Librum 4, Quaestio 3 [Sorbonne Transcription]

Diplomatic Transcription

By Adam Wodeham

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2014.09 | November 24, 2014

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, November 24, 2014

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b4-q3

1
Utrum homini rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirma
tionis conferatur gratia salutaris

2quod non quia aut aequalis u
ni sicut alteri regulariter et hic non quia tunc infans bap
tizatus tantam reciperet gratiam quantam adultus et per consequens et per consequens
aequale gratiam si utrique statim moreretur quod non videtur verum quia adultum oportet habere bonum motum proprium qui si afficit videtur iuvaris assumptum probatur
per illud augustini et ponitur distinctione 4 4i capitulo primo omnis qui suae voluntatis ar
biter
constitutus est cum ad sacramentum accedit fidelium nisi poeni
teat eum veteris vitae vetustas novam poterit inchoare
aut inaequalis et nec hic videtur quia utraque anima est receptiva gratia igitur
potest aequalem gratiam recipere et sacramentum ipsum est utrobique uni
formis efficientiae igitur etc

3 praeterea cum sequitur quod duo parvuli mortui alter
confirmatus alter non utrique tamen baptizatus in aequalem haberent glo
riam in patria quod videtur inconveniens cum neuter aliquid plus meruerit
reliquo et tunc videretur utrumque simul sacramentum propter mortis periculum omnibus
parvulis conferendum quod est contra consuetudinem ecclesiae

4 oppositum dicit
magister distinctione 4i quod gratia adiutrix et omnibus virtus augetur in prae
bente et confiter noviter non habenti in baptismo et ideo dicit Ieromus ut
habetur ibidem capitulo 4o quod fides quae fideles facit suppletur per caritatem in
aquis concomitantem baptismi datur vel mittitur et de utroque satro simul
habetur a Rabano ut allegatur distinctione 7 c[?] vult et ponitur de consecratis
distinctione 5 capitulo novissime dicit enim in unctione baptismatis spiritus sanctus des
cendere ad habitationem deum consecrandam In hac vero septifor?em[?] eius
d gratiam cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem haec illae

5
In ista quaestione tendendum est hic quod sic sicut patet per auctoritates positas ad
partem oppositam quaestionis et alias innumeras

6 Ad hoc simul est auctoritas
verbis ecclesiae extra de su? et si ca li c et tenetur ibi quod in baptismo
parvu?t culpa remittitur et ututes et gratias informans infunduntur
quod ad habitum si non isto tempore quod ad usum

7 haec fuit
dicta quaestio quo ad titulum quaestionis si li rite importat dispositionem
baptizati quae non solum requiritur neccessario ad esse sacramenti sed ad bene esse cum ce
teris neccessario requisitis Cum enim sic rite suscipienti confertur sed si li
rite importet solum dispositionem neccessario requisitam sacramenti sic non
oportet sicut posset esse in multis malis rite quantum ad essentialia sacramenti
baptismatis

8 alia multa habentur hic dici quae tamen legendo apud notavviten[??]
to
prosecutus sive singula per d[?] 4i de baptismo et aliis sacra
mentis ideo leviter hic pertranseo nec brevitas temporis apud permittit

9
Sed in contrarium possunt movere dubia multa primum dubium quod si generaliter in
baptizante infunditur gratia etc puer baptizatus in forma ecclesiae ab
infideli seu pagano non in casu neccessitantis sed in periculo mortis ha
beret gratiam et caracterem baptismi

10 Quod autem talis sic baptizatus
patet prima quaestione prima si quis per ignorantiam Et de consecratione distinctione 4a et romanus et canone solet

11Contrarium videtur eadem distinctione quos a paganis
sed illud intelligitur ubi forma ecclesiae non servatur secundum glossam Ioannis Sed videtur con?i
in casu proposito puer non sit baptizatus et per consequens non habet gratiam antecedens probatur
sic quia nemo dat quod non habet scilicet dum caret isto prima quaestione 7 day
berium
intantum quod glossa super illud canone pervenerit distinctione 4 95 tenet quod papa
non potest demandare alicui quod det quod non habet putat quod non confir
matus confirmet igitur nec quod non baptizatus baptiset Et si papa non
potest nec ecclesia cum papa sit caput ecclesiae nec christus concessit illud non
baptizato quia tantum discipulis dixit Ite baptizante omnes gentes magister
ultimo et per consequens paganus non baptizat quia malus immediate
gratiam non confert sed deus per magistrum saepe in 4o sed confert
baptismum visibile qui illum decipitur neccessario ut videtur habere quia sacramenta per
hominem conferuntur

12Et confirmatur per illud de consecratione distinctione 4 sanctum ubi
dicit augustinus in epistola ad fortunatum quod auctoritas traditionis baptismi
per donum ad apostolus per eos in episcopos et sacerdotes et laycos
christianos sub eadem origine ac scirpere venientes nec alios
ibi tangit Et in exemplo etiam sequenti in isto capitulo quod notabiliter est ad idem
dedit sic inquit quod acceperat

13 ad istum dicendum quod baptizatus a pa
gano vere recipit sacramentum et hoc posset intelligi iuxta multa
capitula in casu neccessitatis Aestimo tamen inquit quod ecclesia generaliter bap
tizato tales approbat ut saepe mratur nec in talibus sic inquisitio
in casu neccessitatis sed de forma verborum vel de materia sacramenti S165vb
quamvis tales peccent extra neccessitantem baptizantes

14 ad argumentum in oppositum
Respondeo nemo dat quod non habet verum est quod non habet virtualiter nec
formaliter aliquis dat alipam qui non habet alapam nisi virtualiter

15 pa
ganus autem satis habet virtutem lavandi et proferendi unversalia sacramenta
materialia cum intentione faciendi quod facit ecclesia totum residuum facit deus

16
2m dubium potest esse de puero sub duplo baptizato / ponatur enim quod aliquis bap
tiset
puerum sub conditione sic d si cras placuit patri tuo bap
tizo te nunc In nomine patri etc et moriatur puer ante assensum crastinum
patris ymmo statim aut igitur baptizatus contulit gratiam puero aut non si sic
igitur ante consensum patris est intellectio et postea est neccessarium quia aequivalet
uni de praeterito et eadem ratione si non habet nec habuit gratiam in morte est
dampnatus pena dampni et / est neccessarium quia unum de praeterito et hoc totum secundum le
gem dei iustitiam sed in potestate patris est post talem lap
sum temporis in crastino consentire vel non et si pater non consentiat
non est baptizatus nec fuit et per consequens non habuit gratiam quia baptizatus
ille ut videtur non est firmus nec existente conditione extra de condition
ibus
appositis super

17Item extra de sponsalibus ex sponsalibus librum
6

18 ad idem facit manifeste ad propositum extra de baptismo de quibus est
ubi docetur in casu sub conditione baptizare de quibus inquit dubium
est an baptizati baptinentur hiis verbis praemissis si baptizatus es
non te baptizo si non dum baptizatus es ego te baptizatus etc Et
eadem ratione patre consentiente habuit gratiam et habet salutem animae
igitur non est neccessarium de prae?to quod sic dampnatus vel sic salvatus cum
utrumque indifferenter per instanti mortis pueri sic sit in libera potestate et libera
voluntate patris futura

19 Si dicatur quod baptizatus non est et sic non habet gratiam
eo quod talis conditio est app?ta[?]

20 Contra baptizatus admittit conditor duplam
ut patet extra de baptismo capitulo praeallegato de quibus Et per consequens apparet
quod hanc conditionem potest admittere Si dicatur quod non admittit con
ditionem futuram incertam

21 Contra talis conditio non est contrarianeccessaria se
sacramenti eo quo simul stant quod pater conssentiat et quod ille baptizatus sic
et talis conditio non est turpis aut incompossibilis eo quod nullam turpitudinem
aut impossibilitatem exprimit Et si esset talis deberet reicreari[?] et
validus esset baptismus ex quo ita est in? propter eius favo
rem ut patet extra de conditionibus capitulo ultimo Et baptizatus aeque fa
vorabiliter
Et sic iste esset baptizatus ex quo nec esset contraria baptismo nec turpis
nec impossibilis manebit in sua virtute sicut inmrio?o quia contractio
est valde favorabit sicut et iste

22 Si dicatur quod anima eius habet
gratiam si pater consentiat et potest non habere eam et sic de salvatione

23 Contra ex isto sequitur quod simul stent quod anima talis videat deum cla
re et tamen potest esse quod numquam vidit deum quod non ?tur possibile supposito quod
deus prosequatur legem communem de ea sicut de aliis parvulis baptizatis
scilicet quod statim si sit mortuus baptizatus sine peccato anima eius videat
deum vel oportet quod deus utatur lege nova propter tales tantum quod non apparet
conveniens et saltem non est neccessarium et argueret legis potestate insufficiientia
eo quod in omnibus casibus non occurret secundum legem datam cum ille casus
possibilis sit secundum legem datam

24ad illud respondetur probabiliter quod si baptismus ad
mittat conditionem talem quod sic baptizatus de facto et mortuus parvulus non
est vere baptizatus eo quod ante conditionem existentem est extra forum illius ecclesiae omnino
omnino
per completionem conditionis non potest confirmari baptismus nec est baptizatus conclusio
quo modo posteam si velit pater ut sacerdos ministerialiter contulerit
gratiam vel abaptismum vere possetsed solum existente conditione Et hic ad
hoc sic oportet intelligere si tunc sic de foro ecclesiae cum ex ista con
ditio
nec contra hanc responsionem procedit argumentum

25 contra extra de sententia excommunicationis
communicationis c 2 a nobis
quod morti ligantur et solvuntur est sic sunt
de foro ecclesiae

26 ad illud dicitur quod propter facta praecestatia quibus hic m?iunt potest
hoc esse alias non

27 Ad hoc est augustinus de cura pro mortuis a
genda
et sic intelligitur illud 24 quaestione prima quodcumque Sed non sic est in proposito
quia iste parvulus nihil meruit et in iuris de canonibus tenet hic non autem
in sacramentalibus ecclesiae Nemo enim post mortem baptizatur vel confirmatur

28
potest aut aliter probabiliter dici quod nec baptismus nec aliquod sacramentum conferens gratiam recipit
conditionem nisi de praesenti vel de praeterito et hoc propter certitudinem quam re
quirit sacramentum dei Quod aut matrimonium admittit contractum de
futuro non est quia favorabile sed quia contractus quidam est quodam pactum praescitum
nec ad huc / nontunc est matrimonium nec sacramentum sed sponsalia Credibile tamen
mihi est quod in casu ubi hoc pie ageretur ubi gratia servus christianus alicuius pagani S166ra
partim inclinati ad fidem in periculo mortis patre ab rite ne parvu
lus pereat agat non audiens absolute hoc ferre in praesentia conservorum
timore deum sui credibile est mihi quod fides servi / tali opere parvulo subveni
ret

29 Item iuxta hoc potest esse dubium quid esset in casu isto dicendum ubi duo sa
cerdotes eundem puerum sub hac forma simul baptizarent ego te bap
tizo si alius te non baptizat et fiant hoc utrique non intendens a
gere contra communem formam ecclesiae sed in bona innocentia vel nesciens de consocio
Quaero tunc aut uterque baptismus valeat illi aut non si sic neutra con
ditio est inpleta et ideo neutrorum valet sibi si neutrorum valet tunc utraque conditio
est inpleta ergo utrique debet sibi valere vel alter quia alterius conditio inple
ta
est si alter et alter non hoc non videtur rationabile cum non sit maior ratio
de uno quod debeat valere quam de alio

30 Et quod talis conditio admit
tatur de baptismo argui potest per illud capitulum de baptismo et eius effectu de quibus

31
aliter etiam potest fieri quod uterque dicat sine conditione ego te baptizo quaero utrum
iste puer sit bis baptizatus vel non si sic est nrraris ut patet de consecratione distinctione
4a quibus
ita quod non possit permoveri quod videretur grave

32 Similiter si bis
videretur habere duos caracteres cum non videatur maior ratio quod mediate u
no recipiat caracterem quam mediate alio cum per omnia sint pares sic ita et
sic vel caracter et solum unus conferretur tunc non esset nisi unus baptismus cum non
esset nisi una lotio et unicus effectus scilicet tantum unus solus caracter sed talis non
est bis baptizatus aut igitur solum nec ab uno nec solum ab alio quia hoc
esset eum bis baptizare Et si hic ergo non est baptizatus quia quae ratione non ab
uno istorum nec a reliquo

33 Et propterea quae fiunt verba ab uno
istorum non habent maiorem virtutem quam si per se essent quia verba unus non
inpediuntur per verba omnino similia alterius verba enim totaliter contraria prolata
ab uno non impedirent effectum corrumpentem verba alterius igitur nec multo
magis verba omnino similia

34 Ad istud probabiliter dicitur quod talis conditio addi
ta utrobique est contraria effectu baptismi in isto casu ut patet ex argumento
ideo non esset sacramentum quamvis conditio sic inpleta sicud est de matrimonio extra
de conditionibus appositis capitulo ultimo
et generaliter ita dicendum est de omnibus in so
lutionibus quae ponitur in casibus iuris hic credo salvo meliori iudicio
et si uterque pie ageret nolens omnino puerum esse baptizatum et eum bap
tizet quantum potest licite ex scrupulositate nolens cavere irra?ritatem licet hoc timere non oportet quod puer esset baptizatus si uterque ageret cavillatione
quaestione 8 valeat illud factum quantum solum verba dant quod tunc puer non esset
baptizatus

35 ad alium casum dicendum quod si sic baptizatus a duobus vere est ab
utroque ministerialiter et hic si ita sic quod uterque baptizans intenderet principaliter
baptizare et aeque primo baptizet et dicitur semel se?t baptismus secundum intentum cano
nis nec incurrit ira?ritatem quia ipsa est sancti iuris nec debet extendi ul
tra illud quod in iure expressum est extra de sententia excommunicationis libro 6 si quis quia
neuter intendit iterare sacramentum nec iteratur Quod aut collatum est et idem sta
tutum fuit in penam et detestationem haereticorum ita?n?m Et illud credo bene
dictum sicut in consecratione est in quo plures assistentes episcopo verba simul profer con
secratoria hostiae

36 Aliqui tamen modificant sic et hic scilicet si uterque nolit
credat aliam velle dimittere ipso agente si aut omnino vult uterque
et non intentione committendi propter facti temeritatem est iteratio interpreta
tiva et sic irraritas in baptizante

37 Istud non credo nisi unus bap
tizaret vel intenderet baptizare scienter post alium et tunc causa istae quam bap
tizatus esset ir?aris ad hic extra de bigamis capitulo nuper

38 4m dubium
por esse de casu communi doctorum ponatur casus quod mancus et mutus
baptizarent puerum et mancus dicat verba et mutus immergat tunc talis aut
vere est baptizatus aut non // non potest dici quod sic secundum doctores et sententias summas eo
quod nullus vere baptizet nisi dicens verba et immergens vel effundens aqua
et ad hoc potest argui a simili quia dicitur distinctione 23 quorumdam ibi habetur quod episcopo im
ponente manu et altero dicente orationem non valet quod agitur in ordinatione igitur
similiter in proposito

39 Contra sacramenta causataesanctae unitatis quod ab uno inceptum in
pleri
potest ab alio patet de sacramento missae si ab incipiente non possunt
compleri propter infirmitatem ab alio possunt compleri et erit ratam et firmum
sacramentum et completum ut patet 7 quaestio 1 nichil et hic arguitur ibi per hoc quod
unum omnis sumus in christo igitur ita erit in proposito praecise si casus neccessi
tatis
emergat nec alio modo modo succurri posset ponere nec fi? divino quin ver
ba sint completae ab uno prolata et immersio aqua ab altero perficitur
concordi consensu et intentione nec requiritur quod unus sic tantum complete
baptizans tum in aliis hic non requiritur sicut patet in consecratione episcopi
eukaristiae et ex?erme unctionis cum dicat apostolus sacerdotes ungant
eum
iacobi vel Similiter christus matthaeo ultimo dixi Ite baptizante etc et non dixit ite baptizet a vel vade

40 videtur aut quod supplementario aut adiutorium S166rb
factum per ministrum alium debet propter neccesstatem valere et si in sacramentis aliis
praecise hic deberet esse in sacramento mixtae neccessitatis quod est baptismus

41 Ad
istud posset secundum quosdam responderi suscipiendo quod talis esset baptizatus quia unus
spiritus ibi operatur per duo in sacramenta et cum hoc una intentio eos coniungat

42 Et
ad argumentum contradicunt quod textus istius canoni quorumdam facit pro eis secundum fa
iem
qui ibi dicitur quod sic ordinati deberent deponi ab ordine
quem sunt adepti igitur ordo ibi collatus fuit sed glossa ordinaria seu communis dicit quod ordo non fuit ibi co?at et glossat textum
Et ideo potest dici quod quamvis non fuisset ibi collatum sacramentum hoc
tamen foret quia alter ibi qui intendebat ordinem complere scilicet sacer
dos qui orationes ordines leg?ie non habuit potestatem ordinandi ministerialiter
quia non fuit ordinatus ad hoc tum non esset episcopus hic autem uterque habuit
potestatem baptizandi ministerialiter quamvis uterque non potuit complete ex
sequi forte enim si ambo fuisset episcopi in casu istius capituli quorumdam
fuisset ibi collatio sacramenti

43 Si quis tamen velit tenere cum opinione
famosa et dicere quod sic neccessario oportet quod sic unus complete baptizans
quia inter baptizantem et baptizatum requiritur vera distinctio extra de baptismo capitulo
debitum
tunc dicendum quod ista quae sunt de bene esse sacramenti et eius completatione
secundum usum ecclesiae possunt per aliam compleri patet 7 quaestio 1 nichil essentialia autem
inter partes vel personas non possunt dividi sicut sunt verba ita hoc est in
corpus meum Et in baptismo intentio et verba bene tamen possunt similia co
gitari et dici

44Ego tamen aestimo quod deus suppleret in casu talis
neccessitatis propter fidem sic operantium in tali neccessitante positorum ut rati
ficet totum quia cum virtute operis operati talis baptizatus non esset quia si pro
foris
verba loqueretur in singulari ego te baptizo sive in pluri nos
te baptizamus falsum diceret quia iste mancus non immergeret nec leva
ret eum et per consequens nec baptizaret ex diffinitione concepti[?] baptismi et per consequens falsum di
ceret huiusmodi verba proferendo sic arguit communiter doctores Ideo credo talem
si superesset sub conditione noviter baptizandum

45 5m dubium potest esse de
intendente solum baptizare unum multis simul oblatis quia ponatur
quod sacerdos duobus simul oblatois unde solum baptizare intendat nec
cogitaet nec advertat quod duo sibi simul offeruntur nec habeat
plus notitiam unius sibi oblati quam alterius nec distinctius habeat
intentionem super unum quam super alterum sed cogit in generali olo
puerum nunc mihi offerendum baptizare vel primum suppositum mihi offen
dum et bene percipit quod pueri aliquis sibi supponitur infundat igitur aliquam
super utrumque sibi sic oblatum et dicat ego te baptizo etiam secundum mo
rem graecorum tunc est dubium utrum uterque baptizatus sic vel non et
videtur quod uterque baptizatus est quia aliquis baptizatus est eo quod verba prola
ta sunt cum intentione et auctoritate baptizandi et materia congrua est caua a parte liquoris
aliorum quam baptizandi igitur etc

46 Similiter appositio unius pueri non inpedit
alium quia mala fides offensum non nocet ut patet de consecratione distinctione 4
non idem
Et est augustinus ad bone?sa?m ergo nec talis appositio cum fieri
posset piamala intentione super agens naturale si non repateretur ageret in
utrumque duorum passorum sibi approximarum igitur spirituale in spirituale
cum spirituale sic magis communicabile nec per communicationem virtus minuatur communi
cantis nec communicati

47 Contra sacramentum non directe confertur contra in
tensionem conferentis sed si aliquis foret baptizatus tunc non magis erit unus
quam alius ut potest argui ex casu igitur uterque sed quod uterque sic baptizatus
esset contra intentionem baptizantis ut patet ex casu super verba non sex ten
dunt ad duos igitur nec sacramentum cum verba ita sint essentialia et de forma
sacramenti illius

48 Ad idem extra de officio ordinari Si sacerdos in glossa ul
tima
cum suis ll allegationibus Et nota ibi quando intentio sit fertur
in unum indifferenter Et ad hoc vide ibi glossam de officio delegati
quoniam albas in medio glossae

49 ad istum potest dici probabiliter quod nullum
baptizat et hoc quia conditio quam habitus intentione in casu isto contrariatur effectum sacramenti baptismi
et sic neganda est consequentia in prima probatione propter conditionem intellectam

50 ad
2m dicendum quod una appositio inpedit aliam et econverso propter intentionem baptizantis
et non mala fides quia scilicet mala fides est quod turpis conditio quae
est reicienda et alia contraria Similiter dicendum est de verbis in aliis dummodo
sint contra substantiam sacramenti cum intentione prolatis sed si essent contra non tenent

51
ad illud de igne dicendum quod si signis inpediretur per contrarium et si non re
pateretur non ageret inquantum impediretur

52 Similiter demonstro bi
formi quod si baptizans utitur singulari et praecise intendens unum
solum baptizare et super neutrum plus intendat quam super reliquum
si sint duae animae neutra est baptizata

53 posset tamen dici quod si sacerdos
non haberet intentionem expresse contrariam et faceret in forma ecclesiae quod S166va
uterque baptizatur eo quod singulare potest se extendere ad plurale sicud fit
in ordinatione quarumdam ecclesiasticarum ubi dicitur pluribus simul accipientibus
accipe ex?am etc et apponitur hic dummodo / intentio non sic contraria

54 Ad
iura autem quae ponitur in glossa illius canoni quoniam albas c i o de officis vide
de legis
dicendum quod iura quae faciunt quod in tali dubio nihil agitur habent in
telligi de hiis quae optinent vini fin?e ut apparet satis ex capitulo
disputato ibi in quibusdam aliis non oportet Sed nec in illis quando
habetur aliquid certum in quod fertur intentio

55 aliud dubium videtur esse de
ludenicae baptizato super quo videntur discordare augustinus et ratio videtur enim
semper quod ubi visibiliter dubitur de alico an sit baptizatus baptizandus est
sub tali conditione si non es baptizatus ego te baptizo ut dicitur extra
de baptismo et eius effectu de quibus
Sed ex hoc sequitur quod in nullo casu
esset recurrendum ad divisim?] oraculum inplorandum quo est contra consilium augustini
de unico baptismo libro 8
Et ponitur in canone de consecratione distinctione 4 solet
ubi dicitur si totum ludicae totum in vitae super osculariter ageretur
utrum approbandus esset baptismus qui sic daretur iudicium divinum per alicuius
revelationis oraculum concordi oratione gemitibus inplorans esse ce?semse
cura
est contra patet quia ubi habet homo naturali ratione quidam faciatendum non est
recurrendum ad miraculum vel ad divinum oraculum quia hoc esset
temptare diu ut debent multi doctores sed in quocumque casu dubio baptismi
potest homo et debet ferre iuxta doctrinam illius capituli de quibus et rationabiliter
igitur etc

56 Similiter in casu posito ab augustino apparet quod non sit haesitan
dum quia deficit intentio quae neccessaria est in sacramentis eo quod ludendo fiebat
et in ludo non intenditur veritas facti sed iocus Et sic augustinus du
bitavit ubi sapiens et prudens dubitare non debuit antecedens patet
per magistrum libro 4 distinctione 4 vel 6 capitulo 5 solet etc

57 ad istud dicendum probabiliter quod
in casu quo loquebatur augustinus suo tempore fuit recurrendum ad divinum
oraculum praecise et hoc si quis vellet concertationem scire an talis baptizatus fuerit
et an talis ?quam christianus ad vitam christianam servandum sic compellendus
posito quod gratis nollet quia quamvis ad baptismum sive legem nemo sic com
pellendus postquam tamen iste istam susciperet ut secundum eam vivat
est compellendus in casu distinctione 4 capitulo 5 de iudaeis autem si sic mor
tuus tamquam christianus debeat sepeliri Et cum arguitur quod debeat sub conditione baptizari
etc verum est quod si velit permanere in voluntate baptizandi tunc quo ad hoc quomodo
debeat salvari aut per ecclesiam sibi subveniri nec est dubitandum nec recur
rendum ad divinum oraculum ad quod facit illud casum non quidam Et
forte hoc non erat inventum tempore augustini ab ecclesia sed quo
ad conditiones positas praedictas non habeter[?] quid debeat fieri per illud casum
de quibus

58 Ad aliam reductionem potest dici quod cum quis vellet uti forma
ecclesiae in baptismo ad ludum cum principaliter et immite tunc est dubium val
de an voluntas principalis ludi effectum voluntatis 2ariae evacuet et tunc re
currendum est etc si autem nullam intentionem haberet de forma ecclesiae sed omnino
immite et in ludo etc tunc forte non esset dubium

59 In principio casu loquitur augustinus secundum quosdam nec obstat quod dicit totum quia hic denotat princ?itatem
intentionois vel potest dicere quod tempore augustini generaliter fuit dubium sed post
ea per ecclesiam et per doctores determinatum per inspirationem

607m dubium
esse potest de faciente se sub conditione baptizari sciens se baptizatum
ponatur enim quod aliquis sciat se baptizari sub ita conditione si non es bap
tizatus constat tamen sibi sufficienter quod essetsit baptizatus utrum talis sic fa
ciendo
peccet et sic irregularis

61Et videtur quod non quia nihil intenditur ibi nisi
sub conditione quae non permittit baptismum iterari et ideo m?m videtur esse quod
ibi baptismus non iteratur et cum solum inveniatur in canone tactum
quod bis baptizatus sit irregularis et hic est penale et non amplianda apparet
quod non contrahitur irregularitas ad hic est extra de sententia excommunicationis si quis nisi
homo vellet dicere quod baptismus iteretur quia est universalis locutio cum
intentione iterandi et sic sequitur quod iste de quo est dubium amsit bap
tizatus dum tamen sic baptizatus de facto si sic baptizatur erit bis baptizatus et sic est iteratio cuius oppositum apparet extra et de baptismo
et eius effectu capitulo de quibus

62 contrarium arguitur quia talis conditionis
appositio non conceditur in iure nisi ubi est ductio an nescitur de baptismo
praecedente et ob talem causam solum inveniebatur ut apparet extra 1to2o
capitulo de quibus
et per consequens talis fa?ns se baptizari quantum est ex facto suo
et institutione legis in contrarium reddit primum baptismum suum dubium a
nullum et per consequens quantum est ex se institutione facti reddit factum illud vel
1m 2m baptismum ita validum sicud potest esse in tali casu dubio et tunc
posset in tali casu iuvare et valere propter hoc ordinetur igitur ex vi
facti stetit nec vivet sive valeat baptismus 2us / et per consequens 2o deS166vb
beat reputari baptizatus secundum iura et interpretative probatur consequentia extra de bigami nuper Et similiter talis amplectitur verba legis et non mentem
igitur committur in legem extra de regulis iuris Certum est libro 6o

63 ad
istud respondetur et probatur quod talis nisi per factum aliquod aut per voluntatem u
tatur 2o baptismo tanquam valido non est irregularis nec 2o baptizatus vere
nec etiam interpretative quia de hoc expresse non est tactum in iure
extra de sententia excommunicationis si quis libro 6 Si tamen sic uteretur esset interpretative
bis baptizatus et irregularis unde si quis infra sacros orationes constitutus contraheret sponsali?d cum tali conditione si ecclesia permittit dum
tamen ulterius non procedit non incidit in excommunicationis istius canonis
Eos qui sunt de affinitate vel consanguinitate nec si ante uxorem
habuerit bigamiam committitur nec intelligit si tamen ad copulam carnalem
procedit incidit initit quia interpretative contrahit perfectum omnem conditionem de
let ad hoc extra de bigamis nuper cum suis concordantis in glossa or
dinaria

64 apparet tamen aliquibus et irrationaliter quod quocumque modo sic fiat
facta / peccat semper eo quod non debet irrisorie aut frustratorie uti
verbis sacramentalibus ecclesiae

65 ad illud quod arguit talem simpliciter interpretative
bis baptizatum irregularitatem contrahere conceditur a quibusdam quod talis ex vi facti reddet baptismum
duplum sed non nullum Et conceditur quod reddit sicut 2m baptismum ita validum sicud posset esse quando baptisma praecessit sed ignoratur non tamen ita va
lidum ita sicut posset esse in quocuqmue casu dubio puta quando baptismus
non praeceditpisset et dubitur et idoe non sequitur quod interpretative sic bis aut 2o
baptizatus nisi alico modo 1o simpliciter vaturutatur sed sequitur quod peccat quia vali
dum et stet scitum reddit facto duplum

66 8m dubium possit esse si bap
tizaret aliquis non sit dicendo ego baptizo te sed sic in nomine patris et
filii et spiritus sancti immergat puerum in fonte utrum iste sit vere baptizatus
et habeat gratiam baptismalem

67/ quod sic arguitur quia christus non plus instituit nisi ut
homo baptizaret In nomine patris et filii et spiritus sancti nec alia verba ponit
de essentiali forma illius sacramenti et iste sic facti igitur etc Similiter in benedictionibus
epicopi et ecclesia dicitur in nomine patri et filii et spiritus sancti necon dicitur sed ipsum benedictio factum
supplet hoc et per consequens apparet quod ita potest esse in sacramento baptismi

68 contrarium bonus dicitur
extra de baptismo capitulo si quis ubi pla?e diffinitur contrariam

69 Ad illud dicendum quod
talis non baptizat sacramentaliter

70 ad primum in contrarium quod christus non in
stituit plura verba et quamvis christus plura verba non expressit non expressit matthaeus ultimo alias tamen expressit
quia multa dixit et fecit quae in euvangelio non sunt scripta ut patet ioanne ultimo vel si non expressit verbis suis prolatis tamen suae ecclesiae in
spirans expressit ut debemus credere Et ad hoc in canone distinctione 12
illa

71 ad 2m dicendum quod omnes tales benedictiones mi?ris sunt effective
ideo minore indigent et cum minori fiunt expressione et eorum signa
quasi in libera potestate sed hominis sunt posita

72 ad argumentum principale cum dicitur
quod ex vi operis operati confertur aequalis gratia regulariter in rite sus
cipiente baptismum Dico tamen quod adultus propter penitentiam habet ulteriorem gratiam
ut communiter si devote et penitens baptizetur ratione sui personalis meri
terti

73 ad 2m concedo quod parvulus confirmatus moriens habebit
maiorem gratiam quam baptizatus tantum / et non confirmatus licet tamen neuter
meruerit tamen 2m sacramentum subvenit 2o Et cum arguitur quod tunc expe
diret semper simul confirmari volo quod expediret quod ambo confirmarentur
sine mora magna interposita si adesset semper qui posset sed episcopus non
statim est semper praesens ad statim postea confirmandum