendum simul. Ergo econverso multo fortius potest facere partes distare substantiae secundum situm sine omni accidente absolute et si non habeat naturalem incompossibilitatem habendi partes in eodem situ per causas naturales per incompossibilitatem intrinsecam ad hic. Confirmatur quia posse evadere per connotationes non debet aliquem movere ad negandum quantitatem realiter distinctam a substantiis omnibus et qualitatibus quia si multa possent alia teneri inconvenientia. [156]

145Praeterea, accipio propositionem convertibilem cum illis connotationibus, sicut 'substantia habet partem extra partem ex incompossibilitate intrinseca et propria habendi partes in eodem situ'. Haec videretur non ex natura substantiae, quia ex natura substantiae haec non competit sibi, quia tunc violentaretur quando esset S171ra simul cum alia substantia in beatis et tunc etiam ex natura substantiae esset sibi incompossibilis omnis quantitas quia ex quo quantitas eiusdem rationis multo fortius alterius rationis. Nec hoc est ex natura qualitatis ut supra argumentum est in tertia, [au] ratione igitur per aliud. Et illud voco quantitatem.

146Praeterea, per argumentum saepe factum: sicut [157] impossibile est quod idem sit individuum praedicati substantiae et qualitatis, ita impossibile est quod idem sit individuum substantiae et qualitatis, quia si quantitas sit essentiale praedicatum istius rei ita inquit et per se convenit ei quod aeque impossibile erit quod existat res ista, et tamen quod non sit quantitas, sicut de qualibet substantia quod existat, et tamen quod non sit substantia.

147Sed istis non obstantibus, dico idem quod prius, scilicet quod quantitas non est res distincta a partibus substantiae et qualitatis, quia nihil potest esse quantum sine quantitate, sed omni tali quod poneretur quantitas substantiae inhaerens circumscripto omni alio potest substantia corporea esse quanta, quia sine omni tali potest habere partem extra partem et extendi et esse longa lata et profunda et esse circumscriptive in loco. Et per consequens, sicut sufficienter probat Ockham in Reportatione IV, questione 6 [av] et similiter in utroque tractatu de quantitate [aw] potissime per illud medium quod deus de potentia sua possit tenere res substantiae demonstratae in sitibus in quibus sunt sine [158] omni motu et mutatione locali earumdem destruendo quodlibet tale accidens si poneretur, igitur etc.

148Ad istud videtur respondere Chatton per diffinitionem positam in pede quaestionis suae. [ax]

149Distinguo, inquit, de quantitate potest enim accipi vel pro isto quo posito hoc est magnum vel maius illo et extensum et habens partem [159] extra partem et hoc in generali sive per mutuam incompossibilitatem ad simul essendum in eodem situ sive non.

150Et in hoc sensu, inquit, concedo conclusionem quod scilicet omnis res extensa est quanta per seipsam et partes M215rb suas et esse posset quanta et extensa omni alio accidente [160] circumscripto.

151Alio modo sumi potest quod una res quae de facto habet naturalem inclinationem vel incompossibilitatem coexistendi cum alia in eodem situ adaequato et hoc ex natura sua propria. Et isto modo nec substantia extensa nec qualitas aliqua est quanta. [161] Talis enim incompossibilitas ad coexistendum [162] cum aliis situaliter non convenit ei circumscripto omni alio accidente [163] absoluto.

152Et si dicas: non repugnat, secundum te Chatton, partes quantitatis esse simul secundum situm, cum Deus posset facere partes quantitatis simul. Concedo, inquit iste, sed tamen quando placeret Deo relinquere quantitatem naturae suae expelleret se mutuo.

153Et ideo cum dicis quod substantia posset esse quanta sine quantitate respondeo, inquit, quid intelligis per esse quantum? Si habere talem incompossibilitatem, nego. Si habere partem extra partem, concedo et quod de facto sit esse possit quantum vel magnum vel parvum et omnia huiusmodi, sed non haberet aliquid in se quare si una pars moveretur ad aliam vel ad alia corpora inquam non possent se compati in eodem situ per causas naturales. Et ideo cum experiamur quod unum corpus expellit aliud, oportet ibi ponere aliquam causam naturalem incompossibilitatis eorum in eodem situ, et non substantiam nec qualitatem, [164] igitur etc.

154Et si quaeras ab eo utrum quantitas quam ponit sit passio substantiae corporeae compossibilitate ita quod partes talis substantiae praecedant partes quantitatis cum oporteat ponere partes quantitatis actualiter extensas in partibus subiecti distinctis.

155Respondet quod partes substantiae compositae ex materia et forma non praecedunt duratione partes [165] quantitatis, [166] quia sicut volo in quarto dicere, inquit, quantitas est passio materiae et coaeva sibi et non passio totius primo. [167]

156Et si dicas partes substantiae quo nihil quibus distant, dico, inquit, quod distant semet ipsis de facto et etiam per quantitatem sed aliter immo iam praetacto.

157Et si quaeras ab eo ex quo quantitas secundum eum potest esse tota in toto alio loco et tota in qualibet parte eius, quomodo sit ordo partium in toto quae est differentia quantitatis sine ordine partium in loco?

158Dico, inquit, quod per ordinem partium in toto quae est differentia quantitatis non intelligo nisi quantitatem esse in toto et addit de corporibus beatorum quod non ponit in eis quantitatem unitate differentiam cum quantitate corruptibilium corporalium, quia talem, inquit, rem non pono ibi per quam corpus illud habeat incompossibilitatem naturalem ad simul essendum situ aliter cum alio corpore quia tunc violentaretur quando fieret cum alio corpore.

159Dico igitur, inquit, quod vel habebunt dotum subtilitatis loco quantitatis vel qualitatem alterius rationis. Et secundum hoc in corporibus beatorum erit ordo partium, qui inquam ordo ubicumque sit non est nisi quantitas vel aliquid loco quantitatis. De hoc dicit iste in fine suae quaestionis quod non erit ibi talis grossities, id est, dico, inquit, ergo eadem quantitas.

160Vel aliter, inquit, dico quod qui ponit ibi manere eandem quantitatem habet dicere quod a deo praeservatur ab actione qua non compatitur secum per nullam aliud corpus. Et talis habet dicere quod non est inconveniens quod illud accidens violentaretur sed de substantia esset magnum inconveniens.

161Dices in condensatione corporis minoratur quantitas eius et in rarefactione augetur. Igitur si quantitas sit res distincta etc., oportet ibi ponere aliquam novam quantitatem et natura plus in una parte S171rb quam in alia et fit rarefactio uniformis, igitur in qualibet vel in nulla.

162Ad istud respondet: non pono, inquit, novam quantitatem fieri nisi quando materia nova additur, quia pono quod quantitas est primo passio materiae.

163Et si dicas: hoc est maius quam prius, ergo habet maneret quantitatem, dico, inquit, non habet maiorem quantitatem, id est, maiorem incompossibilitatem essendi simul cum aliis situaliter, bene tamen est maius, id est extensius.

164Dices in alteratione et generatione variatur quantitas, ergo et omnia accidentia quae tu ponis recipi in quantitate, et ita etiam alteratis speciebus sacramentalibus nihil remanebit illud et istam alterationem ponis naturaliter posse [168] fieri, ergo etc.

165Et pro hac causa ponit Petrus Aureolus quod qualitates eucharistiae non sunt subiective in quantitate sed potius econverso.

166Dico, inquit, quod antecedens non est verum, quia quantitas manet in generato et corrumpto dummodo materia sit eadem.

167Haec sunt M215va rationes et evasiones istius magistri collate ex tota sua quaestione.

[Sextus articulus: Impugnatio Chatton]

168Sed contra eum potest materialiter obici. Primo quia secundum eum substantia est quanta duplici quantitate simul, quod non videtur concedendum de quantitate indistincta a substantia, scilicet et partibus eius et quantitate realiter distincta a substantia et partibus eius, quod videtur esse superfluum. Consequentiam probo, quia per illum substantia potest esse quanta, id est magna vel parva vel extensa secundum longum latum et profundum, communi accidente superaddito sibi et partibus eius circumscripto, sed nec tunc nec unquam esse potuit sine quantitate isto modo hic enim inclinaret repugnantiam. Igitur omni accidente superaddito ad hoc haberetur quantitas una ista videtur sufficere, igitur etc.

169Praeterea, quantitas isto modo dicta quam oportet ponere fuit ista quae sufficiebat articuli, ut patet plane in libro praedicamentorum [ay] ubi dividit quantitatem in habens positionem sic quod potest significari ubi quaelibet pars eius situetur una hic et alia alibi. Et hanc dixit esse quantitatem continuam et in non habens positionem super V Metaphysicae [az] describens quantum dicit quod est divisibile in ea quae insunt quorum unumquodque natum est esse hic aliquid et tale vel est magnitudo vel multitudo.

170Praeterea ubique vocat divisiones quae vel sunt qualitates vel passiones quantitati habentis longitudinem latitudinem et profunditatem posito quanto primo modo dicto, scilicet substantiae vel posita quantitate quanta ille ponit omni accidente quod deberet sicut accidens substantiae inhaerere circumstanto.

171Item, hoc intelligit tota scola quantitatem esse nec aliam habere curat per quam res et est longa lata et profunda et etiam per quam partes extense copulantur ad aliquem terminum communem sicut vult Aristoteles plane in Praedicamentis, [ba] et hanc ponit iste vel ponere habet sicut probat prima ratio omni posteriori accidente totaliter distincto circumscripto, igitur de sua alia quantitate nihil est curandum.

172Dicis quod immo [169] licet [170] istae causae non arguant quantitatem aliam inhaerentem tamen incompossibilitas coexistendi secundum situm [171]

173Contra solum istis positis potest salvari cubum sed posito cubo secundum Philosophum IV Physicorum [bb] et sapore et calore et omni eo quod non est cubum circumscripte ad hoc eo ipso quod est cubum et sit protensus secundum longum latum et profundum repugnat sibi naturaliter se facere cum divisionibus vacui si poneretur vacuum divisibile sicut aliqui ponebant secundum Philosophum quos in hoc improbat, igitur maior est plana cuilibet advertenti.

174Praeterea, bene [172] habebit iste quod substantia quam ponit [173] iste extendi posset magnam esse secundum extensionem circumscripto omni posteriori accidente. Si [174] sic de facto extendatur, posset tunc naturaliter fieri cum alia substantia simul secundum situm vel per quantitatem superadditam extensa. Constat enim quod experientiam non habet nec rationem efficacem quia rationem ad hoc non habet nisi superius positam et nulla istarum concludit. Hoc in respondendo videbitur, igitur etc.

175Item, quod substantia extensa per quantitatem [distinctam] [175] quam iste cogitur ponere habeat naturalem incompossibilitatem essendi cum alia extensa. Probo, quia quaero a te: quando ista substantia spoliatur a Deo ista tua quantitate distincta ab ista substantia et partibus eius, quid postea officeret in ea istam quantitatem talem quando ista substantia suae naturae relinqueretur? Non videtur quod solus Deus tum sic passio naturalis substantiae corporeae vel alitus partis suae sicut calor ignis, igitur producitur naturaliter assistente generali influentia Dei ab ipsamet substantia vel aliqua eius parte. Sed nunc est ita quod omne principium productivum vel activum sufficiens mere naturaliter alicuius effectus in seipso subiective habet virtualem compositionem ad omne [176] naturaliter repugnans suo effectui in se ab ipso producibili sive iste effectus sit in eo sive non.

176Hoc enim est causa ut alias declaravi quare M215vb aqua non subito calefit etiam eius frigidate destructa [177] quia eo ipso quod aqua calefacta sublato extrinseco violentante post suam frigiditatem corrumpta prius caliditate sua ab ea inducere mere naturaliter ipsa habet virtualem repugnantiam ad recipiendum formam contrariam frigiditati ex substantialitate sua. Et certe vel virtualis oppositio aliquando obstat simpliciter ne tota S171va natura terminata possit violentare ad oppositum sicut quod quidquid est [178] praeter Deum non posset ignem frigefacere nec aliquam desiccare immo nec facere ignem non calidum esse nec aliquam non humidam. Aliquando autem non simpliciter obstat tota natura ne sic fiat secundum totam naturam terminatam in agendo retardaret ne subito et instanteae inducatur effectus repugnans naturaliter suo effectui etiam si iste destruatur. Alias enim subito calefaceret praesente calefacio si tota eius frigiditas a Deo vel ab alio prius esset destructa. Resumo tunc pro maiori quod omne principium actum mere naturale respectu effectus quo sit forma sui habet virtualem repugnantiam omni repugnati suo effectui. Sed alia vel aliqua pars eius est principium huius respectu quantitatis ab ea distincte et in ea receptae vel recipiendae. [179] Ergo habet naturalem repugnantiam virtualem ad omne repugnans quantitati suae. Sed esse cum alio repugnat quantitati suae si ipsa substantia habet naturalem repugnantiam ad essendum cum alio repugnat quantitati suae. Igitur ipsamet substantia habet virtualem repugnantiam cum alio etiam [180] quod destructa etiam quantitate superaddita ergo remitteretur contra hoc etiam si suam quantitatem quae sit res distincta sibi inhaerens non habeat.

177Praeterea, omne illud quod est principium mere intrinsecum actui faciendi partes plus distare quam ante est principium actum faciendi eas distare. Sed hic est substantia et non sua distincta quantitas, igitur etc. Maior plura videtur [181] quia virtus activa quae necessitat partes ad distandum plus quam prius [182] certe remitteretur multo magis ne una magis daretur in loco alterius non motae de isto loco. Minorem probo quia si aer vel ignis condensatur ultra per violentiam quam sibi competeret naturaliter absolute principio tali quo actualiter condensatur rarefaceret seipsum et faceret partes suas extremas [183] per consequens plus distare quam prius. Quaero per quod principium active. Si per substantiam suam totam vel partes substantiae, puta per formam suam, habetur quod erat probandum. Si per qualitatem suam iterum habetur intentum, quod partes qualitatis faciunt se ipsas distaretur ab invicem et partes substantiae sicut quantitas facit secundum istum. Igitur propter hoc non est necessitata talis quantitas addita.

178Praeterea, talis quantitas necessitatur secundum cursum communem [184] naturae sequeretur ad aliquam formam substantialem. Igitur forma substantialis videtur esse una causa naturalis activa faciendi partes distare in toto per tuam quantitatem distinctam, [185] non quia ista est similiter indifferens ad tantam vel tantam extensionem sed ipsam manet eadem in generato et corrumpto et sit coaeva materiae ut tu, Chatton, ponis eam esset. Ista enim in eadem materia est penitus multo minor si materia ista informatur forma terrae quam si forma ignis et tamen non agit ad extendentiam terram ad tantam quantitatem et extensionem quanta congruit igni. Alioquin violentaretur materia existens sub forma et parvitate extensionis terrae vel violentaretur quando esset extensione competenti formae ignis. Extensa igitur per istam quantitatem non est hic, igitur etc.

179Praeterea iuxta hoc arguitur sic: illud non facit mere naturaliter et active partes ab invicem distare quod ad nullam quantitatem eas distare determinat. Sed illud potius quod sit ad certam extensionis et distantiae magnitudinem necessitat cessante violentia M216ra exteriori. Sed quantitas quae esset sic res distincta esset sic indifferens penitus ad varias magnitudines extensionis et distantiae si non violentetur in igne et in terra ut praeassumptum fuit ut ad nullam certam extensionis vel distantiae magnitudinem necessitat vel determinat etiam cessante violentia exteriori. Sed hoc facit forma substantialis ut visum est immediate vel mediante aliqua sua qualitate a se active tanta vel causabili. Igitur forma substantialis et non ista quantitas distincta est principium faciendi distare partes et per consequens impediendi ut non concurrant in eundem situm adaequatum.

