Librum IV, quaestio 2

By Adam Wodeham

Edited by Ueli Zahnd,

Edition: 0.0.0-dev | August 16, 2016

Authority: An SCTA Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b4-q2

Librum IV, Quaestio 2

1 [1] Utrum posse insufficientiam cuilibet creature.

Argumenta

Quod non

2Et videtur hic primo quod non repugnat creare, quia sol potest creare lumen in medio, ergo etc. Antecedens potest sic argui: ponatur quod deus suppleat actionem solis in una parte medii, puta a, ita quod non agat nisi supplendo vicem solis. Et creet deus proprie unum aliud lumen in alia parte medij, et sit b, et causet sol lumen in tertia parte et sit c. Tunc lumen in b est vere creatum, ergo lumen in a similiter est vere creatum. Et per consequens et lumen in c est creatum, quia lumen in a et in c sunt simili modo producta per positione, quia deus non creat lumen in a nisi praecise supplendo vicem solis.

3Et prima consequentia probatur, scilicet quod si lumen in b sit creatum, ergo et lumen in a, cum ista duo lumina simili modo Sa per omnia generentur et sint eiusdem speciei. Et assumptum probatur, cum deus U non aliter agat in b medium quam in a, cum per assumptum sit idem, et agens idem, et productum omnino simile numero solo differens, et omnis alia circumstantia consimilis. Ergo nec aliter agit deus in b quam in a, ergo creat lumen in a.

4Respondetur negando conclusionem, quia et si sint similia per omnia ea quae in una actione habens et ea quae in alia, tamen deus facit lumen in a de a, sed facit b de nihilo, non de b. Contra: facere lumen de a non est aliud quam facere lumen in a respectu cuius materia ipsius a habet potentiam naturalem. Non enim videtur aliud lumen facere de a. Sed sic facit deus lumen de b, quia b est in potentia naturali respectu luminis receptivi generis. Igitur facit deus lumen de b, non de nihilo.

5Praeterea quod hoc non repugnant cuiuslibet creaturae propter virtutis insufficientiam videtur quia aliqua individua eiusdem speciei extensa sunt improportionalia secundum extensionem proportione naturali, sicut patet de costa de dyametro in quadrato. Ergo pari ratione de potentia dei absoluta aliqua individua sunt possibilia naturali proportione proportionalia secundum perfectionem.

6Praeterea nihil excedit finitum secundum perfectionem infinite nisi infinitum. Sed substantia corporalis excedit suum accidens infinite et sine proportione. Ergo qualibet talis substantia est perfectionaliter infinita. Maior probatur quia aliter allegata substantia corporalis excedi posset ab albedinem aliqua possibili substantia. Consequens firmum quia quodcumque accidens tale positum in tali modica substantia natum esset dependere ab ea. Si enim poneretur per potentiam divinam quecumque partes pedales albedinis in ligno pedali eadem ratione qua una earum dependeret ab ea et alia quaecumque substantia. Ergo umanter naturali haec omnia exceditur hpom ex omnibus quotquot umantis et habetur intentum. Vel non sed exceditur a tali composito et tunc accidens posset suum substratum excedere. Quod non videtur concedendum aliquatenus.

In oppositum

7Ad oppositum

Primus articulus – conclusiones

Conclusiones

Prima conclusio

8Prima

Secunda conclusio

9Secunda

Tertia conclusio

10Tertia

Quarta conclusio

11Quarta

Secundus articulus – dubia

12Contra praedicta sunt dubia aliqua nondum soluta in praecedentibus conclusionibus de hac materia.

Primum dubium

13Primum tangitur in primo articulo principali contra prima conclusionem praemissam. Ad quod respondet quidam doctor praenotans tamen quod aliud est producere aliquid de materia, et aliud est producere aliquid in materia. Potest enim produci aliquid in materia in aliquo instanti, quavis non producatur de materia sicut intellectus humanus, sicut patet libro secundo, distinctione decima septima, capitulo secundo. Et sic posset deus facere formas materiales in materiis si vellet, scilicet quod essent in materiis et quod non dependerent in esse ab illis. Et tunc crearentur quia tunc non fierent de materia. Non enim intelligo aliquid fieri de materia vel ex materia quasi sit fieri in materia, ut de facto forma quae facta sit peneat in esse a materia illa. Et ideo si deus formas materiales crearet a materia proprie loquendo, sine dubio in primo instanti non penderent in esse a materia. Immo si materia tunc annihilaretur, forme tamen tunc essent, quia deus per suam propriam substantiam istas in isto instanti sustentaret et semper postea, nisi faceret ut in esse dependeant a materia.

14Per hoc argumentum quod arguitur quod lumen in b est creatum et tunc non fit de materia ut prius ibidem responsum est, sed lumen in a non creatur sicut ponit argumentum, sed fit a deo praecise sicut posset fieri a creatura in primo instanti secundum esse, dicendum est tamen de secundo no et quod omnes circumstantiae in generatione luminis a et luminis b sunt similes, quia circumstantiae non fierent nisi res istae naturae existentes quae res similes sunt.

Secundum dubium

15Secundum

Tertium dubium

16Tertium

Quartum dubium

17Quartum

Quintum dubium

18Quintum

Sextum dubium

19Sextum

Septimum dubium

20Septimum

Ad argumenta

21Ad argumenta...

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus