Librum 4, Quaestio 4 [Sorbonne Transcription]

Diplomatic Transcription

By Adam Wodeham

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.03 | March 14, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, March 14, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b4-q4

1
Utrum corpus christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis
et vini contineatur

2quod non quia hoc esset per transubstantionem
substantiae panis quae praefuit in corpus christi et per consequens substantia pa
nis non remaneret sub illis speciebus et hoc continet
diffinitio transubstantionis plane ponens ibi accidentia manere sine
subiecto Et ita etiam tenet magister 12 distinctione 4 libri in principio

3 Item thomas in 4 distinctione 11a in principio responsionis ad prima quaestionem dicit quod ista positio
quae ponit substantiam panis manere sub illis speciebus cum corpore christi post
consecrationem est haeretica igitur ita substantia panis desiit ibi et pari ratione
eius materia sed consequens falsum ut videtur quia tunc istae species sumptae non possent
micerre commedentem quod falsum est ut videtur quia non possunt converti in
substantiam rei alendae cum non sic ibi materia in qua posset recipi forma alen
di

4 Item ibi remanet gravitas et pondus sicut docet experientia
sensus tantum enim ponderavit hostiae consecratae sicut non consecratae Et
magister etiam tenet hic ubi prius sed nunc est ita quod gravitas est forma
substantialis elementi vel mixti gravius ex 3o causae et materiae

5 Item tunc corpus
christi esset simul in diversis locis sicut sunt multae hostiae consecratae
in diversis locis et pari ratione corpus christi posset simul esse in diversis
locis circumscriptive et pari ratione sortes per opus dei posset esse in diversis S167ra
locis et lignum vel panis et sic de similibus consequentia patet quia non potest isto
modo esse simul in multis locis sine duplici miraculo sed in vero sive in vera
protensione cum vi?co miraculo

6 Nam quod corpus christi sit hic et alibi modo
non quantitativo hoc est non protensum utrobique habet miraculum de essendo
simul et locis multis et etiam miraculum de sic essendo id est modo spirituali
quod quemlibet pars sic tum qualibet parte et hic et ibi sed si modo quantitativo esset hic
et ibi ibi scilicet circumscriptive vel commensurative cessaret unum horum
miraculorum igitur qui potest ferre quod sic isto modo quo de facto tenet fides corpus
christi simul esse in multis locis a multo fortior potest ferre isto alio
modo sed hoc falsum sicut arguit skel contra me qui sibi respondendo dederam
quod deus de omnipotentia sua potest ponere idem vas in diversi locis super
2m librum sententiarum quaestione 5 licet inquit illud sic ita absurdum quod non oportet po
nere argumenta contra manifestare tamen expedit qualia sunt inconvenientia quae sequuntur sequitur enim
hanc esse possibilis

7 Idem est fractum et integrum secundum idem

8 Item
combustum et incineratum et tamen manens integrum lignum Et illud
plenum et vacuum motum et quiescens vigilans et dormiens
talidem in summo per totum et frigidum insuper album et nigrum vivum
et mortuum et infinita inquam contradictoria inter se sequuntur sicud etiam ut dicit quod
idem homo posset simul et semul peccare et mereri vitam aeternam u
no loco positus comittendo adulterium scienter et alibi positus confiteri
aut si non fuerit baptizatus baptizari adultus et sine fictione et cele
brare missam cum devotione haec illae Ista videntur inconvenientia nimia
igitur antecedens ex quo hic sequitur

9 Item si sic igitur diffinitive esset corpus christi sub
illis speciebus vel simul etiam circumscriptive Non circumscriptive quia tunc nonsic totum corpus
christinon esset sub qualibet particula specierum contra effectum transubstantionis et contra magister
et contra illud quod tenet ecclesia de hoc sacramento non diffinitive quia esset diffini
tive alicubi est ad minus esset ibi quod non alibi sed corpus christi ex
istens sub illis speciebus simul est alibi puta in caelo et in aliis
alterationibus igitur etc

10 Item quomodo posset esse quod corpus christi esset alicubi
quod totum in loco toto et totum in qualibet parte huius non propositum videtur spiritui

11
ad oppositum est magister distinctione 10 41 libri

12 ad quaestionem dicendum quod sic sicud arguit
magister ibidem et fides etiam vult hoc sed restat solvere dubia
tacta in argumentis principalibus

13 primum igitur dubium potest esse an remaneat
forma substantialis sicut tangit primum argumentum et est firmiter tenendum quod
non sicut ibi probatur

14 Sed in contrarium est primo quod tunc essent ibi accidentia sine subiecto
sicud pondus sapora huius

15 Respondet magister et econverso secum concedo conclusionem in principio distinctione 12 4i licet posset secundum opinionem communem et de qualibet quantitate
tinua si ponatur res vere una inhaerens substantiae et forma accidentalis
subiecto suo de multis ibi accidentibus sustinere quod non sunt sine subiecto quia
sunt in quantitate sicud in subiecto et tunc possunt esse multae transformationes accidenta
les ibi factae sustinere fieri est mere naturaliter

16 Rn? contrariam de quantitate
oportet tenere tales transformationes praeter solum localem fieri immediate a deo solummodo
sed quid sit de hoc dicam insequenti quaestione quid sentio

17
2o videtur mihi contrarium esse illud de gravitate quod sic ibi forma substantia
lis et tamen manet gravitas quod gravitas sit forma accidentalis et in hostia consecrata r?ueneat formalis est forma accidentalis sicud etiam tenet magister
in principio distinctione 12 4i quod pondus ibi manet sine subiecto sicud
accidentia alia
gravitas autem virtualis id est que nata est efficere in se ipsa aut in
sua materia illam formam quae est gravitas illa in qua gravitas virtualis bene est forma substantialis
elementi vel mixti et sic intelligo auctoritates istas quae allegantur
omne enim quod directe sentiri potest per sensum est qualitas sensibilis sed gra
vitas vel pondus est huiusmodi etc Nam dyarii filius non sentitur per se
sed per accidens per philosophum 2o de anima nec substantia alica / iste modo etiam
possum dicere quod forma substantialis ignis est calor virtualis Constat
enim quod omni accidente circum?to ad huc esset calidus id est natus esset
efficere calorem in se vel in alio ymmo tam in se quam in alio
Et eodem modo etiam est sol calidus unde concedo quod omnis gravitas
quae fuerit per se sensui perceptibilis ante transubstantionem re?am in hostia conse= crata

18 Contra tamen illud arguit fitzralph per unum argumentum sibi sufficiens ut videtur
quod posita terra in aliae circum?to omni accidente per potentiam dei scilicet gravitate
qua esset principium motus deorsum aut staret nisi terra ista aut des
cenderet si descendat igitur superfluebat potentia accidentalis ibi vel gravi
tas superaddita si staret ibi hoc esset pnr violenter et per consequens
si movetur ibi versus contrarium locum sui naturalis resisteret moventi
ipsum igitur inclinaret ad contrarium et per consequens moveretur ad contrarium nisi
impediretur Ideo inquit supposito sicut est verum quod gravitas sic
forma substantialis dico ad argumentum quod gravitas manet in sa= S167rb
cramento altaris nec invenio aliter posse dei nisi quod motus hostiae est im
mediate a deo ita quod deus sua propria potentia in motu hostiae de
orsum supplet in agendo vicem gravitatis

19 Sed contra hoc potest argui
quod si hoc quod si hostia consecrata movetur versus sursum
non resisteret motori suo quia si resisteret hoc esset per aliquam
formam in ipsam sed deus licet posset in hostia supplere vicem causae agentis in
quantum est ?? agens non tamen potest supplere vicem gravitatis inquantum
gravitas est causa formalis in hostia ergo cum hostia resistit
neccessario per aliam formam sibi inclinatam intrinsecam sequitur quod in hostia
sic aliquodaliud principium per quod resistit quam deus et illud non videtur esse nisi gra
vitas

20 Responsio inquit quod argumentum bene probat quod in hostia est aliud
principium formale per quod hostia resistit motui assensus quam deus
et hoc est verum Et dico quod illud principium est eius durities
et similiter eius conti?at?a vertus quidquid sic illud deico tamen vicem agen
tis quo ad motionem activam verus deorsum supplentem vel
potius mediante angelo sic active sed haec via non videtur
mihi vera nec rationalis quia nulla forma substantialis est per se sensibilis saltem pro statu praesenti etiam secundum philosophum et pro eo nichil est nisi auctoritas
quae leviter glossabitur vel negabit si oportet

21 Contra tamen hoc arguitur a
quodam et tenetur quod illud percipi posset tactum in quo nullum esset accidens
sensibile ponatur enim quod maxim silicis vel talibus omnia ac
cidentia destruat deus et conservet substantiam subiectam prius
et partes unitas et in eisdem sitibus in quibus fuerit quaero
utrum tangetur et experimentaliter sentietur vel non / quod sic videtur quia
cum adhuc sit ferrum vel lapis ita compactus sicut ante videtur quod ita re
sistet ma?m sicut ante / et ita bene poterit marium penetra
re sive vulnerare sive scindere sicut ante sed talia sentiret
manus igitur etc

22 Sed hoc non obstante dicendum quod non quia
nullum accidens tunc causantur per casum nec substantia per philosophum 2o
de anima
substantia non est sensibilis nisi per accidens sicud dyarii filius
sed substantia nullum habens accidens non sentitur per accidens

23 hic igitur dici
potest quod durities et conparatio vel sunt accidentia vel proveniunt ex
actibus unde cessante omni humore vel in terra iam non est
dura nec compacta sed ita leviter dividitur et caedit sicut
aqua vel aer et propter hoc si omne accidens per se sensibile des
truatur non remanabit ita substantia nec gravis nec levis nec dura
nec compacta nisi vocando compactum continuum quia tunc rema
nebit adhuc quanta per creationem et per consequens naturaliter non permittunt secum aliud
quantum

24 Ideo dicendum quod tangi poterit ad houc tactu mathematico
et etiam naturali quia caedit statim alio corpore philosopho ad locum in quo
erat sed non tangetur tactu qui sic perceptio sensitiva sicut
nec aer dato quod nec esset frigidus nec calidus et ita de
aliis sensitivibus qualitatibus

25Et si dicatur retineat deus illam
substantiam et quamlibet eius partem immobilem in eisdem sitibus quibus
prius ita scilicet quod a creatura in terminum moveri non valeat tunc nec
caedit nec dividitur cum manus illuc pertingeret igitur ad hoc
sentiet

26 dicendum quod manus ista ut sic veniens non procederet nec
istam substantiam sub??heret sed ibi sisteret inpedica sed non per
ciperet unde impeditur nec tangeret tactu sensationis sed tactu ap
plicationis bene tangeret eam sicut lapis tangit lapidem
sicut si deus modo de facto deus teneret aerem immobilem
in eodem situ cuius nullam qualitatem possem percipere me
sentire vel non sentire propter similitudinem cum qualitatibus ma
nus inesse eodem modo me haberem circa perceptionem istius sicut in casu
argumenti

27 hoc videtur rationabilior opinio quam dicere sicut dicunt aliqui quod substantia
materialis omni accidente spoliata sentitur vere et quod ipsa per se ipsam est dura
et a tactu experitur esse dura

28 haec sunt contra philosophum nec consonant fidei
quia vel in hostia consecrata est duplex durities vel gravitas et com
pactio et quod videtur superfluum vel omnia haec sunt accidentia super addi
ta vere et non ipsa substantia quod cum haec remaneant in hostia conse
crata sicut sunt experientia cum fide docet

29 ad argumentum fir paret
per idem dico enim quod circum?to omni accidente per potentiam divinam et
suspensa per eandem potentiam terra acti?do in se novam gravi
tatem et postia sursum in aere ex intrinseca activitate sua
nec movetur sursum nec deorsum per pellens autem aut dividnens
bene posset nec aliter resisteret pellenti in alico quam corpus
neutrum pura quam corpus vel una caeli particulasi ibi poneretur

30S167va
3o potest argui contra principalem conclusionem in responsione huius dubii positam per hoc
quod hostia consecrata non videtur nutrire Sed accidentia possunt nutrire sicud
nec possunt transire in substantiam rei alendae quia ibi deficit materia substantialis

31
ad illud respondetur probabiliter quod duplex est nutritio una proprie dicta quae est per conver
sionem al? in rem alendam ita quod ex hostia fiat restau
ratio rei deperditae Et hoc modo si quaeritur utrum s?s sacramentales nu
triant dicendum est quod non sed in fine deus ponit ibi substantiam aliam 2o
modo vocatur nutritio quaecumque reductio membrorum animalis ad statum
priorem secundum qualitates et sic potest homo nutriri ex hostiis
et consecratis et similiter alias brutum quia hostia consecrata habet quamdam
actionem naturalem in membra hominis et animalis bruti qualem actionem habet
hostia non conserata Et ideo simili modo potest hostia consecrata re
ducere complexionem lapsam ad statum naturalem saltem secundum qualitates sicud
potest hostia non consecrata licet non posset converti per actionem naturalem
in materiam membri animalis nec ex 2o modo nutritionis concesso solvitur
quod in hostia consecrata sic alica materia possibilis quia ita nutritio 2o modo
dicta non fit propter hoc quod hostia patitur sed propter hoc quod agit
in membrum cui approximatur

32 Ex hiis patet solutio ad argumentum
primum principalem concedendum enim in principiis quod corpus christi sic realiter sub illis
speciebus per transubstantionem quia sicut dicit eusebius et ponitur distinctione x 4i
sententiarum capitulo 5
et de consecratione distinctione 2 quia corpus invisibilis inquit
sacerdos creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui secreta potestate
convertit
et aliae multae habentur auctoritates in glossa idem ad idem prima
7 cor capitulo vi
et ulterius concedendum est quod non remanebit ibi
aliqua forma substantialis quam prius afficiebant ista accidentia
sicut ibi probatur Et ulterius quod ibi bene remanet gravitas sed nec ista erit
nec est
umquam fuit forma substantialis ut visis est et similiter satis patet ad
illud quod additum est de nutritione per illas ut prius

33 2m dubium
iuxta 2m argumentum principale potest esse an corpus christi ita posset realiteressentialiter esse
per divinam potentiam simul in pluribus locis extensum in illis sicut est modo
non quantitativo simul sub diversis speciebus in multis locisaliis

34 Et
apparet mihi cum scotus hokam firalph et aliis multis doctoribus quod
ymmo Et ratio in principali argumento ad hoc posita satis arguit hoc / argumentum aut
in contrarium esset bonum bene apud philosophos apud aut theologos non valet tantum
quia sumendo mortuum non pro eo quod non vivit sed pro eo quod alicubi ca
ret vita seu quod privatur vita non nulli concedunt quod satis est possibile apud deum quod
unum corpus in uno loco vivat et in alio loco sit mortuum et sic
de similibus et mirum est quod chaton[?] teneat contrarium cum credat fide corpus
christi in pixide ad infirmum deprecari aliquem ipso tunc alibi
non sic moto et quid credo circa hoc habeam dicere satis patet ex quaestione
ubi tractavi an contraria per divinam potentiam absolutam possunt compa
ti invicem scotus vitat omnia talia quae sunt naturavera vel priora
natura habitudine rei ad locum concedo tam antecedens transeo tamen hic quia sa
tis notum est omnibus acti??bus quid prius dixerim / et quid hic
dicere habeam hoc tamen dico quod nulla contradictoria sequuntur et hoc no
tum est advertenti cuilibet

35 Et per hoc patet ad 2m argumentum unde
contra hoc quod idem corpus possit simul circum?tive esse in multis locis movet
hokam dubium in 4o suo quaestione 6 et respondet sicut et ego hic

36 Contra in
quit illud videtur magnum dubium quia isto dato sequitur quod agens creatum
posset agere in passum improportionaliter distans vel quod subiectum posset esse
alicubi sine accidente suo formaliter ipsum inofrmante quia si idem ca
lefactibile esset hic et non Romae sequitur secundum scilicet quod idem calefactibile
subiectum sic alicubi sine suo proprio accidente

37 ad istud uno
modo respondet scotus in 4o aliter dico quod non est contradictio quod substantia habens
accidens sit alicubi ubi non sic suum accidens sicut nunc in
proposito exemplo propter distantiam inproportionatam

38 hoc patet per exempla unum
est de natura assumpta a verbo nam secundum omnes unio naturae humanae
ad verbum est similis unioni accidentis ad subiectum licet non in omnibus
sed non obstante unione simili potest verbum divinum esse alicu
bi ubi non est natura assumpta ergo similiter in proposito Si dicam
quod non est simile quia verbum divinum est illimitatum non sit subiectum respectu
accidentis

39 Contra licet subiectum accidentis sit simpliciter limitatum bene tamen
est illimitatum secundum quid quia sicud verbum divinum dicitur simpliciter illimitatum
quantum ad locum propter essentia divinam quae se ipsa et virtute propria est ubique ita substantia
corporea est illimitata secundum quid quantum ad locum quia potest esse in pluribus lo
cis simul ymmo ubique per potentiam divinam licet non virtute propria

40 aliud
exemplum est quod unum corpus potest habere duo ubi vel duas pn?S167vb
tia?tes
unum in uno loco et aliud in alio et cum corpus existens in
uno istorum locorum non habet ibi illud ubi quod habet in alio loco nec econverso quia aliter
ut hic haberet duo ubi

41 Eodem modo corpus christi existens in caelo potest ibi
aliud abere quod non habet in sacramento utpote locum circumscri?tatem vel dis
tantiam suarum partium et similia etc

42 Si dicas quod non est simile de
activitate isto re?vo creato hic ab isto loco uno ettamen ab alio loco
ubi habet aliud ubi et de activitate ab?co contra idem contra idem calor approximatus calefactibili
hic calorem et non Romae ita quod non videtur differentia de uno et
de aio nisi quod calor causantus ab igne hic et non alibi et aliquid
absolutum et ubi est re?us secundum scotum ET sic non videtur inconveniens quod accidens
sic ubi suum subiectum non est quando suum subiectum est in duobus locis quorum
unus proportionatur agenti alius non

43 hoc iterum patet quia hoc non negaretur
nisi propter conditionem quae videtur sequi sed nulla contradictio sequitur quia ex hoc quod subiectum
tale caret accidente tali in tali loco non sequitur negatio absoluta accidentis
a subiecto sicut non sequitur homo non est albus hic ergo non est albus
sed est secundum quid et specialiter sicut non solvitur deus non est incarnatus hic ergo
non est incarnatus quia deus est ubique et per consequens in multis locis in quibus non est incarnatus Item non sequitur si corpus ponatur in loco et extra caelum vel
in vacuo non in loco non inquam sequitur hoc corpus non est hic in lo
co igitur non est in loco Nec sequitur 3o si corpus sic in drrobus[?] lo
cis hoc corpus in 2o loco non habet primum ubi ergo non habet primum ubi
et si dicatur quod tunc plura accidentia eiusdem speciei possunt informaliter vle corpus
quia si est hic calidum et non romae approximetur igitur sibi tunc erit
ibi aliud calefactivum et tunc recipiet alium calorem

44 dicerem quod
in tali casu non est inconveniens quod plura accidentia eiusdem speciei nata fa
cere unum sint simul in eodem subiecto non facientia unum sed si praecise essent
in eodem uno loco tunc duo accidentia nata facere unum sicut duo
calores vel albedines ipsae facerent unum individuum ad modum
quo duae autem aquae faciunt unam aquam et duae partis ignis unum
ignem et ita de omnibus accidentibus individuis eiusdem speciei simul informan
tibus vel subiectum

45 3m dubium potest esse qualiter corpus christi sic in loco u
trum circumscriptive vel diffinitive prout tangit in 3o argumento principali Et est
dicendum quod solum diffinitive nec debet exponi esse diffinitive in loco per non
esse alibi sed per non esse nisi alibi et utrobique per nullam si accipiantur eius loca disparata
inter quae est medium interceptum nec alica est inter loca huius contra?
tio
secundum ram rectam lineam vel obliquam

46 4m dubium tangitur eo
de argumento 3o quomodo concipietur quod corpus aliquod possit esse totum in lo
co
alico et totum in qualibet parte eius ita quod sic quod sic solum diffinitive
in loco et non circumscriptive

47 ad istud respondet hokam satis bene
in lectura sua 4i dicens quod circa illud videndae sunt duae dif
ficultates una quomodo idem corpus numero possit simul secundum se totum existere in
pluribus locis Alia quomodo multae partes eiusdem corporis pos
sint simul coexistere eidem uni loco Et qui videt perfecte ita
duo videt quomodo corpus christi existit sub speciebus panis ita
quod totum sub tota et totum sub qualibet particula

48 Quantum ad primum non videtur maior
dificultas quia idem corpus numero coexistat pluribus locis simul se
secundum se totum quam quod eadem anima intellectiva simul existat secundum se totam
in toto corpore et in qualibet parte eius vel quod idem angelus in alico toto
loco existat et in qualibet parte illius et unum ponimus secundum veritatem philosophi
cam et theologicam igitur aliud taliter esse est possibile et consequentia patet quia non magis
videtur repugnare divisibili quod secundum se totum sic in alico toto loco et in
qualibet parte eius quam indivisibili et de indivisibili ponimus hoc ut in prae
dictis exemplis patet etc

49 Quantu ad 2m non est maior difficultas quam
quod duo corpora coexistat simul in eodem loco adaequato et hic sive sint corpora gloriosa sive non
gloriosa qui in differenter possunt duo non gloriosa esse simul in eodem loco sicut
gloriosum et non gloriosum vel duo gloriosa quia gloriosa vel in gloriosa nihil
facit ad hoc fide enim tenemus in quibusdam Nam christus introivit
ad discipulos ianuis clausis et exivit clausum uterum vir
ginis et clausum sepulchrum non est autem maior difficultas
quod duae partes eiusdem corporis sint simul in eodem loco supposita praesenti
conclusione quam quod duo alia corpora sint simul in eodem loco etc
Nam istis suppositis patet qualiter corpus christi potest secundum se totum
et secundum qualibet sui partem simul esse in tota hostia sub speciebus pa
nis et sub qualibet eius parte / quia ex istis patet possibilitas quod una
pars sic simul cum alia et quod pars eadem sit in multis locis
vel partibus hostiae simul et plus non ponitur ibi nisi quod partes
remanent ad hoc in toto constituentes totum et secundum istum modum S168ra
potest salvari quomodo est ibi corpus christi non di?sum in modum quantitativum quia
ibi non est quantitative nec circumscriptive quia si sic tunc haberet partem extra partem ibi ita
quod totum coexisteret toti et pars parti et ubi una pars esset alia non esset
sed nec sit subsistit sub speciebus panis sed sic quod corpus christi totum est sub
tota hostia et sub qualibus parte ut prius declaratum est

50 5m dubium
potest esse utrum corpus christi existens sub sacramento altaris sit ibi situaliter videtur
quod sic quia secundum auctoritatem 6 principiorum capitulo de positione magis propositum videtur esse positionis
subiecto proprio et proximo assistere omnibus quiquibuscumque aliis formis supp positio autem
nihil aliud est quam naturalis ipsius substantiae ordinatio quae a principio innata est
ut ea quidam as?peris levibus aequalibus et inqualibus in est vel a nullo
quidam motu consueto ut sessio et accubitus et similia quidquid proximo
subiecte assistit homo positio est et quidquid omnis quidam positio huius rationis susci
pit p?om haec illi Ex hiis arguitur si propositum est positionis primo loco substantiae in
haerere et substantia corporis non denudatur a proprietatibus suis sub sa
cramento nec positione igitur est situaliter

51 Contra est ibi totum sub toto et totum sub quaelibet parte ergo
non situaliter

52 dicendum quod non quia alicubi existens non est commensurative
nec habet partem ex partem ibi sed est totum sub toto et totum sub qualibet par
te eius non est ibi situaliter hic enim mihi videntur loquentes per situaliter
intelligere

53 hic etiam per thomam qui tenet quod non est ibi situaliter propter istud 4 distinctione
X quaestione 3
et idem ad argumentum 2m sed corpus christi est huius respectu sacramenti vel sic
vel existi alicubi non quod commensuratur ei ita quod pars correspondeat parti
et parstotum toti sed corpus christi non commensuratur sic speciebus / minor videtur esse
conclusio ecclesiae sicut patet in officio de transubstantione hoc et dicit Innocentius de
officio missae per 3 capitulo 9
reor salva fidei inimmi?tate etc hoc
etiam est sententia magistri libro 4 distinctio 11 et etiam 12 et probat per auctoritates sanctorum

54
Item ad hoc est auctoritas hill quae dicit quod ubi est pars corporis deum sub sacramento
ibi est totum sed sub omni parte sacramenti est aliqua pars corporis christi igitur etc

55 ad argumentum de positione posset dici uno modo quod loquitur de hiis quae conveniunt
substantiae per eius assistentiam aliis vel aliorum sibi unde non dicit quod proprium sic positio
nis primo substantiae inhaerere sed assistere

56 aliter potest dici quod positio uno modo
accipitur pro ordine partium in toto alio modo pro ordine partium in loco Et concedo
quod ordo partium in toto est quo nihil prius convenit substantiae corporae et illum ordinem habet
corpus christi vel eius partes sub sacramento / et ista positio vocatur ab aliquibus
differentia quanitatis habet autem corpus christi ordinem partium in toto licet nullum
ordinem partium in loco quia caput continuatur collo nec pedi nec digi
to

57 Sed haec argumenta hokam contra scotus in reparatione 4i et in circa? de quantitate
et in praedicamentis aristotelis ubi de quantitate habente positionem dicit quod contingit assigna
re ubi quaelibet pars eius sit situata et quaelibet situata est alicubi et huius

58
dicendum quod positionem istam descriptam naturaliter consequitur positio quae est distantia partis
a parte quae potest dici extensio totius vel extra positio sue extraneitas partium
ad invicem ita quod una continatur alteri etab alia et ponitur extra aliam et distat ab
ea sive situetur ab eo in loco sive non existente in loco sive vero existen
te loco nec etiam ex hoc determinat sibi aliquem certum gradum vel locum
secundum magnitudinem ymmo cum hoc est indifferentia ad animae locum magnum vel
parvum et est indifferens ad omne ubi sursum et deorsum etc

59 de
ista positione loquitur aristoteles in praedicamentis vel de prima sic extensa et ita positione
privari non potest substantia corporea per naturam quantitatis etiam sic posita si continetur loco
eo ipsa / circumscribitur et ubi ci??tatur sive situalis vel est alicubi situaliter Is
tam p?omulis situm consequitur figetur quia sic etiam tenet scotus distinctione Xa 4i quaestione 2
parvum ante responsiones ad argumenta principalia
ultimo autem consequitur positio quae est qualificatio
ubeitatis vel situationis quae pro eodem habeo quia et si situatur ibi cum
potest habere vel diversimode ibi vel ibi situari scilicet sedendo vel stan
do iacendo vel accubando

60 Si quaeras ante positio sic dicta necessario
est res alia et alia dicendum quod non ymmo illud idem quod est positio primo modo est posito
2o modo vel potest esse absque receptione subiectiva cuiuscumque novae entis
inhaerentis per solum motum localem totius vel partium et aliis modis
positionis inter et hoc per potentia divinam quae potest ponere quamlibet partem cum qualibet manen
te continuitate et comparatione cuiuslibet partis cum alia cum qua de facto
continatur vel componitur quando partes ad invicem distant secundum partes alias sitas
per potentiam aut naturae non sic fieri potest primo modo dicam positio sine positione
2o modo dicam sive 3o modo dicta bene potest fieri etiam per potentiam naturae

61 ad ratio
nes hokam incontrarium respondebitur insequenti quaestione et ibi etiam expo
netur quis sic iste ordo partium in toto scilicet quod una sic componit cum
alia quae non est alia quaelibet

62 dices quod hokam inprobat quia iste ordo
posset salvari destructa quantitate et per consequens positio sic dicta non est differentia
quantitatis

63 dicendum quantum mihi videtur quod habere tales potest in quas habens eas sic divisibile
et ita quod una componatur cum una et non cum alia et 3a cum 2a et S168rb
4a non cum prima haec est esse quantum secundum quantitatis descriptionem quam ponit aristoteles 5
metaphysicae
habere / inquam talem possent est esse qu?m et hnu est quod caritas in anima
non est quantum Conti?m alquidquodlibet componitur ex partibus in quas divisiblis fit quia
de illis partibus verum est quod quaelibet componens est cum qualibet de partibus
autem substantiae corporis christi licet verum sic dicere quod quaelibet est cum qualibet quo ad situm
non tamen quaelibet componitur nec continuatur cuilibet immediate Cum igitur accipit quod positio
primo modo dicta possit salvari destructa quantitate dico quod falsum accipitur
nihil aliud ut ego accipio est quantitatis continua nisi partes sic componens et in cog? totum quia non quaelibet integrat et componit cum qualibet sed de
terminata cum determinata et non cum qualibet alia

64 dices tu das modo
unam propositionem calump?lem apud multos quod substantia est quantitas vel qualitas est
quantitas

65 dico quod non oportet vocando quantitatem continuam partes quantitas et
ipsas ad invicem quantitas vel divisas quantitatem districtam et simul
tum hoc quod tenet scotus et bene nullum totum per se unum est suae partes sequitur
statim oppositum quod nulla substantia est quantitas quia nulla etiam qualitas est quantitas et secundum hic
posset stare quod quantitas dicitur de quantitate continua et districta quod alias negavi sed nunc
reputo cor?dum licet et nunc sicut et tunc habeam dicere consequenter quod ens dicitur aequivoce
de substantia et quantitate et hic plenius tractabitur insequenti quaestione

66 6m dubium
potest esse cuius locales mutationes fiant ibi cum de existente in loco sit
diffinitive quod non circumscriptive fit in loco circumscriptive et modo quantitativo vel econverso

67
ad istud bene responddetur hokam ubi prius Notandum hic quod quando esset ex
materia nec extensa fit extensa hoc potest contigere tripliciter uno modo
quod extensa maiorem locum occupet quam quando non est extensa alio modo
quod minorem 3o modo quod aequalem / Si primo modo fitat tunc sunt ibi duae
mutationes una acquisitiva quia ita materia acquirit unum novum locum et alia de
perditiva quia quando fuit non extensa suit tota cum toto loco et tota
cum qualibet parte Sed quando extenditur tunc est tota cum toto loco et pars cum
parte et non tota cum qualibet parte Et per consequens omnes partes perdent alica
loca quae prius habuerunt quia prius fuit pes cum parte scilicet capite et
modo distant et ideo utrumque perdit quae prius habuit si 2o modo tunc est
sola mutatio deperditia quia totum minus occupat de loco quam prius et per consequens
perdit partem illius loci maioris et partes etiam perdunt multa loca prius
habita sicut in priori modo Sed 3o modo tunc est tantum mutatio deperditiva non
acquisitiva quia tunc partes quae fuerunt omnes quaelibet cum toto et quaelibet
cum qualibet iam dimittunt loca prius habita sed non omnia quia quaelibet pars retinet
unum locum quem prius habuit sicut in primo modo cum nullum acquirit quem prius
non habuit sicut ibi scilicet in materia extensa fit non extensa Si autem econverso
de materia extensa fit non extensa hoc similiter potest tripliciter contingere quia
hic vel erit sic quod remanebit totum in eodem loco vel aequali vel in mi
nori si inaequali erit mutatio acquisitiva sive deperditiva quia quaelibet
pars acquirit multa loca quae non praehabuit sed nec totum nec pars aliqua
perdit locum aliquem quem praehabuit sed vero fiat in loco maiori similiter erit ibi nar?o vel motus localis acquisitiva vel deperdi
tiva / si in minori tunc est haec mutatio tam acquisitiva quam deperditiva sicut patet
advertenti ex praedictis