180Praeterea, data ista via et uno alio quod iste ponit secundum continuum componi ex indivisibilibus, sequeretur quod condensatio [186] et rarefactio essent incompossibiles per naturam. Probatio consequentiae, quia ex quo quantitas est incorruptibilis sicut et materia prima et tota qualitas materiae primae componatur ex indivisibilibus quae non possunt esse minora quam sunt, quia tunc non essent indivisibilia nec possunt fieri propinquius quam sunt, quia tunc esse vacuum interceptum inter partes materiae et hanc naturalem compossibiltatem essendi simul in eodem situ, alioquin partes quantitatis possunt fieri in eodem situ quod negat ille ut visum est. Ergo impossibilis est rarefactio et simpliciter condensatio. Immo uno suo indivisibili moto secundum lineam rectam inevitabiliter sequitur caelum et terram turbari et moveri ita quod erit motus continue usque ad connexitatem primi caeli indivisibili uno dante locum alteri donec aliquid indivisibile istius connexitatis pellatur ulterius extra situm suum. Oportebit etiam aliquid indivisibile ad latus concurrere ad repellendum situm indivisibilis moti secundum lineam rectam. Et motum lateralis indivisibilis oportet sequi motum alterius et sic consequenter. Et istud argumentum quod saepe in novitate opinionem suarum feci in scolis et alibi contra eum post [187] S171vb diutinam deliberationem non aliter solvit nec solvere potuit nisi tenendo absurditates antiquorum ad quas deducit Philosophus IV Physicarum, [bc] scilicet quod condensatio et rarefactio non possunt naturaliter fieri nisi per incomissionem vel emissionem corporum aliorum per poros. Et certe haec evasio non vitat turbationem caeli et terrae dato quod unitum indivisibile vel divisibile moveatur motu recto, quia semper ex una parte oportebit aliud cedere et ex alia parte aliud sequi si vacuum non erit.

181Nota tamen quod ipse post tempus magisterii sui posuit in determinatione quam et ego ipse tunc sicut et priores alias audivi dum legit sententias ab eo indivisibile naturaliter esse compossibile alteri indivisibili secundum situm, quia aliter secundum eum non posset salvari condensatio et rarefactio in casu quo fiunt sine intermissione et expulsione novorum corporum et aliorum.

182Similem, ista constat tibi planissime inferre oppositum contra dictum suae principalis conclusionis qua ponit quantitatem ad salvandum naturalem incompossibilitatem corporum secundum situm, quoniam ex isto evidentissime etiam inevitabiliter sequitur quod corpus quantum naturaliter permittit aliud quantum ex quo secundum eum quantum quodlibet finitum ex indivisibilibus finitis. Et hoc plane percipiet quilibet qui opinionis huiusmodi principium combinabit et seriosius. Hoc declaravi in una alia quaestione. [bd]

183Praeterea, falsum est et contradicit dictis suis quod licet quantitas possit habere partes simul per deum tum quia relictis suis numeris statim expellet se ab invicem.

184Istud contradicit naturali incompositi earum in eodem situ, quia si darent post intendi oportebit unam transire per aliam sicut si sint diffinitive in loco magno, puta in eucharistia tota vel simili vel poterit quaelibet pars [188] naturaliter saltare ita quod de extremo non transeundo per medium quod ut melius videatur. Ponatur quod Deus aliquod corpus longum latum M216rb et profundum plicet sine discontinuatione partium sic quod una medietas eius sit in eodem situ adaequato tum medietate alia et postea relinquat tale corpus quantum naturae suae. Constat quod non poterunt se mutuo naturaliter expellere nisi una pars quae non est modo tum alia in eodem situ possit naturaliter se facere tum alia in situ quia non est ibi alia via ascendendi. [189] Et certe propter illud argumentum concedo quod infertur et positio hanc conclusionem quod corpus aliquod positum a deo in aliquo totali situ totum in toto et totum in qualibet parte non posset naturaliter ammovere partes istas ab invicem licet forte posset se movere de isto situ in alium. Et ita sicut solus Deus potest huius partes simul ponere ita etiam solus Deus potest eas abinvicem situaliter ammovere. Et haec forte est causa naturalis inseparabilitatis accidentis vel accidentium distinctarum specierum abinvicem in hostia consecrata.

185Praeterea, cum gloria non tollat naturam, sed perficiat, et naturalis passio sit substantiae corporeae vel alicui suae parti, quod sit quanta [190] quantitas sua non tollitur per gloriam. Unde hic dicere non reputo, si autem quantitas eiusdem speciei [191] manaet [192] in corporibus beatorum et hic quare debeat violentia si quas pars magis haberi pro inconvenienti in substantia corporea et partibus suis quam in quantitate huius et partibus suis. Ideo supra praedicatum est si quantitas in hoc violentatur violentabitur suum virtuale principium quod est substantia.

186Praeterea, dos forsan subtilitas non est forma nova positiva. Sed de hoc quare scotus in 4 [be] sufficit enim dicere ad dotem subtilitatis salvandam et violentiam salvandam et vitandam deum nolle cooperari aliis corporibus ad resistendum corporibus beatorum et hic non est violentari sed non agere quod possunt tum alia tam ista dictae subtilitatis non concurrente. Unde sol non violentatur si non generet hominem homine non cooperante, licet posset cum homine hominem generare, homo enim generat hominem et sol, sed ubi pauciora sufficiunt, etc

187Falsum est quod ibi non sit alius ordo partium in toto quam ista quantitas distincta vel dos subtilitatis. Quia omnibus illis circumscriptis caput continuaretur ex una parte collo et collum sibi et humeris interponitur. Non autem continuatur caput pedi nec inessendo interponitur collum aliis partibus, ita quod omni tali accidente circumscripto una pars continuatur uni et non alteri sicut tu, Chatton, concedendum substantia continua habet partem extra partem et extensionem tali agente circumscripto.

[Septimus articulus: Responsio ad argumenta Chatton]

188Ad primum argumentum in contrarium dicendum quod articulus dampnat conclusionem, sicut patet ex articulo proximo ubi dicitur quod facere accidens esse sine subiecto habet rationem implicitatem contra dictionem, supple errorem. Unde sicut plane patet ex prima parte prioris articuli, cuius cauda allegatur, illi errantes dixerunt accidens non posse fieri a Deo sine subiecto suo, hoc non est inquantum inquiunt si fiat sermo de accidente quod est quantitatem seu accidens esse substantiam unde istud medium non fuit condemnatum ratio sicut ille praetendit se credere. Sed motum errantium sicut notum est cuilibet articulum advertenti. Sed dampnatur ibi quod accidens non possit a Deo fieri sine subiecto et etiam consequentia quam fecerunt. Et cum probat iste quod non quia consequentia est evidens S172ra negandum est. Et ad probationem dico quod planum est ex principio illius articuli quod principium iste omittit principium aut istius articuli erronei est illud. Cum, inquiunt, isti Deus non comparatur ad entia in ratione causae materialis vel formalis, igitur non facit accidens esse sine subiecto. Et tunc addunt illi errantes quod impossibile est quantitatem sine divisione esse per se, quia hoc esset ipsam esse substantia secundum eos. Igitur patet ex principio isto prioris articuli [bf] et ex secundo articulo quem iam positum prius [bg] quod articulus loquitur de quantitate quae sit accidens, non de ista quae poneretur a principio et substantia vel partes substantiae, quia [193] totus error stabat in hoc quod accidens non posset fieri a deo sine subiecto.

189Ad M216va secundum dicendum quod iste qui negaret substantiam panis in transubstantione annihilari, et qui concedit secundum habet concedere primum. Et isti secundi negarent istam suam consequentiam 'si substantia panis annihilaretur, non substantia requiritur nec repugnant termini'. Dicerentur illi quia annihilari secundum istos non est nisi totaliter desinere esse secundum materiam et formam et hoc non repugnat transubstantioni, sed infertur ex ea, nec est hic vis in re sed in verbis tantum secundum istos.

190Ego autem dico quod transubstantio non est annihilatio, sed conversio substantiae panis in corpus Christi ex vi consecrationis sacramentalis, ita quod in instanti conversionis cessat esse sub illis speciebus panis et vini substantia, quae praeerat et succedit pro eisdem corpus et sanguis Christi ex vi consecrationis sacramentalis. Nec est ibi aliqua conversio prioris in posterius nisi quod ad non esse priori succedit sub illis speciebus ex vi consecrationis substantia posterior. Et quia motus vel mutatio vel facio unica quaelibet denominanda est ab ultimo termino ad quem per se intento. Non est igitur ista conversio annihilatio, licet substantia panis nihil fieret, sed transubstantio, id est successio unius substantiae in loco alterius. Descriptio autem iam posita excludit huius veramque reductionem, sicut patet applicanti.

191Ad tertium patet responsio, respondendo prius ad tertiam obiectionem [bh] lateralium opinantium.

192Ad quartum concedo quod multae qualitates educibiles de potentia eiusdem subiecti sive eiusdem rationis sive alterius comparantur se naturaliter et inter se et cum quantitate essentiali subiecti de cuius potentia educuntur aliquae autem quantitates, multae etiam si ponerentur a Deo in diversis sitibus non possent se facere in eodem situ [194] sicut patet ex christo argumento contra istum. Et ex eodem patet quod nec substantia panis si in situ distincto [195] a situ specierum recrearetur vel poneretur, nec aliqua substantia etiam corporea posset per causas naturales fieri in eodem situ cum illis speciebus a Deo aut solo posset tam illa quam ista sicut sibi placeret. Illud autem quod additur de passione specifica supra solutum est. Ad tertium lateralem respondendo et post hic illud contra hanc responsionem non habet colorem, quia haec responsio est quod etiam repugnaret priori substantiae facere se realiter in eodem situ cum speciebus dato quod indistinctis sitibus a Deo ponerentur.

193Ad quintum negat scotus et econverso cum eo illud quod assumitur. Nec hic est plus dare occasionem non credendi quam quod sint ibi accidentia sine subiecto vel de transitione vel de generatione substantiali quae potest fieri [196] ibi quantum dat sensus vel quam quod in hostia non consecrata videatur substantia et inconsecrata non posito enim et credito principali nullum rationalem retraheretur a fide dicere quod Deus faceret omnia talia quae sequuntur et si ponderent istam maneret inevitabilibere concluderet tibi. Nam tu, chatton, ponis quod albedo et ceterae qualitates possunt esse ita magnae et extensae et figuratae, sicut modo circumscripta ista tua quantitate. Circumscribat igitur Deus eam et appropinquent Deus ignem ad calefaciendum species istas panis vel vini. Quaero utrum calefacient vel non. Si sic et non a terminata per te, igitur a Deo. Et hic, ut tu arguis, per omnia esset occasio perseverandi in infidelitatis errore. Si non calefaciant, tunc possunt experimentaliter probari quae hostia consecrata sit et quae non sit, quia consecrata non recipit calorem, alia recipit. Consequens videtur absurdum.

194Praeterea secundum hoc omnes qualitates corporeae essent naturaliter educibiles de potentia qualitatis et per consequens [197] substantia in qua primo essent sicut in subiecto remoto esset materia prima quae per illum est secundum quantitatis et non compositum neque forma consequens. Videtur impossibile et inconveniens, quia non videtur quin aliqua qualitates corporeae ita recipiantur immediate in aliqua forma corporea, sicut qualitates in corporeae, puta intentiones et nolitiones habitus in forma spirituali et in corporea. Unde etiam secundum philosophum [bi] et commentatorem [bj] corpus caeleste non componitur ex materia prima et forma corporea, sed forma M216vb corporea extenditur ibi.

195Praeterea, tertio, sicut ad praesentiam ignis aliqualem possunt istae species calefieri sicut experimur secundum te, Chatton, et verum est ad intellectum bonum loquendo non ad vim sermonis forte, ita possunt quantum dat sensus igne maiori approximato comburi et incinerari vel ibi. Igitur tangitur substantia alia incorruptione specierum sicut alibi ubi poneretur hostia non consecrata vel non. Si non, datur occasio erroris si tenet contra tua quod non credo. Si sic, cum ignis non possit agere substantiam nisi de potentia subiecti quaero: subiectum istius novae formae substantialis materia prima non est ibi [198] quia haec dicere, ut tu arguis contra illud esset quod tenemus de sacramento. S172rb Si educatur de potentia quantitatis, tunc quantitas esset receptum formae substantialis, et certe hoc dicere esset quantitatem ponere substantiam esse materiae primae vel partis eius vel esset asininum. Si enim de potentia quantitatis potest naturaliter educi omnia alia materia circumscripta omnis quantitas omnis substantialis forma corporea quae ab aliis ponitur immediate recipi in materia prima, frustra et superflue poneretur alia materia prima.

196Praeterea, ista maior argueret quod substantia produci posset a solis accidentibus circumscripta omni substantia coagente vel virtute cuius ageret. Contra: patet quia nihil agit in virtute illius, quod falsum est et constat quod vinum purum potest guttam aquae in vinum convertere. Aut igitur species vini post consecrationem hic possunt et habetur intentum quam est bona. Aut non et tunc, ut arguis, daretur errandi occasio.

197Ad secundum patet ex [199] argumentis XI et XII contra eum. [bk]

198Ad septimum, nego assumptum. Non enim haberet substantiam nec habere posset naturaliter partes sic situaliter distantes quin eo ipso istae partes haberent incomposibilitatem essendi in eodem situ adaequato ut superius arguendo contra eum deductum est. Sed si per solum Deum distare possunt active, tunc bene stant simul. Nam dato quod substantia posset intendi et remitti sicut ponit Commentator de formis elementaribus [bl] possit duas [200] medietate secundum intensionem auferre a medietate alia et unire eam alteri medietate tantum secundum extensionem, et ita distarent vel situm, licet non haberent incompossibilitatem simul essendi. Sed natura eius potius exigeret quod essent simul verumtamen ut praeostensum est postquam per miraculum posita essent in distinctis sitibus non possunt se facere in eodem situ.

199Et idem per omnia dico de qualitatibus intensionibus corporalibus, omnes autem formae quae sunt naturaliter educibiles de potentia eiusdem materiae mediate vel immediate, si sumit corporales habentes naturalem repugnantiam ad simul essendum, id est non possunt simul esse per aliquas causas naturales citra omnipotentia Dei quod in eodem situ adaequato essent. Ad secundum datum concedo probationem [201] aut procedit dicens de sensu negato et non habet calorem contra ibi facta.

200Nota aliter responderi potest quia dato quod simul starent ista duo absque formali repugnantia et quod ex uno non posset formali consequentia inferri oppositum alterius hic non facit ad probandum alterum talium sicut in extremis in materiis patere potest.

201Ad illud de consecratione verum est quod posse evadere sit neminem debet movere sicut iste supponit quod moveat sed alium de motum iuvat.

202Ad octavum et ad illud in contrarium de violentare respondendum est. Secundae autem propositionis, nego consequentiam. Et ad probationem, licet antecedens sit falsum dato quod substantia posset intendi et remitti, tamen consequentia ista non valet. Exemplum: 'forma substantialis corporeitatis humanae non compatitur secum naturaliter aliam formam substantialem eiusdem rationis, ergo nec anima intellectiva quae est forma substantialis alterius rationis', non sequitur.

203Ad illud aliud quod additur de qualitate satis dictum est [202]

204Ad nonum, responsum est in simili in III Londoniensis in materia de revolutionibus [bm] et dictum suum habet manifestam instantiam de omni individuo figurae huius ignis, M217ra cum omne figuratum posset conservari a Deo absque hoc quod figuraretur et de omni contento sub hoc communi extendo vel protensio vel expansio et sic de pluribus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus