Librum I, Prologus, Quaestio 2 [Sorbonne Transcription]

Diplomatic Transcription

By Adam Wodeham

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.04 | April 08, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, April 08, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-prol-q2

1
Secundo pro complemento distinctiori materiae tactae in dubiis
nondum solutis quaero utrum studium sacrae scripturae im
positum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria
sit meritorium

2videtur quod non quia non magis meritorium nec
aeque nec minus quam in alio ex caritate aequali studente in omnibus aliis
paribus non habente satisfacere pro peccato secundum argumenta 5 dubii primae quaestionis

3
contra nisi studium sic impositum sit meritorium non expedit poenitenti
quod aliquod bonum opus sibi in foro poenitentiae iniungatur cuius oppositum de facto
docet ecclesia et facit consequentia probatur quia nulli expedit sibi inponi unde opera
sua bona quae essent alias meritoria fierent non meritoria

4 In ista quaestione
primo discutienda est veritas quaestionis 2o solvere 6 dubium primae quaestionis
quod inprobat veritatem hic tenendam 3o solvetur 7 dubium ibidem
positum quod similiter inpungnat eandem veritatem

5Ad quaestionem inconcus
se tenendum est quod si vere poenitenti inponatur in foro poenitentiali pro sa
tisfactione peccati sui quod studeat et ille inpositum sibi ex caritate exequatur
quod talis in ista executione meretur praemium vitae aeternae

6tum quia
omnis actus bonus viatoris ex caritate procedens est sic meritorius
sive iste actus sit amor dei super omnia propter se vel sui aut
proximi propter deum vel actus exteriorposterior ex tali amore illatus igitur cum
ex supposito talis ex caritate ex sequitur sibi iniunctum igitur etc

7tum
quia inplens illud ad quod tenetur sicut debet in hoc meretur praemium
vitae aeternae sed studens sic facit illud aliquid quod tenetur et sicud debet ergo etc

8
tamen 3o quia si non haec non esset nisi quia ipse sufficienter praemiaretur ita
relaxatione penae quae tali restat hic per tales actus satisfacto
rios
redimenda vel in purgatorio solvenda sed hoc non est verum
quia non esset expediens compensatio nec etiam conveniens summae dei
misericordiae erga vere penitentem quod pro redimenda pena intensive
vel extensive finita amitteret primum vitae aeternae quantumlibet
parvum intensive immo talem poenam per solvere plenarie esset incomparabiliter
minus malum quam amittere tantum bonum ergo etc

9 tum 4o quia vere peni
tens
de peccatis suis et faciens bonum opus ex caritate ex
capite suo proprio et sponte sine tali impositione meretur praemium
sed obedientia penalis et gratia sacramenti adveniens tali operi vel ipsum
praeveniens ipsius bonitatem meritoriam si cetera sint paria non videtur
minuere sed augere ergo vere penitens studium sibi inpositum exequens
non solum merebitur sed plus merebitur etiam quam si alias ex proprio ca
pite in caritate faceret opus tale

10 concedo ergo quo inplens ex
caritate opus satisfactorium sibi inpositum in foro penitentiae meretur praemium
aeternum

11Sed contra hoc potest argui sic opus tale bonum sufficientissime compen
satur in remissione penae debitae pro mortali ergo ulterius non debetur
ei praemium consequentia patet / quia iustitia non plus requirit ad proportionem nisi
quod opus bonum sufficientissime praemietur antecedens probo sic quia pena aeter
na debita pro mortali habet ad gradum aliquem praemii vitae aeternae
finitam proportionem sic scilicet quod ipsa non est in infinitum minus mala
quam illud sic bonum sed finite tantum dupletur igitur talis pena vel
quadrupletur et ita deinceps secundum intensionem secundum quod potuerint
exigere mortalia graviora vel similia frequentata / et ex parte
alia subdupletur praemium dandum et subquadrupletur et sic
deinceps donec / sibi correspondeant pena ad quam deveneretur
et gradus habitudinis ad quem stabitur quod ita mala vel peior
sic pena ista et aeque odibilis vel odibilior sicud gradus S7va
illae beatitudinis est bonus et amabilis totum hic possibile est ut videtur satis esse notum
suppositum primo assumpto de proportione finita inter primo sumpta quod sup
positum satis videtur evidens hoc toto facto ita bonum erit illi vel
melius qui peccando mortaliter meruit penam ad quam perventum est
quae vocetur a ab illa liberari sicud esset sibi bonum si nulla pena esset sibi de
bita in gradu illius beatitudinis quae vocetur b ad quem stabitur praemiari igitur illi
bono operi satisfactorio cui alias praecise secundum divinam iustitiam debetur
gradus b beatitudinis sufficientissime compensatur et retribuitur si remissio
penae a debite pro mortali vel mortalibus sibi fiat quia sicud tactum est aeque
bene aut melius secus agitur liberando eum a pena a si sibi deberetur
sicud fieret dando sibi praemium b si sibi nulla pena huius deberetur

12
praeterea faciant sortes et plato actiones meritorias similes et sic ita
quod sortes prius fecerit peccatum cui tanta pena et causa gravis debetur sicud
praemium platoni pro suo actu vel sicud sibi ipsi deberetur si non peccasset
et sic pena sortes a tunc sic tam utile esset sorti non habere a
sicud platoni habere b sic b praemium sibi debitum igitur sicud plato sufficienter
praemiatur si detur sibi b ita sortes si absolvatur ab a assumptum
probatur ut prius quia tam malum est sorti habere a quam bonum est platoni
habere b et tam bonum est sortes absolvi ab a quam malum
est sibi habere a ergo tam bonum est sorti absolvi ab a quam bonum
est platoni habere b igitur absolutio ab a est compensatio suffi=
ciens pro suo merito cum suum meritum ex posito si aequale merito
platonis quo meretur b

13 Si conceditur conclusio quod bene potest esse quod aliquis existens
in caritate habeat operationem meritoriam quae sit solum satisfaciens et
ei non debetur propter hoc praemium aliquod in vita aeterna secundum intensionem
sed bene vivabit quod citius pertingat ad gradum beatitudinis alias
sibi debitum quam sine illo merito pertingeret

14 Istud non potest
stare quia ex hoc sequeretur quod aliquis tot bona opera et meritoria existens
in caritate operans posset facere sicud unquam fecit petrus vel
paulus et tamen secundum legem ordinatam non plus haberet de
praemio in caelo quam infans noviter baptizatus et statim decedens quod non
videtur dandum consequentia patet posito quod a principio quo incepit habere usum rationis et liberum arbitrium
incepisset mortaliter peccare et continue in mortali permansisset et
totiens et tam graviter talia i?creasset quod omnia merita sua
a tempore quo incepit penitere usque ad instans mortis suae
vix aequarentur in bono malitiae et gravitati suorum peccatorum et
pene sibi debite tunc enim omnia bona ita opera possent secundum illam
responsionem esse satisfactoria et nullius gradus beatitudinis lucrativa

15 Sed
forte concedetur conclusio quia aliter vilissimus peccator et peccatus penitens
in ultimo instanti quo in vita sua haberet usum liberi arbitrii
ita remisse quo posset sufficere ad salutem foret in caelo
gloriosior quam aliquis beatus innocens qui numquam deum in minimo
offendisset quo quibusdam forte non videtur conveniens divinae iustitiae
ordinatae consequentiam probo quia iste remissus gradus penitentiae suf
ficientis ad salutem ex quo foret in habente caritatem quia
aliter non esset sufficiens ad salutem esset meritorius alicuius gradus
beatitudinis nisi obstaret quod praecise est satisfactorius et qua
ratione unus bonus actus et alius meritorius praemii in patria posset
secundum legem ordinatam esse praecise satisfactorius sicud minima
ista contritio pari ratione et quibus alius donec esset plenariae
satisfactum

16 Sed nec hoc stare potest primo quia secundum legem dei or
dinatam statim cum habetur minima contritio post peccata
quantumcumque multa et gravia ex quo nullus actus est contritio
vel penitentia etiam minima ad salutem sufficiens si esset dare
minimam nisi habeatur caritas et gratia iustificans non debetur
sicsibi contritio vel penitenti pena nisi temporalis et finita in S7vb vita hac solvenda vel in purgatorio nulla autem pena
finita intensive et extensive est ita mala et ita secundum rectam rationem
odibilis sicud gradus beatitudinis aeternae esset bonus vel bonum commodi et
desiderabile igitur pro nullo actu meritorio proveniente ex gratia est suf=
ficiens compensatio sue praemium absolvi a pena quantumcum
que gravi absque collatione alicuius gradus beatitudinis pro eodem

17 praeterea omnis actus penitendi qui est vera contritio est dignus aliquo gradu
beatitudinis quia omnis sufficienter penitens est dignus praemio aeterno / et posset poni
casus in quo vere penitens nihil differret secundum statum meriti vel
demeriti per aliquid quod in eius potestate naturali et libera sic ab existente in
culpa mortali nisi per talem actum verae contritionis et penitentiae igitur ille qui fuisset sceleratissimus peccator secundum casum praecedentem argumenti in responsione cum ponitur habere gradum aliquem vere contritionis iste esset meri
torius beatitudinis Sed in omni vere penitente sicud patet ex 4o sententiarum in materia de penitentia in decretis per auctoritatem sanctorum reminiscit
omnia merita quae unquam fuerunt viva igitur in tali reminiscit
plenarie meritum gratiae baptismalis quale et quantum sibi debebatur
quando erat parvulus noviter baptizatus et simul cum hoc ut est probatum
habet nunc meritum proprium ex usu liberi arbitrii penitendo igitur tali debetur
maior gloria quam infanti noviter baptizato

18 Et si hoc sequitur
quod non est inconveniens ymmo veritas firmiter tenenda quod unus talis
moriens foret in caelo gloriosior quam si docessisset parvulus
innocens noviter baptizatus Quod concedo non nego tamen quin pa
ganus posset sic conteri de peccatis sufficienter ad salutem et tamen ita
remissae quod si moriatur haberet minus praemium quam deberetur
puero noviter baptizato

19 praeterea non minus misericorditer agit deus
cum electis qui peccaverunt mortaliter si postea penitentes in bono
finaliter perseverent quam cum reprobis et dampnatis qui aliquando
meruerunt sed post peccantes mortaliter in illis peccatis sine pena
finaliter decesserunt sed dampnatos pro peccatis suis de
quibus numquam penitent puniunt aeternaliter et pro meritis praecedentibus
dignos vita aeterna vel non praemiat vel solum temporaliter igitur
econtra electos pro meritis a quibus peccatus non cadunt peccando
mortaliter praemiat aeternaliter et solum temporaliter punit pro peccatis prae
cedentibus ista merita igitur nulla actio meritoria a qua non ca
dit per culpam mortalem sufficienter re compensatur a pena restante
et hic est concedendum sicut prius

20 Sed hoc supposito est dubium ulterius
utrum opus satisfactionum sic ita praemiandum in caelo si simul cum hoc
quod esset meritorium non esset satisfactionem pro peccato aliquo et hoc ceteris
omnibus paribus sicud tangit argumenta dubii principalis

21/ Et hic primo videtur mihi tenendum
quod nulla actio meritoria est minus meritoria praemii aeterni ex hoc praecise
quod est satisfactio vel redemptio pena peccato debite

22 pro hac conclusione
et contra tenentes oppositum arguo primo quod sicut ultimo praeargutum est deus
tunc plus puniret electos pro peccatis quam praemiaret malos pro bonis
actibus cum meritum in illis praecedens illa peccata pro quibus postea
aeternaliter dampnabuntur non minuat eis aeternaliter pena ali
quam sicut ista via contraria conclusioni positae ponit propter quod praehabita
peccata moralia merita sequentia inpediuntur aeternaliter ab alico
gradu ??lis alias consequendo si crimina praecedentia pro alius satis
factio restat non obstarent

23 2o sequeretur quod non solum electos
puniret plus pro peccatis quam reprobos praemiaret pro meritis
aliquando habitis ymmo quod in infinitum plus puniret electos quia subtractio
partis praemii aeterni extendit in infinitum quamcumque pena temporalem

24
praeterea si sic tunc indistincte et male fatent confessiones in po
nentes penientibus in satisfactionem opera devotionis et meritoria vi
tae aeternae quia hoc tolleret partem praemii debiti illi merito
ymmo potius esset talibus confessis consulendum quod talia opera
facerent praecise ad placendum deo et ad merendum beatitudinem S8ra
et quod pro peccatis preteritis satis ferre usque ad purgatorium exspectarent
sed illud consequens est falsum et contra consuetudinem confessorum qui solent aliquam certam
inponere penam et cum hoc addere quod omnia bona quae facient
sint eis in remissionem peccatorum et hoc est confessoribus consultum per
hostensium tractantem materiam de penitentia

25 praeterea sicud supra deus semper miseri
cordius agit nobiscum quam mereamur si vere simus penitentes ymmo
ita benigne et misericorditer sicud communius iustitia punitiva per
mittit sed benignius et mitius et tamen iustissime ageret nobiscum
si totam penam temporalem nobis debitam in purgatorio solveremus
ita quod nichil nobis decresceret de praemio vitae aeternae quam
quod aliquid nobis ibi decresceret pro recompensatione penae alicuius temporalis debi=
te remittendae ergo sua minima non permittit diminui
de praemio vitae aeternae pro relaxatione facienda talis penae

26 Sed hiis omnibus forte respondebitur quod nulla iustitia exigit pro actu
minus laudabili deberi praemium aequale Sed dato quod cetera omnia
sint paria reatus penae et obligatio ad tantam penam sol
vendam et ad tam diu carendum beatitudine et circumstantia quae reddit
actum alias aeque bonum minus meritorium simpliciter et simpliciter minus lau
dabilem unde non videntur eius facta ita acceptabilia regi qui
ad huc dignus est excludi a palatio et detineri in duro
carcere sicut eius qui actu est dignus regi assistere ideo non
mirum si non solvetur pro tali actu meritorio cui ad huc debetur carcere pur
gatorii
et exclusio a conspectu dei aequale praemium sicut illi
qui esset dignus statim deo assistere et non taliter cruciari

27 Sed
contra sicud supra acceptatum est et notum theologis in prima contritione et culpae
mortalis remissione reducitur penitens ad gradum perfectum gratiae
ponatur igitur quod gradus pristinus nunc penitentis et cui restat solvenda pena
magna in purgatorio sic ista magus sicud gradus caritatis illius qui nihil habet sol
vere de pena purgatorii nec redimere tunc probo quod opera bona et bona velle
utriusque sint aeque bona et aeque laudabilia apud deum quia meritum proportionatur
gratiae merentis sic scilicet quod quanto quis habet maiorem gratiam
tanto sunt opera eius si ex aequali conatu procedant et sic de aliis
conditionibus magis meritoria sed per positum iste habens penam solvere
et redimere habet tantam gratiam sicut alius qui non indiget re
dimere penam talem igitur bona opera eius aequalia per omnia sunt aeque meritoria
a patet quia quanto aliquis est alio melior tanto sunt opera eius
aequalia gratiosiora et acceptabiliora et per consequens magis meritoria
et aeque bonorum operum aequalia et aeque meritoria sed quanto aliquis habet
maiorem gratiam tanto est melior / et si habeat aequalem est
aeque bonus unde augustinus in enchiridion capitulo 83 et de parvis 96 caritas
in quocumque maior est tanto melior est in quo est
Similiter super illud I
corinthios
13
si tradidero corpus meum ita ut ardeam glossa bona
inquit opera non ex quantitate sui sed ex caritate plus vel minus prosunt

28
ad hoc etiam est ratio quia gratia ideo dicitur gratia quia ex hoc quod aliquis habet eam
est deo gratiosus nec est aliquis secundum legem communem alio magis vel
minus gratiosus vel gratus nisi proportionaliter ad quantitatem gratiae sibi datae
igitur quicumque aequalem habent gratiam gratitudinem sue caritatem quae apud
me non differunt eo sunt deo cari et gratiosi sed aeque gratiosus
aequaliter operans aequaliter placet et meretur apud eum apud quem est
aeque carus et gratiosus Isti autem de quibus est sermo per
positum habent gratias aequales igitur etc

29 Nec valet exemplum ductum in contrarium quia si
rex non quia ofensus ad hoc sed solum ut iustitiam expleret
pro offensa praeterita plenarie remissa quo ad offensam
faceret sibi carissimum ad tempus in carcere detineri non sequitur
nec oportet quin bona facta et laudabilia illius quem ad hoc vult
in carcere detineri sicut si sic aeque carus sicud unus sibi S8rb
assistens vel ca?or aeque grata sint et aeque placeant sicud illius
qui astat ei ymmo aliter sequeretur quod aliquod opus bonum et meritorium factum
ab habente centuplam gratiam respectu alterius omnibus aliis paribus praeter
obligationem istam esset minus meritorium quam aequle opus meritorium factum
ab habente gratiam praecise sub centuplam quod non videtur concedendum consequentia patet quia si
obligari ad pena temporalem praedictam ceteris omnibus paribus reddat
actum bonum minus laudabilem obligatio ad penam maiorem redderet
ad hoc eum minus laudabilem alias obligatio ad partem excessus pe
nae
non redderet actum minus laudabilem et per consequens nec pars aliquam
penae et tunc inevitabiliter ad penam tantam finitam posset
obligari quod sequitur conclusio proposita vel quod aliquis obligatus ad maiorem
penam talem ceteris paribus habebit actum aeque laudabilem sicud alius ob
ligatus ad minorem vel sicut ipsemet habebit quando alia pars
penae suae in qua ipsa est maior persolvetur et hoc fuit
iam proximo inprobatum

30 Ex praecedenti negativa scilicet quod nulla actio meritoria
est minus meritoria ex hoc quod simul est satisfactio et ex affirmativa
data ad principale dubium quod actio satisfactoria ex caritate proce
dens est meritoria praemi aeterni sequitur haec affirmativa quod cuilibet actioni
satisfactioriae meritoriae debetur tantum praemium vel maius quantum simili ac
tioni in ipsomet vel in alio ubi non esset talis satisfactio et
penae redemptio quae tamen sic aeque bona per omnia hoc ex praecepto
quod ipsa non est satisfactio et satis iam est haec probata

31 Sed contra hoc
argui potest sicut supra argutum est contra unam responsionem inprobatam
quod si sortes et plato habentes aequales gratias faciant actiones similes
in omnibus excepto haec quod actio sortis simul sic satisfactoria tunc si
nihilominus aequales sibi debetur de praemio in caelo et simul remissio penae
debitae pro peccato sequitur quod deus pro merito aequali plus praemi
at peccantes si peniteant quam non peccantes ceteris paribus
quod videtur inconveniens

32 praeterea sequitur ut videtur quod peccatum sortis remanet in
punitum
quia sortes non plus punitur quam plato plato autem omninonon punitur sicut non demeruit igitur
et sortes omnino non punitur pro peccato suo

33// ad Istud forte diceretur quod virtute
sacramenti quod subiit penitens et virtute obedientiae est quo ad redemptionem
penae actus bonus penitentis melior quam illius qui ex proprio motu faceret
talem actum vel alio quovis modo

34 Sed illud non videtur posse stare
primo quia haec responsio recedit a casu posito quod omnia alia sint paria
nisi quod unus habeat satisfacere et alter non hoc autem non potest con
tigere nisi sicut unus facit ex obedientia et alter et uni apponatur
gratia sacramentalis et alteri et si unus credat se culpabilem et
intendit satisfacere et penam suam redimere et alter oportet igitur
ad salvandum omnia paria quod omnia concurrentia in oppositis et circumstantiis
essentialibus sint similia et aequalia praeter hoc solum quod uni est
totum dimissum alteri non saepe confitentur homines et subiciunt
se sacramentis penitentiae postquam alias confessi sunt et postquam totum
est dimissum tini?tes ne alias ita rite confessi sint ut
deberent et ut recipiant maiorem gratiam in exercitio sacramenti circa
se obediat igitur et recipiat sacramentalem gratiam qui nihil debet de
pena sicut alter qui debet et tunc nihil dicitur ad argumentum

35 prima virtute
sacramenti non fit iste melior quam prius nisi quatenus virtute sacramenti
infunditur sibi nova gratia vel augetur praecedens vel quatenus at
tritio sua fit actio et actus bonus meritorius et per consequens non
virtute sacramenti tantum sed etiam virtute meriti crescit sua gratia

36
Ex omnibus istis simul iunctis non est iste melior qua prius
si prius erat in gratia nisi pro quanto et in tanto quanto habet ma=
iorem gratiam sicut supra per augustinus probavi capiatur igitur alius qui numquam
peccavit cuius gratia tanta sic per omnia sicut gratia alterius ex
omnibus illis casis coll?cam ergo si ille 2us habeat obedientiam S8va
aut praeceptum dei vel praelati sive aequivalens ad meliorandum actum bonum
et meritorium simile sicud est praecepit confo?rum in foro pme non videtur
rationale quin plenissime sicut sinis actus aeque meritorius sicut actus similis
vel aequalis huius penitentis igitur non videtur quod iam d?at evasio satis faciat
quin deus plus praemiet peccatorem ceteris paribus simpliciter et minus praemi
ac innocentem si actioni suae meritoriae per omnia simili ad propositum et
aequali tantum retribuet praemium in caelo et simul cum hoc peccatum illi
qui peccaverat relaxabit

37 praeterea si actus sic penitentis melioratur
ex illis circumstantiis quas ponit responsio sic ita quod ex aequali gratia
vel obedientia aliunde reddatur actus similis et aequalis in illo qui
numquam peccat mortaliter ita meritorius sicut est ille tunc sequitur primo
quod cum actui meliori debeatur plus de praemio si iste sit
subdens se sacramento et obediens secundum veritatem non haberet satisfacere
quia iam totum esset dimissum licet de hoc timeret et hoc non
sciret sequitur quod plus sibi daretur de praemio quam prius quando
habuit satisfacere et per consequens quam actui aequali innocentis quia prius
dum iste habuit satisfacere ponebatur mereri praemium in caelo
aequale et tunc sequitur 2o quod cum omnia bona opera quae homo est futurus
in vita sua possint sibi iniungi in satisfactionem ut praetactum est
contra unam responsionem inprobatam sequitur quod per omnia bona opera sua ex illa
hora qua secundum veritatem satisfecisset pro pena et crederet tamen quod
non sunt magis meritoria beatitudinis vel alterius boni dandi sibi quam
innocentis operantis aequaliter quod valde videtur absurdum quia tunc ex
pediret fuisse peccatorem ex quo innocens non potest tali per
actus bonos alias aequales aequipari

38 praeterea ut sit communius peni
tentes
ex privata affectione commodi proprii seu potius vitandi
incommodum proprium penam scilicet sensus vel dampni quam meruerunt
faciunt illa quae ipsis inponuntur et nollent ista facere si
istam possent aliter evadere ymmo multum de involuntario osten
dunt in admittendo talem vel talem actionem satisfactoriam igitur
non videntur moti ad talia facienda tamen ex amore dei et ze
lo iustitiae exequendae sicut illi in quibus amore dei et desiderium
patriae vel zelus iustitiae ut vitare valeant peccata et offen
sam divinam sponte faciunt talia vel gaudent talia imponi
sibi ab illis quibus habent obedire ut per hoc plus deo place=
ant igitur ut communiter non plus merentur ex sequentes opera satisfactoria
ex iniuncto foro penitentiae quam alii similia sponte operantes

39 praeterea casus potest ponit in quo stat tota difficultas et tamen in illo dicta
evasio non habet locum utpote dato quod aliquis vere peniteret de
moralibus extra omnem habitationem fidelium ubi nulla esset opertunitas
conformis et tamen ut deum placaret de offensa et ut redi
meret penam consequentiam meruit voluntarie se affligeret per ieiuna
et alia opera satisfactoria et alter innocens similiter se affligeret
ad placendum deumdeo et ut melius posset cavere dei offen
sam et peccata et sic habuit inde aequiperantur actus boni in istis
quod si primus non haberet satisfacere actus eorum essent totaliter aequalis
beatitudinis meritorii modo aut est actus unius satisfactio et alterius
non quaerendum est an actus satsifacientis de pena sic simul
cum hoc aequalis beatitudinis meritorius et tunc dupliciter praemiabitur et plus quam
innocens pro bono opere aequali vel minus et hoc contra conclusiones probatas

40
Aliter forte respondebitur ad rationem contra ultimam conclusionem iuxta ista quae
dicta sunt in solutione 3ii principalis dubii quod opera satisfactoria sic
iniuncta cuius sunt ieiunare orare dare elemosinam / etc huius
non sunt de satisfactoria vel meritoria sed per aliud tantum ex hoc scilicet
quod procedunt ex voluntate informata caritate qua ipsa vult
inplere iniunctum vel non iniunctum sed assumptum voluntarie tale S8vb
opus nec addit tale opus iniunctum aliquid meriti super volitiones
sicud nec aliud opus factum extrinsecus addit aliquam malitiam vel bonitatem
super volitiones interiores et earum bonitates et secundum hoc ad primum
argumentum diceretur quod deus non praemiat sortem et platonem inaequaliter pro meritis prae
cise aequaibus quia licet opera exteriora eorum sint aequalia tamen praemi
at sortes de remissione penae debite sibi praecise pro opere exterio
ri iniuncto sed pro actu obedientiae quo vult implere iniunctum ad
redimendam penitentiam suam et non pro solu actu volendi sic facere et eius
executione qualem habet alter et ex aequali caritate et dei amore
fit ista talem enim actum interiorem volendi facere ex iniuncto pro
satisfactione non habet innocens qui scit se vel firmiter credit se
non incurrisse mortale aliquod vel qui novit omnem penam sibi dimis
sam alias pro talibus debitam sibi

41 Et per idem ad 2m quod sortes
plus punitur quam plato quia sortes propter culpam suam praete?tem iam obligatur
ad actum obedientiae quo vult inplere iniunctum non sic plato / et
est magna pena ipsum tantum ex culpa sua neccessitari ad aliquid
ad quod alius vel non neccessitatur vel non ex culpa sua sed ad
meritum suum

42 Sed haec responsio non evadit rationem primam contra priorem
responsionem quia in illo casu illa credit se unus ex culpa sua obli=
gari ad inplendum tale iniunctum sicut alter et per consequens ibi
aequaliter puniretur unus sicut alius

43 Si dicas quod ymmo vere obli
gari ex culpa sua ad tale velle respectu iniuncti est pe
nalius
quam credere sic se obligari

44 contra quia maior pena sensus
non est huic iniuncta ita si cetera sint utrobique paria nec
utrobique fuit maior pena sensus ex quo ille qui vere obligatur
satis facit nec est maior pena dampni si utrique in caelo pro tali
bono actu aequaliter praemiabitur igitur nullo modo plus altem in illo casu pu
nitur sortem qui mortaliter peccavit et non satisfecit ille qui
non mortaliter peccavit et tamen credit se sic peccasse vel qui realiter
sic peccavit et totum per bona opera alia vel aliquorum praeces
dimissum est sibi sed timet vel credit quod non

45 Et praeterea
redit difficultas ubi actiones vere sunt satisfactoriae apud
deum et ad hoc acceptantur et cum non fiunt sic ex iniuncto
et tamen in illis est aeque dubium sicut prius an illis debeatur aequale praemium
in caelo sicut si simul non essent satisfactiones

46 Ideo aliter posset dici
sicut nunc scribit unus doctor modernus corrigens responsionem suam
aliam contra quam supra ponitur illa conclusio negativa dico inquit sine praeiudicio
melioris fm?e quod actio meritoria satisfactoria semper est aequalis meriti
respectu praemii in caelo sicut actio non satisfactoria cum eisdem circum
stantiis praecise exceptis cum circumstantis quae sunt sibi neccessaria ad
hoc quod sic satisfactoria magis tamen secundum eum est acceptata deo
quantum ad remissionem penae debite proper circumstantiam unam quam
habet et nulla non satisfactoria habet illam quia scilicet fit voluntarie pro
recompensatione penae pro peccato sibi debite cui circumstnatiae
non debetur praemium aliquod aeternum sed sola remissio penae

47
Contra haec responsio non respondet de bonis operibus habentis satisfacere non
ex intentione satisfaciendi de pena debita sed satis placendi
deo vel alia bona et caritativa intentione facit et tamen pie cre
dendum est quod talia bona opera penam etiam redimit etiam quando non
intenditur

48 Item arguo sic omnis circumstantia ex qua redditur actus
caritatis redditur ex eadem meritorius praemii aeterni sed ex hac
conditione vel circumstantia qua quis per bonum actum suum si cetera sicut
paria vult redimere penam suam redditur talis actus magis ca
ritativus quam praecise si illa circumstantia tolleretur ergo haec
circumstantia reddit actum in aliis aequae bonum cum uno alio
actu 3o meliorem probation minoris illa circumstantia ad quam caritas S9ra
vel dilectio nobis praecepta specialiter inclinat vel obligat reddit
si assic actum magis caritativam quam si ipsa deesset ceteris omnibus
uniformiter se habentibus si esset possibile sed talis circumstantia actus boni
esset velle redimere penam suam in purgatorio vel hic quia
nullus minus in hoc tenetur vel ex caritate inclinatur ad hoc respectu proprie
personae quam summe pt?us deum et tenerrime tenetur diligere quam
respectu personae proximei sed valde caritativa est velle orando
vel missas celebrando vel quovis alio modo licito redimere
proximum a pena in purgatorio debita cum sancta et salubris
sic cogitatio per defunctis exorare etc et enchiridion 12 igitur
meritorium est illud ferre pro seipso

49 praeterea omne illud cuius omissio
libera positio meritoria esset demeritoria esset in habente caritatem
libera positio meritoria sed scito ab habente caritatem se obligant
ad penam gravem solidam sensus vel dampni quae forte gravior
est pro tam diutina carentia dilecti sui et proprie beatificae
delectionis et commodi quod sine omni diminutione praemi alias habendi
per actum suum bonum ex hoc solo apposito quod vellet etiam eum
esset satisfactorium ipse esset satisfactio omissio huius circumstantia esset
demeritoria sibi ad minus videtur igitur voluntaria positio stante eadem
scientia esset meritoria minorem probatio quia non minus in hoc tenetur sibi quam
alteri sed si alium posset ita faciliter liberare et nollet peccaret
contra instinctum caritatis similiter respectu sui

50 aliter igitur responsio
licet sit multum difficile plene satisfacere et dico quod pe
nitens
de mortali cui restat pena temporalis solum nam
eo ipso quod penitet vere commutata est pena aeterna prius ei de
bita in temporalem et per hoc solvuntur argumenta prima quibus pro
babatur quod relaxatio pena debite pro mortali esset compen
satio sufficiens ita bene concluderent si pena ad hoc debita
quando vere penitens facit talia bona opera esset pena aeterna
sicud ymaginantur argumenta et alias carent colore ut patet cuilibet
ad?ucenti talis inquam vere penitens potest ad propositum triplices actus
bonos facere etiam intendo redimere penam sibi debitam
quosdam scilicet pura et sola affectione iustitiae / quosdam sola affectio
ne commodi prius privati sibi liciti / et 3os mixtos qui
simul sint affectiones commodi et iustitiae vel procedentes ex talibus
et ita proportionaliter ex procedentibus a prioribus

51 Loquendo de prius qui sunt
purae affectiones iustitiae puta amore dei propter se / vel
aliorum pro amore dei et ad deo placendum et huius / qui sunt
actus purae caritativi et hoc sive habeant personam propriam sive
proximi pro / obiecto in deum per amorem talem relatio / de talibus
actibus omnibus similibus et aequalibus in vere penitente haben
te satisfacere / et non habente satisfacere / habentibus aequalis gratias
videtur mihi dicendum quod sunt aeque meritorii respectu beatitudinis aeternae omino / ut
satis est superius argutum / et tamen de talibus credo absque
dubio quod redimunt partem penae debitae vel aliquando totam
Non est enim dubium michi quin ille qui ieiunaret ea in
tentione ex amore dei principaliter motus vel potius totaliter ut
expediatur a dilatione fruendi dilectio / eo quod sic sibi
penale ex nimio amore dei propter se ipsum carere ipsius
desiderato aspectu / non est inquam mihi dubium quin talis mereatur
mitigationem penae sibi debitae / quam pro tali casu optat ab
breviari principalius vel totaliter / quia meliorem actum non videtur quis
posse habere quo optet vel intendat penam redimere quam
talem igitur talis vel nullus videtur dignus penae talis mitigatione

52
Sed tunc restat ad dicere quomodo non lucretur de peccato
suo ex quo dabitur ei par gloria sicut innocenti haben
ti aeque bonos actus et simul cum hoc remittitur sibi pena

53S9rb
ubi primo dico quod innocens vel non habens penam sibi debitam quam
redimat et hoc sciens non potest rationaliter talem actum causare
quo sic propter deum optet liberari a pena sibi debita / et ideo hoc
recedere et a casu / quia tunc non sunt similes omnino ymmo nec
eiusdem speciei actus in duobus de quibus est sermo quia ex
ypothesi tunc ex quo habet oppositum alterius speciei actus illius penitentis
quam actus innocentis / neccessario sunt dissimiles / et alterius speciei /
igitur vel non est hic locus illius difficultatis / vel oportet quod ille de
quo est sermo qui non habet satisfacere fuerit peccator vel
credat se fuisset / et quod satisfecerit / vel alii pro eo / et hoc
non credat / et ideo optet sibi sicud alteri remitti penam ut citius
pertingat ad dilectum / motus amore dilecti propter se / et non
amore sui / nisi peropter illum / sicut alter movetur / et tunc sunt in omnibus
pares nisi quod uni non debetur pena sicut alteri / sic enim oportet
poni casum si stabit difficultas et tunc videtur mihi dicendum vel
quod talis actus valet ad multa / quorum unum est praemium ae
ternum et ibi perificantur nec valet prius uni quam alteri ad bonum
aeternum aliquod Et quod valet etiam ad mitigationem penae / et ad
hoc valeret utrique si utrique indigeret / sed si neuter indi
geret neuter faceret istum effectum et si unus indiget et alter
non indigenti valebit sic et alteri non sic Exemplum est
ad hoc in naturalibus nam ignis vel sol rem humidam et
frigidam non solum quandoque calefacit sed etiam desiccat
et tamen aliam similem aeque frigidam non tamen humidam aeque calefacti
sed non desiccat quia non est ibi humiditas quam corrumpat ymmo
iam est antea optime desiccata a simili in proposito sicud
patet applicare volent

54 Et nota quod primum tantum ex hiis du
obus ex naturae patria institutione et statu merendi si homo
non cecidesset sibi correspondisset et ita videtur multum gratiosum quod alter
correspondet

55 Et tunc ad formam non sequitur quod penitens talis repo
rtet
lucrum de hoc quod fuit peccator ymmo ex ipso patitur iacturam
quia est dignus ad tempus privari deo dei beatifica fruitione et
etiam affligi sensibiliter nisi iuvetur specialiter sed de bono facto suo lu
cratur plus quam alter lucratur scilicet illud bonum ad quod ambo sunt apti
et dispositi et unum aliud ad quod lucrandum non disponitur ille
qui ante satisfecit qui non habet malum a quo liberetur sicud ille
habet

56 Exemplum sint hic duo quorum unus ex culpa sua
habet turpitudinem in corpore vel corpus turpe et alius habeat pulchrum
corpus et mereatur utrique nudus existens apud aliquem directe
aequale indi?tum contrario frigus instans istud indu?tum u
trique valebit aequaliter contra frigus et illi qui est turpis vale
bit etiam aliud absconditionem suae turpitudinis et tamen ille cui plus va
let meritum suum apud directe dantem indumenta aequalia
non ex culpa sua qua meruit maculam turpitudinis
meretur quod dives nunc plus facit pro ipso quam pro alio sed ex bono
facto suo quod aequaliter placuit diviti in eo sicut in alio
meruit bonum sibi utilius quam alteri / Sed hic exemplum non est usque
quaque simile sicut praecedens

57 Aliud exemplum est de indulgentia
7e partis penae debitae concessae a papa ex ch?auro ecclesiae
vel sufficientia mortis christi propter bonum opus aliquod simile in duobus
quorum uni plus in centuplo valebit quam alteri et tamen
ille non lucratur istum valorem ex peccato suo sed potius ex
bono opere suo et merito mortis christi

58 alio modo videtur etiam
mihi posse dici probabiliter quod sicut in priori responsione praemium aeter
num aequale per omnia debetur utrique qui habet vel non habet sa
tisfacere de pena si omnia alia sint paria Sed ultra hoc sicud videtur bonum opus huius habentis satisfacere de pena ad illius penae mitigationem vel redemptionem S9va
sic / valet alteri eorum qui non habet solvere penam pro peccato suo ad
aliquod aliud bonum temporale puta sanitatem vel multitudinem temporalium vel
praeservationem specialem a malo vel aliquid huius Sed prior responsio
est certior apud me de actibus igitur praecise gratuitis et
caritativis patet quid dicendum sicut est dilectio dei gratuita super
omnia et cuiuscumque alterius praecise propter deum

59 Sed de actibus 2i modi
quos ille saepe habet qui habet satisfacere de pena temporali debita
pro mortali ex sola affectione commodi qua ex amore naturali pri
vato respectu sui vult facere aliqua opera hic afflictam sibi iniuncta
vel alias ut evadat penam sensus sibi debitam vel ne care=
at commodo beatitudinis per tantum tempus non ex amore gratuito dei
sicut quilibet naturaliter appetit scire vel sicud omnes homines volunt
esse beati idque unum ardentissimo amore appetit et propter
haec cetera quaeque appetunt ut dicit augustinus 15 de trinitate capitulo 4 Constat
autem quod non omnis appetunt sic beatitudinem ex amore gratuito dei propter
se quia multi parum appetunt istam veram beatitudinem cum nihil de ea
aestiment possibile esse nec plus deum diligant quam seipsos talis
affectio mere naturalis et per consequens actus bonus ex genere et licitus sicut
pietas naturalis etiam ad p?erntes talis ex hic quod talis est si fit
cum caritate respectu sui ipsius vel sine caritate respectu aliorum exteri
orum secundum intentionem scripturae et sanctorum mereri potest bona temporalia
utpote redemptionem penae temporalis debitae vel collationem
aliquorum bonorum temporalium quia non procedunt ex caritate licet
sint cum caritate ideo de se non sunt dignae praemio aeterno
sed si pro eis detur tale praemium quando fiunt praecise ex motu
naturali hoc erit ex mera dei gratia non ex via iustitiae
sed ex via solius die liberationis

60 Istud probo per beatum gregorium
nam in omelia c?ium de apostolis cum descripsisset modum gratuitae
caritatis dici ille realiter caritatem habet quid et amicum diligit in deum et in
imicum propter deum adducit nam sunt non nulli qui diligit proximos per affectum
cogitationis et carnis quibus tamen in hac dilectione sacra eloqui non contradicunt
Sed aliud est quod sponte inpenditur negatur alio quod praeceptis di?ntis ex
caritate debetur obedientiae nimirum et proximum diligit et tamen illa sum
ma dilectionis praemia non assequuntur quia amorem suum non
spiritualiter sed carnaliter inpendunt haec illae Eodem modo et multo
fortius est de affectione naturali commodi respectu sui de qua per ex
clusionem contrarii loquitur apostolus ad ephaesios 5 dicens nemo enim carnem
suam unquam odio habuit
De talibus igitur actibus loquendo
ex quo non sunt ex iustitia digni praemio aeterno licet forte ex
mera gratia permittente et non contradicente iustitia

61 Similiter dicendum est
ut prius quod velle redimere penam pro culpa debitam
pro culpa mortali non congruit illi qui scit se non habere pro tali
satisfacere / et ideo talis actus similis utrobique de quali est difficultas /
non competit duobus talibus hominibus / de qualibet?us est hic sermo / nisi in casu
prius specificando / ubi utrique crederet aequaliter sibi tantam penam
restare solvendam / certe tunc talis persona non ieiunaret nec fa
ceret iniunctum nisi timeret sibi penam imminere / vel aliquod commodum
privatum non reportare / et actus talis valeret uni aequaliter sicud
alteri / et si non ad redemptionem penae saltem in aliquo modo bono temporali
aequivalenter compensaretur secundum ultimum modum satisfaciendi conclusionem prius datam
de actibus primi modi de quibus supra proximo vel iuxta illud
scripturae ut sis longemus incera vel secundum priorem modum
valent illi ad redemptionem penae quoniam inveniunt dispositum ad
illum effectum et alteri non quia non est aptus pro tunc

62 de actibus
3ii modi qui habent aliquid de affectione commodi et aliquid de
affectione iustitiae dico quod si in talibus de qualibus prius locutum S9vb
est si tales actus sint aequaliter gratuiti / sive aequaliter affectiones iusti/ tunt aequalia praemia aeterna debentur pro utriusque si non unde si
habens satisfacere partim ex amore iustitiae moveatur et quantum al
ter / et simul cum hoc affectione commodi naturali ac privata ad
seipsum apenis liberandum et alter solum ex afectione iustitiae
aequali per loquendo tunc / ille qui utroque modo movetur ad bonum actum ie
iunandi caeteris paribus meliorem habet actum quia dignum praemiari
praemio aeterno aequali / et probabiliter hoc temporali / et tantumdem valeret t?quam meri
tum quantum duo distincti actus / quorum alter esset aequaliter affectio iusti sicud
ille et aliter aequaliter affectio commodi sicut ille et per consequens dupliciter valeret
ad relaxationem penae / ex iam dictis satis apparet ad omnia argumenta
tam in principali ad quaestionem argumenta quam lateraliter

63 Quo ad ar
ticulum 2m ad quem pertinet solvere 6m dubie primae quaestionis concedendum
est quod visio dei est nobis possibilis

64Et cum probatur quod non quia talis visio
esset infinitae perfectionis neganda est consequentia quia non oportet quod inter cognitiones
intellectus creati respectu obiectorum sic similis proportio qualis est obiectorum inter
se sicut magis declarabitur in proxima quaestioni

65 ad 2am probationem cum arguitur quod
visio dei ab intellectu creato si daretur esset infinita quia visio
obiectorum infinitorum aliorum a deo cuiuslibet distincte esset infinitae perfectionis
concedo si aliqua talis esset possibilis Sed dico quod sola cognitio divina est talis
vel esse potest concedo igitur quod talis si daretur esset infinitae perfectionis sed tunc neganda
est minor quia visio creaturae respectu dei esset ita perfecta sicud talis si daretur et tum probatur
quod sic quoa obiectum visionis creati intellectus respectu dei est tantae perfectionis
vel maioris sicut forent omnia illa obiecta infinita si darentur concedendum
est sed neganda est consequentia ergo visio eius ita perfecta cognitio est sicut foret
illa quae poneretur simul esse infinitorum respectu cuiuslibet istorum distincta Causa
huius satis patebit in proxima quaestione quia licet obiectum illius aequivaleat
secundum perfectionem omnibus illis obiectis infinitis si darentur vel excederet
ea quia tamen visio creaturae respectu dei in infinitum plus deficit ab adaequa
tiva comprehensione divinae comprehensitatis immensae quam faceret illa talis
infinitorum aliorum obiectorum cuiuslibet distincta si daretur a comprehensitate et
cognoscibilitate suorum obiectorum ideo infinitas illius in perfectione non infert in
finitatae perfectionis illius quae est respectu dei quia cetera tunc non sunt paria
utrobique

66 ad 3am probationem dicendum quod mediante tali visione sui appare
ret deus id quod est et ita apparet bonum infinitum tum per visionem huius
perceptum visione huius ex hoc praescise quod clara dei visio
est nec apparet esse bonum finitum nec infinitum nec magnum nec parvum
nam ex hoc praecise quod aliquis intellectus creatus clare videt deum non oportet
quod componat aut dividat concipiendo deum esse vel non esse tale vel
tale sicut nec visio albedinis est componitiva aut divisiva eius appre
hensio ymmo ipsa est simplex existens apprehensio distincta contra compositionem et
divisionem eo modo alio loquitur philosophus 3o de anima vocaris aliquem actum intellectus
simplicem intelligentiam et aliquem compositionem et divisionem

67 verumptamen concedendum
est quod habita clara dei visione potest quilibet / talem habens
aliunde non distractus nec inpeditus evidenter iudicare deum esse
infinitae perfectionis Et sic loquendo concedendo quod deus mediante clara sui
visione apparet bonum infinitum id est iudicatur vel iudicari potest iudicio
quod sic alius actus et possent etiam contingere quod eodem actum appareat esse
bonum infinitum quia alioqui stante clara dei visione posset intellectui
sic videnti sicut tetigit argumentum principale non inpedimento sed suis naturalibus
ulterius relicto aliud a deo apparere melius et diligibilius quod non credo
quia si voluntas talis diligeret proportionaliter illa visa secundum quod naturaliter iudicat
de illis quod sunt bona plus diligeret quod iudicaret esse melius
ergo cum stante clara dei visione nisi ipsa mediante possit evidenter
iudicari deus sic esse bonum infinitum posset aliud apparere illi
intellectui cum hoc quod clare deum videret melius deo et per consequens S10ra
rationabiliter et licite plus deo diligi quia licite potest illud plus diligi
quod iudicatur rationabiliter melius esse Et tum ultra omne bonum finitum pos=
sit deus facere melius et facere quod illud appareret ita bonum esse sicud est
sequitur quod aliqua creatura intellectui divini clare videnti appareret me=
lior nisi deus apparet bonum infinitum vel non praecise finitum

68Et
prima alia / non appareret beatis omnibus aeque bonus et aeque amabilis
contra magistrum versu finem 4i libri

69 Sed huic forte diceretur quod
licet deus mediante clara sui visione intuitive appareret minor
esse quam et apparet etiam abstractive tantus esse quatenus est clare videnti
deum et ita diligibilis et appreciabilis sicud est et ideo nulla creatura posset
apparere melior quam deus clare visus nec per consequens plus
appreciari vel diligi a voluntate ipsum clare videntis

70 Sed contra
illa cognitio abstractiva qua habita clara visione apparet deus infinite bonus aut
esset realiter ipsamet visio ac cognitio aliqua posterior naturaliter si ipsa hoc
videtur mirabile quod eodem actu cognoscatur obiectum beatificum intuitive et
abstractive et tamen inperfectius ex hoc quod intuitive quam ex hoc quod
abstractive maxime cum nulla cognitio ponatur esse beatifica nisi
ex hoc quod ipsa est clara dei visio / Si ista abstractiva ponatur
esse alia ab ipsa dei visione ac igitur est simplex dei intelli
gentia aut compositio et divisio si simplex intelligentia et non potest poni communis
deo et aliis quia per conceptionem simplicem praeviam omni componi et divisioni
communem deo et aliis non plus apparet deus esse infinitus quam
alia cum per illam non distinctius cognoscatur quam alia oportet igitur
quod ipsa sit propria simplex dei conceptio abstractiva Et hoc non quia
generaliter talis abstractiva simplex et propria inperfectius repraesentat obiectum
cuius est quam intuitiva nc correspondens naturaliter sibi praevia / prima
omne argumentum si quod esset quod probaret deum non apparere intuitive
per visionem claram eius bonum infinitum aeque probaret quod per
talem abstractivam non appareret bonum infinitum

71 Si vero ista
abstractiva posterior naturaliter visione ponatur compositio vel divisio seu iudicium
illud non poterit poni iudicium evidens ex terminis ab illo qui
cavillaret quid esset ponereinpossibile illud quo tentuui et maxime hoc poni
non potuit dato quod per istam claram visionem quae maxime videtur
deberi iuvare ad tale iudicium evidens praevium omni
discursui appareat deus bonum finitum vel minus bonum
quam est sicud diceret cavillator Oportet igitur istam abstractivam
aliam a visione qua diceretur deus apparere bonum infinitum haberi per discursum sicud
modo nobis per viam investigationis discursive apparet deus
esse bonum infinitum et hoc non sufficit dicere quia cum secundum dictam
responsionem ponatur deus per claram visionem eius a creatura apparere
solum finite bonus et minus bono quam est et per consequens ipsa
non neccessitaret ad tale evidens iudicium quod deus sic bonum
infinitum sed potius ad iudicium oppositum cum faciat modo contrario ap
parere et per consequens nec aliud ex clara dei visione sequens
neccessitet ad videndum quod deus sic bonum infinitum pari ratione sequitur
quod ante completum talis discursive investigationis voluntarie rationabiliter
et licite poterit creatura alia plus diligi et appreciari quam deus clare
visus consequens est inconveniens et contra patet ex hoc quia prius de
ductum est quod dato quod ex clara dei visione ipse appare=
at bonum praecise finitum tunc poterit aliud apparere me=
lius et exsecutio dictaminis rectae rationis potest praecavere omnem
culpam igitur etc

72 dico ergo sicud prius quod licet clara dei visio
non sic evidens iudicium quod deus est bonum infinitum quia
ipsa non est iudicium vel saltem potest non esse iudicium sed simplex
intelligentia solum tamne ipsa posita statim potest haberi iudicium quod
illud bonum apparens sit bonum infinitum ymmo ipsa ut S10rb
aestimo tantum facit suum obiectum apparere infinitum sicut visio baculi
cuius pars in aqua et pars supra facit apparere baculum frac
tum licet ipsa corporalis visio non sic iudicum de hoc et ita de similibus

73 Sed contra hanc conclusionem stat ratio 5 dubitationis praecedentis de incomprehensibilitate
dei secundum sanctos nam dicit ambrosius super lucam quod plenitudinem deitatis
quae habitat in christo nemo mente comprehendit
Item gregorius Moralia libro
3
deitatis celsi?em quamvis elevatae videant nec virtutes angelicae
comprehendunt ad idem
etiam ponitur in ?? origenis 10 magna copia autoritatum
augustini boetii hugonis idem exprimentium /

74Item ad ppoppositum datae conclusionis
potest argui per exemplum licet enim tota quantitas solis videatur occulariter
sicud dei immensitas videtur ab alico intellectualiter non tamen sol sic visus
apparet intuitive tantus quantus est igitur simpliciter potest esse de deo infinitus intensive

75
// Item taliter potest augeri sol quod apparebit maior quam nunc est et taliter mi
nui quod apparebit minor quam nunc apparet et videtur quod secundum qualibet proportionem me
diam inter minimum visibile si detur vel maximum non visibile si minimum
non detur ex una parte et veram quantitatem solis poterit haec proportio
variari igitur non est a differentia posita a divina potentia negandum quin tota
quantitas divinae perfectionis per aliquam visionem videatur et tamen quod non
appareat intuitive infinitus intensive ymmo quin sicut in christo exemplo
de sole appareat per visionem datam una vice maior in
tensive et alia vice minor Et si hoc igitur semper apparebit finitae per
fectionis intensive per talem visionem haec ultima consequentia probatur quia si animae
christi vel alteri creato spiritui appareret deus quandoque finitae perfectionis
et quandoque per visionem eiusdem rationis infi?cies perfectionis et quandoque melior tunc
aliqua in divina eiusdem speciei inproportionalia inter se possent successive
recipi in eodem quod non videtur

76 praeterea iuxta responsionem ad primum argumenta sicud
aliquod obiectum sic extendit visu corporalem sicut lux solis quod tale
non potest perfecte intueri Et aliquod in minus deficit et ideo non potest
ab eo perfecte cognosci et aliquod est in medio visui optime propor
tionatum sicut lux mediocris vel color aliquis summe sibi conveni=
ens et tp?ate illuminatus ita probatur quod respectu intellectus aliquod sic obiectum
summe sibi proportionatum ad intendum ut scilicet res tanta et t?
appareat quanta et qualis est igitur sicud aliquid plus excedit integritatem
illius vel perfectionem illius obiecti sui dandi tanto in proportionalis apparebit
tantum et tale quantum et quale est Sed deus distat infinite ab
illa proportione optima ergo in infinitum apparet minor intuitive quam est

77 praeterea
quantitas luminosa infinita persecundum extensionem si ininfinite distaret
ab oculo appareret sibi finita ergo pari ratione possibile quod obiectum infinitum
in transitive appareat finitum intransitive

78Idem potest probari per experientiam
nam caecutiens iudicat colorem vel lucem intuitive sibi apparen
tem esse remissionem quam sit vel quam iudicet bene viendo ergo
cum omnis acucies cuiuslibet intellectus creati distet in infinitum respectu acu
ciei divini intellectus cui summe ipsa deitas proportionatur ut obiectum
sequitur quod nullus intellectus creatus iudicabit illud quod a solo visu in
tellectuali
infinitae acuciei est comprehnesibile tantae perfectionis esse
in tali intuitione quantae est

79 Ad primum aliorum dicendum quod cum hic quod intellectus
creatus habita clara dei visione iudicat mediante illa evidenter
deum esse infinitae perfectionis bene stat quod deus sic in comprehensibilis cuilibet
creato intellectui quia ipsi sancti deum esse incomprehensibilem intelligunt et quod a nullo
solo
intellectu creato ita perfecte est intelligibilis sicud ipse est secundum naturam
suam intelligibilis ad hanc intellectum quod nulla creat cognitio sit ita
perfecta dei cognitio sicut deus cognoscibilis est

80 Tunc patet ad argumentum
in contrarium procedit enim ab in sufficienti licet enim nulla creatura ita perfecta
cognitione possit cognosci ab intellectu creato sicut ipsa est intelligibilis
quia ipsa est infinita cognitione intelligibilis tamen ipsa est ab
alico creato intellectu comprehensibilis quia ita perfecte ab huius intellectu inS10va
telligibilis sicut ipsum est ens vel perfectum intelligibile secundum naturam suam vel
magis proprie loquendo ex natura sua intelligens licet enim musca ita perfecte
posset intelligi a deo sicut dicas modi?endo per adverbum ipsam
cognitionem tamen non est concedendum quod musca ex natura sua sit ita perfecte
cognoscibilis sicud deus modi?endo per adverbum ipsam muscae cognoscitatem
et haec non est aliud dicere nisi dicere muscam non esse ita perfectum cognoscibile
sicud aliud est perfectum cognoscibile illius cognitionis igitur intellectus qui perfecte
cognoscit obiectum aliquod sicut ipsum ex natura sua est cognoscibile et non solum
ex natura intellectus cognoscentis talis vel talis omnis inquam intellectus
sic videns comprehendit illud quia secundum opinionem sanctorum nihil est magis in
telligibile quam ipsum ipsum sic ens sicud nihil magis est risibile quam
ipsum sic homo nam ipsum intelligibile sine verum ita est passio entis
vel illius quod potest esse ens sicud risible hominis nihil ergo est plus intelligibile
quam ipsum sic ens vel esse possit

81 contra quodlibet aliud a deo est
finite ens / et tamen infinite intelligibile ergo aliud a deo est plus intelligibile
quam sit ens

82 dicendum quod si ly infinite in 2a propositione notat
magnitudinem intelligibilitatis falsa est Si vero notat magnitudinem cognitionis
vel perfectionem modi cognitionis qua ipsum est cognoscibile potest con
cedi cum quodlibet sit a deo cognoscibile qui nihil finite cognoscit sed quodlibet infinite et ad hunc intellective concedenda est conclusio illata Sic enim
quolibet aliud a deo potest perfectius cognosci quam ipsum sit ens Ex
hoc patet sub verbis aliis quam prius quid sit deum comprehendi ab
intellectu alico vel aliud obiectum tunc enim comprehenditur obiectum ab intellectu et
aliter non quando ipsum ita perfecte cognoscitur a tali intellectu sicud ipsum
est ens

83 ad 2m contra est neganda quia non est simile ad propositionum de
finito et infinito tum quia dato per inpossibile quod sol esset infinitus
extensive ad huc non esset simile quia non quaelibet pars illius infiniti
esset sufficienter praesens oculo corporali nec alicui creato oculo menta
li tota aut dei immensitas est sufficientissime praesens ille per essentiam qui
videt eam nec aliquid illius lacet eum non sicut de corpore alico vi
so corporaliter quia non potest videri nisi sic aliqualiter opatum et tunc non
videtur secundum quodlibet sui

84 per idem ad 3m quia non est simile de bono in
finito sic sufficienter praesenti oculo mentali videntis et de
solo etiam dato quod sol esset extensive infinitus

85 ad 4m concedendum
est quod deus non potest comprehensive videri ab intellectu creato et
hoc probat argumentum non autem quod appareat minus bonum intellectui creato
quam increato sed tantum quod minus appareat creato quam increato ut
ly minus determinet le appareat et non hoc bonum Et breviter calculus
istius medii melius argueret si bene deduceretur quod deus non
esset clare visibilis quam quod visus deberet apparere minus bonum

86
Ad 5dubium quod illud quod conditum est sicut includens contradictionem in
digeret probatione nisi supponendo quod ex impossibili sequitur quodlibet et tamen
dato antecedente consequentia neganda est sicut in primo et 2o argumento solu
to et propter idem

87 ad 6m quod apud me est difficilius dicendum / quod haec
est propter indispositionem organi ipsius caecutientis sed haec causa non
habet locum in proposito

88 contra dicta in primo articulo et 2o et contra solutionem
primi dubii primae quaestionis potest obici quia si deus potest apparere in
tellectui creato bonum infinitum aut igitur illud apparere vel visio qua
sic apparet est deus ipse vel visio creata non deus ipse sicud alias a proposito ostendam et ad praesens in hoc argumento per sententiam concilii
vyenensis
positam in tytulo de haereticis C ad nostrum in
constitutionibus clementinis
in quo loco ponitur opinio quam damp
nat dicentium quod anima non indiget lumine gloriae ipsum ele=
vante ad deum videndum et eum eo benefice fruendum quam
vis haec opinion non teneat sicud illa quod quaelibet intellectualis natura
se ipsa sic beata ut patet ibidem et per consequens non ex ea
dampnata dampnetur quia tamen nec opinio ibi dampnata nec alica
alia unquam posuit ut videtur quod anima possit deum videre
et eo beatifice frui sine lumine gloriae quod deus est ergo vel deS10vb
cretalis illa diffinit lumen gloriae aliud ab anima et a deo ad hoc re
quiri Et demonstrabile puto quod nullum aliud lumen requiratur neccessario
nisi clara dei visio vel dilectio creata et actus tales ad hoc quod
anima videat deum et ipso beatifice fruatur et per consequens visionem creatam
vel dilectionem requiri ad hoc / vel sequitur secundo quod decretalis frustra ponit
istam particulam quod anima non indigeat lumine gloriae ipsam elevante
ad deum videndum intra sententiam condempnatam et cum hoc non apparet
scilicet quod frustra illam particulam copulet ad priorem

89 Eandem veri= tatem
alias intendo prolixius sub illo met tyciao suadere nec
potest dici quod clare videndum deum per visionem creatam appreat deus bonum
et amabile infinitum creato intellectui sic videnti quia si sic cum
creaturae videantur in verbo a beatis et non solum sicut in lumine nec
praecise sicut in ymagine sicut probavit socius ille contra magistrum sententiarum et bene arguit hic et secum idem teneo oportet quod hoc sic eodem actu cognitio
quo cognoscit verbum et creaturam et hoc etiam sibi concedendo quod eodem actu
subiecto potest anima beata videri verbum et creaturam in verbo per modum
alias explanandum

90 Sed contra hoc arguit ille socius primo sic quia tunc vel per
eundem actum quo videt verbum praecise una vice potest vi
dere aliam creaturam alia vice et pari ratione eodem actu quo una
vice vidiet verbum et aliquam creaturam vel aliquas sed non omnis potest aliam
videre quam tunc videt quaecumque sit ita creatura vel creabilis et hoc distincte
vel non eodem actu quo videt verbum et creaturam aliquam vel aliquas
potest alia vice videre alias sed hoc erit per actum alium et alium prima
pars non potest dari ut arguit ille primo quia tunc ille actus qui idem
numero dari potest distincta cognitio cuiuslibet cognoscibilis et dei esset cognitio
infinitae perfectionis sed talis non potest competere creaturae si per alium
actum et alium tunc cum ex supposito communi sibi et mihi quilibet actus quo
adveniente corrumpatur prior vel quod remaneat cum 2o primum
non scilicet quod cesset actus prior quia tunc actus iste non fuisset
beatificus quia secundum augustinum ut sibi videtur 13 de trinitate 7 de magnis
vel capitulo 17 de parvis
Et certe idem quod ibi vult 11 de civitate capitulo
12 nullus actus deficiens et non semper permansurus est beatitudo

91
Et primo quod non sic talis successio actuum arguit per augustinum 15
de trinitate capitulo 41 et est 16 capitulus de magnis
ubi dicit quod non erunt
ibi volubiles cogitationes nostrae ab aliis in alias euntes
atque redeuntes sed omnem scientiam nostrum uno simul aspectum
videbimus
igitur visio verbi quae est cognitio beatifica non cessat
esse ad successionem actus alterius quae sit sic visio verbi
Haec potest dari 2m quod tales duo vel multi habeantur quia tunc
cum utrique ex supposito sic visio verbi et per consequens beatifica
cognitio cresceret eius beatitudo et hoc non videtur dandum quia
tunc non esset uniformiter beatus sed quandoque magis et quandoque minus et iterum
ponere ibi tot similitudines simul in intellectu cum aeque possit et melius
salvari per unam increaa increatam videtur superfluum

92Similiter sicud
haberet aliquando plures cognitiones beatificas et aliquando pauciores secundum
istam partem argumenti ita sequitur quod aliquando haberet plures delectiones et
quandoque pauciores quod non videtur

93 2o principaliter arguit sic et illud praecipue
ponderat quia si visio verbi esset actus distinctus a verbo tunc sequitur
quod summe beatus non posset stante sua beatitudine in summo habere
ita perfectam notitiam de creatura aliqua in genere proprio sicud
infimus beatus supposito quod tales sint aequales in substantia et naturalibus
suis contra probatur sic quia ponatur quod anima christi non possit habere
clariorem visionem dei quam nunc habet sicud tenet magister 3o sententiarum
ut patuit in solutione primi dubii primae quaestionis et quod anima saltem
longe minus claram hoc supposito vel neccessario tenet contradictam quod S11ra
quod est intentum vel sequitur quod duae cognitiones quarum utraque est intensissima
speciei suae cuius anima christi est capax naturaliter compaterentur se simul in
ipsa quod falsum videntur quia pari ratione cum duabus talibus intensissimis
simul stantibus posset stare 3a intensissima et 4a et 5a et sic sine fine
procedendo

94 Ext hoc iterum est contra experientia quia una cognitio multum
intensa circa aliquid delectabile multum placens sibi vel notabiliter re
mittit vel totaliter suspendit vel aufert cognitionem simul circa aliud

95 Et
iterum confirmari posset per beatum augustinum 7 super genesim ad litteram capitulo 15 ubi
docet quod potentiae animae in actibus suis mutuo se inpediunt ergo
multo fortius actus intensus eiusdem potentiae inpedit intensionem
actus alterius cum ipso igitur anima christi habens beatitudinem intensissimam
cuius est capax si habebit cognitionem creaturae in genere proprie ita
perfectam sicut potest habere anima lini sibi per omnia aequalis in natura=
libus cum remissa beatitudine sua oportebit remitti beatitudinem
animae christi et hoc erat probandum

96 praeterea augustinus 8 super genesim ad litteram
capitulo 12 de magnis vel 34 de parviis
ostendens quomodo diversimode
loquitur deus creaturis super illud genese qua die comederitis ex
ligno scilicet prohibito morte moriemini Si modum inquit quaerimus
quomodo si locutus sit deus certissime tenere debemus deum aut
per substantiam suam loqui aut per sibi subiectam creaturam sed per
subiectam suam nisi ad creandas omnes naturas spirituales mere atque
intellectuales non solum creandas sed etiam illuminandas cum illae pos
sint capere locutionem eius qualis est in verbo eius quod in principio apud
deum erat et deus erat verbum Et pt?us si igitur adam tunc erat
ut posset capere istam locutionem dei quam mentionem ange
licis prae?bus per suam subiectam
etc haec illae Ex hoc patet propositum ut
videtur quod deus loquitur spiritibus angelicis per suam subiectam sine crea
tura media et hoc est quod ipsa dei subiecta sit talibus spiri
tibus eorum cognitio

97 ad idem potest argui ex modo ponendi illius socii
quia si aliquid obstaret hoc potissime videntur quod non posset sal
vari tunc quod unus beatus clarius videret quam alius sed hoc non obstat quia aeque faciliter salvabitur hoc sicud secundum magistrum quod s scilicet sit gratia animae seu caritas et tamen unus est carior deo quam alius

98praeterea deus
est summe per illapsum praesens intelligentibus beatis et ipse est cognitio
igitur quia non poterit ita bene esse tali intellectui cognitio sicud unus actus creatus
qui non esset intimius ei praesens

99Item quia non poterit ita bene poni
verbum supplere vicem actus creati sicud vicem speciei

100 Item ex argumentis
ad principale quaestionis suae si natura intellectualis creata posset videre res in
verbo per actum a verbo distinctum tunc poterit noviter aliquid cognoscere in
verbo per talem actum et ita poterit proficere in cognitione creaturarum a
liter enim sicud supra ipsa habebit actus infinitios vel actum unum in
finitae perfectionis per medium consequentiae quia duo cognoscere distincte est
maioris perfectionis quam unum ergo ad hoc plura distincte proportionaliter
perfectius et per consequens simul infinita cognoscere distincte infinite perfectius
Et si talis natura posset proficere in cognitione creaturarum ergo et in amore dei
et per consequens in beatitudine consequens falsum per beatum augustinum 5 confessionum
capitulo 8
ubi loquens de hiis quae in libris secularis sapientiae di
dicerat Infelix inquit homo o deus qui scit ita omnia te
autem nescit qui vero te et ita novit non propter ita beatior sed
propter te solum beatus est
consequentiam arguebat socius ille quia quanto plus
facit deus pro tali natura tanto plus tenetur deum diligere et in
dilectione consistit beatitudo quanto autem plura in verbo ostendit
beatus intellectui tanto plus facit pro eo ergo etc

101 praeterea videtur quod
per actum beatificum si habetur neccessario distincte cognoscit quodlibet
distincte cognoscibile et per consequens actus est infinitae perfectionis ergo non
est creatura sed deus assumptum potest argui sic quia nullus actus esset
beatificus nisi esset alterius a deo sicud obiecti et non videtur quod actus ad hoc
quod sic beatificus plus requirat quod sic alicuius alterius a deo quam cuiuslibet
ergo erit cuiuslibet vel nullius Quia aut requiratur quod habeat aliud
a deo pro obiecto quam praecise deum probatur per illud augustini 13 de trinitate capitulo 7 S11rb
de magnis vel 17 de parvis
loquentis de beata felicitate et quod est inquit omnino beati?m ita semper fore certum erit sed constant quod nullus est certus quod semper erit
beatus nisi cognoscat aliud a deo ergo etc

102 praeterea aliquod cognoscibile aliud
a deo non potest in verbo cognosci id est per / ma?nem verbi sicud obiecti et
cum non fit maior ratio de uno quam de alio ergo nullum aliud a deo est
cognoscibile in verbo probo assumpti quia se non esse bonum est cognoscibile quibusdam
et tamen non est cognoscibile in verbo quia vel stante ista visione beatifica
in verbo et hoc includeret contradictionem quia simul haberet visionem beatificam
et non haberet aut non stante visione verbi et hoc non quia tunc
nihil in verbo videret

103
praeterea anselmus de libero arbitrio capitulo 7 quodlibet cognoscibile
scitur propria cognitione

104 ad primum istorum bene concedo quod per eundem actum
creatum bene potest cognosci verum et aliqua creatura vel multae non tamen omnes
distinctae ideo concedo quod si una vicevisione videret solum verum id est
solum deum quia non ponerem quod verum non posset videri nisi simul vi
so patre et spiritu sancto si alia vice videretur in verbo creatura hoc oportet
fieri per actum alium quia actus iste apud me qui semel idem
aliqua
repraesentat potentiae quam informavit et hoc per se et non solum
per accidens u sicud visio albedinis est visio subiecti eius obiectum aliquod vel
aliqua ipsa semper dum informat talem potentiam obiecta eadem et prae
cise eadem illi repraesentabit per modum cognitionis propter causas alias
assignandas concedo etiam cum eo quod non eodem actum tali possunt omnia
cognoscibilia videri distincte in verbo quia tunc sicud ipse arguit ille actus
foret cognitio infinita Et ideo oportet me dicere quod si quodlibet foret
in verbo distincte cognoscibile quod potest ibi haberi successio talium actuum
et hoc potest sic poni vel quod simpliciter nulla verbi visio est de
communi lege illius status in corruptibilis vel quod una sola quae sic visio
verbi praecise sit ibi perpetua sed aliae non tamen sive sic sive alio
modo teneatur quia turique modus apud me est possibilis potest dici quod
numquam cessat prior actus qui est verbi visio sive verbi solius sive
verbi et simul alterius quin loco illius cessantis immediate succedat
alius aequivalens cum praecipue repraesentans verbum sicut prior et sic
evaditur ista pars argumenti qua dicitur quod quandoque clarius quam alias et quandoque
minus clare videt idem beatus deum Et cum arguitur per augustinum dico
quod isto modo non describit beatitudinem sed beatum Et verum est quod
si unquam aliquis ibi cessaturus esset videre deum et illo frui talis
non esset beatus sed ex hoc praecise quia desineret habere unum talem
actum dummodo numquam esset sine aequivalenti non cessaret esse beatus
sicut materia prima numquam cessat esse informata licet multae ipsius formae
successive corrumpantur

105 ad 2am in probationem de illo dicto augustini potest dici
multipliciter primo et augustinus hoc non determinat nec assentit sed loquitur dubitative
fortasse inquit non erunt ibi volubiles nostrae cognitiones etc
et iterum statim post cum hoc fuerit si et hoc fuerit etc Ecce quod profert hoc
semper cum nota dubitationis

106 2o quod non negat ibi successionem accidentium
sed quod non erunt ibi volubiles nostrae cognitiones ab aliis in alia e
untes atque redeuntes
et hoc est verum de illis cogitatis respectu quorum
consistit beatitudo essentialis sicut de deitate et tribus personis a
quibus contemplandis numquam receditur eundo ad alia vel
ad illas iterum redeundo de aliis aut obiectis non potest hoc intelligi
etiam dato quod non per actum creatum sed per verbum ipsum videret ver
bum
anima beata talis ut statim probabo contra istum socium

107 3o
dico quod auctoritas est plane contra eum tum quia statim addit ibi augustinus
cum hoc fuerit si hoc fuerit formata erit creatura quae formabilis fuit
sed apud me est inpossibile quod deus sit eius forma ergo hoc erti per
aliam rem a deo qua nunc sic formata cum sic videt et prius tantum
isto modo formabilis erat

108 praeterea 2o est ista auctoritas concedo istum
socium
quia secundum eum per ipsam visionem quae est ipsum verbum videt
intellectus beati res alias et hoc est videre in verbo et hoc distincte
quia alias cognitio matutina respectu alterius creaturae non esset ita perfecta illius
cognitio sicut cognitio ipsius vespertina cuius oppositum vult augustinus S11va
in locis praenotis super genesim ad litteram
Quaero igitur ab eo
aut per verbum supplens vicem cognitionis videt intellectus creatus beati
omnia alia a deo simul et quodlibet aeque distincte sicut videret in genere
proprio vel non simul si non cum non sic aliqua causa quin ita distincte
possit in verbo cognosci sicut in genere proprio igitur alias poterit
ita distincte in verbo cognoscere et ita de rebus infinitis igitur est ibi icio
ab aliis in alia eundo et ad priora si voluerit redeundo
contra auctoritatem quia ibi est voluntas quam exprimit augustinus Si
videndo verum per ipsum verbum simul videret omnia distincte ergo verbum non
solum in se sed illi intellectui est cognitio infinita perfectius enim cognos
cere in verbo duo distincte quam si praecise unum istorum ibi cognos
ceretur et perfectius etiam cognoscit cognoscendo verbum et 4or alia distincte
quodlibet quam si praecise cognosceret verbum et duo et ita deinceps
igitur simul cognoscere verbum et infinita quodlibet distincte est infinite per
fecte cognoscere / et tunc quilibet intellectus creatus beatus infinite perfecte
cognosceret Si autem per verbum non videt ita mea deductio nec
sua valet qua parat per eundem actum creatum non posse simul
a creatura cognoscit infinita quodlibet distincte Sed hoc non potest ille susti=
nere cum aliis dictis suis scilicet quod intellectus creatus infinite perfecte
cognoscit per verbum ipsum supplens vicem actus quia ipse tenet quod
unus beatus clarius videt quam alter Sed ille qui infinite perfecte et
clare videt sicut est de quolibet beato secundum ita nullus posset clarius
et perfectius videre igitur stat auctoritas contra illum

109 ad 2m argumentum suum
quod ipse plus ponderat nego consequentia quia actus qui est cognitio creaturae in
genere proprie est alterius speciei totaliter ab illo qui est visio verbi / ideo in
nullo gradu sibi repugnat nec requirit ipsam remitti non plus
quam oportet lactis albedinem remitti si simul debeat esse dulce ut
dictum est in responsione ad primum dubium primae quaestionis concedo igitur sibi quod duae cogni
tiones intensissime alterius speciei praecipue alicorum distinctorum secundum speciem
possunt simul recipi in eodem et 3 et 4 et non tot quin plures intensissime
inquam id est quarum nulla potest intensior naturaliter sine speciali miraculo
recipi simul in illa po?a non enim video hoc esse inpossibilius de actualibus cognitionibus ex natura earum vel potentiae receptive quam de habitibus al
teriubs speciei non enim potest anima toto habitibus secundum speciem vel tot
speciebus secundum actos simul habituari quin adhuc pluribus quia ergo foret
repugnantia de actibus ex natura actuum vel potentiae non apparet

110
Quia autem arguitur de experientia mihi videtur quod difficultas in contrarium ex
parta est pena peccati sicut oblivio vel ignorantia et inpotentia quia dif
ficultas et similes defectus huius vitae in futuro auferentur Et idem
responsio ad experientiam augustini

111 Ad 3m responsio quod deus loquitur angelis
secundam suam substantiam et non per suam substantiam illuminat eos sicut creat
eos et dicendum ad auctoritate quod auctoritas solvit se / et ostendit quod non
est ad propositum arguentis vult enim dicere quod sicut per suam
substantiam sine activo aliquo medio creat non quod creet sine omni
rei novae positione quia hoc includeret contradictionem sed a substantia dei
quae sine omni re nova quae concauset vel conprincipiet creaturam sic
sine omni alio medio secum a principante efficit istam rem in
angelo tali quae est ipsa l illuminatio et cognitio qua angelus
cognoscit illa conditio placuit sibi revelare et iterum etiam sine obiecto
medio quod directius est ad mentem augustini quia statim addit
illis autem quae eam locutionem qualis est in verbo capere non possunt
cum eis loquitur deus non nisi per creaturam loquitur obiective spp aut
tantummodo spirituale aut in sompnis Similiter in extasia in similitudine
rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem de sensibus corporis
aliqua species apparent vel insonant aliquae voces haec illae Ecce
plane vocat locutionem per creaturas quando illa est obiectum medium alicuius S11vb
alterius ducens in alterius rei notitiam sicut per voces significativas au
ditas concipimus res plus non habet ibi ad propositum huius socii ergo cum hoc
ut plane patet non excludat actum medium cuius immediatum
obiectum sit substantia dei sed media obiecta in verbi visione ergo non
faciunt ad propositum illius nisi ab utendo verbis non ad mentem
augustini

112 praeterea si vult ire ad vim verborum advertat quod augustinus
dicit quod deus loquitur per substantiam suam non aut dicit quod angelus au
dit istum locutionem per substantiam suam Cum hic aut quod deus per substantiam
suam loquitur ostendendo sine omni medio ex parte sui semet ipsum stat
quod creatura audiat per actum suum in se subiective receptum sicud cum
deus per voces medias ut obiecta loquitur voces ipse immediate
ex parte obiecti audiuntur et tamen per auditionem rem distinctam in auditu
receptam

113 ad 4m iam probatum est quod ino ponatur aliter
quam posuerit
anima beata non videt omnia distincte in verbo
ymmo nihil distinctum a verbo distinctum et hoc distincte sucipiendo
dicta sua et per consequens per fruitionem quae deus est non diligit aliud
distincte et tunc utrumque potest evadi quod non diligat infinite et per consequens
quod plus et minus unus alio tamen multipliciter loquitur de dilectione non actuali
sed habituali qui non ponit ibi habitum caritatis medium distinctum ab
anima et a deo de actum autem alio plane dicit contrarium / ut alibi
notavi ille autem potest dici carior alio illud suscipiendo qui ad clari
orem cognitionem et proportionalem fruitionem pro futuro conferendam acceptatur
tamen etiam de hoc quod magister negat habitum medium caritatis communiter
non tenetur et decretalis de plano extra de su? trinitate libro 7 ponit in
baptismo aliam gratiam informantem et hanc vocamus caritatem

114
ad 5am dicendum quod per illapsum essentiae suae coni rei intime
praesens est etiam animabus in purgatorio et omnibus in infero quibus tamen propter
istam praesentiam non est visio igitur medium illud parum cogit

115 ad 6
non pono usquam speciem aliquam recipi in potentia quae sic praevia primo
actui sed solum in medio et organis sensuum et si ponatur negatur tamen
a speciebus ponentibus ubi res cognoscenda est ita praesens animae sicut foret
species talis ideo etima secundum istos non est simile quia nulla res praesentior est
animae quam deus ipse ideo etiam falsum est quod suppleat vicem speciei respectu
alicuius cognoscibilis quia nec respectu alterius nec respectu sui quia non est natus esse praesensabsens intellectu sic Et deus et nulla nihil causant nec causare possunt frustra ita
autem species respectu sui quae esset praevia omni actui frustra esset Et prae
terea siquidem poneret respectu alicuius obiecti intellectui praesentis non plus negare
haberet speciem respectu dei quam illud sui vel actus aut habitus in se existen
tis unde pro specie facit illud apostoli 1 corinthios 5 per fidem ambulamus
et non per speciem
innunes quod in vita beata non solum per fidem
sed etiam per speciem habetur donus sed tantum intelligit per speciem primam

116
ad 7 dicendum quod in isto amore qui praesupponit compositionem et divisionem
cuius est iste de quo procedit argumentum non consistit essentialis beatitudo
beati?es autem esse accidentales bene possunt intendi ibi et remitti etiam
cessare quandoque et resumi

117 ad 8 assumptum est negandum et ad
eius probationem negandum est antecedens verum est aut quod sola deitas obiective
beatificat essentiali beatissime sicud patet auctoris augustinus 5 confessionum
allegata nec securitas perpetuitas est pars vel obiectum huius beatitudinis
sed beatitudinis congregatae ex omni parte accidentalis beatitudinis

118 ad 14m
potest dupliciter dici primo quod visio verbi vel etiam creaturae in verbo non componit
aut dividit sed est solummodo simplex intelligentia verbi vel
alterius quod in verbo videtur ideo ipsam esse beatificam vel non beatificam non
est igitur ibi visibile vel per visionem praecise cognoscibile alio modo quod
magis puto verum quod deus potest bene causare visionem sui quae non solum
sic visio sui vel alterius sed quae simul cum hoc erit iudicium de esse S12ra
vel non esse et per consequens notitia compositiva et ultra posset dici quod talis
potest in verbo videre se non esse beatum vel non habere beatificum vi
sionem quia cum talis clara dei visione posset stare quod non
semper esset habiturus beatitudinem et per consequens non esset beatus

119// verumptamen bene
concedendum est auod non potest videndo verbum per istam visionem scire quod
libet ab eo cognoscibile quia non scire se non videre verbum quia tunc
posset scire falsum quod non est dandum ad 10 anselmus quando dicitur quodlibet cognoscitur propria cognitione dicendum quod non loquitur nisi de cognitione impossibile inpossibili in proprio genere

120Item contra praedictam arguit
quidam alius et etiam contra socium iam recitatum specialiter in hoc quod
ille auferre videtur negatur intellectuali propriam operationem circa deum et iterum in
eo quod ipse videtur ponere deum esse operationem creaturae quod videtur priori
dicto repugnare cum deus a creatura non procedat sicud
facit opus ab esse cuius est operatio ut videtur

121 Item contra me et illum simul si eodem
actu videretur deus set creatura non est maior ratio de una creatura
quam de quamvis alia quod posset isto modo videri eodem actu quo verum
igitur ipsamet visio poterit in verbo vieri et tunc sequitur quod idem actus
est rectus et reflexus intensus et remissus scientia et operatio
scientia et opinio quod non videtur

122 Item diversarum rerum diversae sunt et
distinctae rationes id est cognitiones alioquin eadem cognitio posset esse af
firmativa et negativa et illud tetigit prior socius secundum anselmus de libero arbitrio
capitulo 7
ista voluntas quae est opus instrumenti volendi causa numerosus est
quam numerosa et quam numerosum videmus haec illae

123 praeterea dixi quod
homo potest ultra omnem gratiam habitam proficere ultra ad maiorem vel
meliorem ergo cum aliqua gratia viae ut videtur possit tanta
esse quod ita habita potest homo ex tunc vivere sine hoc quod peccet
mortaliter vel venialiter ergo aliquis viator ex gratia viatoribus
communiter possibili et puris naturalibus cavere posset omne peccatum causa morta
le quam veniale sed consequens est falsum apud me ut probabo et minor
vera ut probavit 2us socius ergo mea maior falsa

124 Quod minor
sit vera arguebatur sic primo augustinus in libello de beato virginali
non multum ante finem
dicit sic non concedo cum illis qui asserunt
homine posse in hac vita sine ullo peccato vivere nec commen
do
nec contradico

125 Item secundum anselmum homo potest semper si habet eam serva
re rectitudine
Item deus vult hominem esse sine peccato Item
si non potest omnia venialia vitare aut haec inpotentia provenit sibi
ex culpa propria vel ex cupa aliena si ex aliena ita non
foret nisi culpa originalis et haec non quia illam purgat et excludit
gratia Si ex prorpia igitur istam potuit vitare et per consequens illam
inpotentiam si non potuit illam vitare vel evenit sibi hoc ex
culpa propria vel aliena et sic processus in infinitum

126 praeterea ista inpotentia
esset pena alicuius culpae vel igitur venialis et hoc esset nimis durum
dicere vel moralis et hoc non quia secundum sanctos omnis culpa moralis
habita ita gratia vitari potest igitur etc

127 dices quod ista inpotentia pro
venit ex peccato originali quod manet inrenatis quantum ad penam
licet non quantum ad culpam

128 contra nulla pena iuste remanet
culpa deleta ut videtur illi socio Item originali solum debetur pena
dampni ut videtur sibi

129 michi videntur duae contrariae conclusiones conclusionibus
huius socii tenendae prima quod eodem actu creato potest videri
verbum et creatura quia sicut arguebat alius socius sancti dicunt quod creaturae
a beatis videntur in verbo et non solum sicut in lumine nec sicut in
ymagine sicut probavit primus socius nec alio quovis modo cognitionis al
terius rationis ab omni cognitione vespertina sicud de quolibet in speciali
posset argui si daretur

130 praeterea si quid obstaret hoc esset ut
iste arguit quia tunc actus rectus et reflexus non distinguerentur
ista particularis vera est cognitio transcendens cui subordinatur S12r
in significando hoc vocabulum ens ita est transcendens cognitio sui
sicut cuiuslibet alterius Et similiter cognitio vel intellectio expressa per hoc vocabulum
intellectio ita enim ipsa est generalis cognitio huius intellectionis ipsa
met demonstrata sicud cuiuslibet alterius intellectionis Si aut intelligat
inferre universaliter quod tunc numquam aliquis actus rectus et reflexus
distingueretur hoc non sequitur

131 praeterea si aliquid ex hoc dictum suum contra
rium meae conclusioni moveret hoc videretur sicut ipse arguit quia distinctarum
rerum cognoscibilium distincte sunt cognitiones sed hoc non oportet movere
quia verum est iuxta auctoritate anselmi quod ut communiter tales distincte
possibiles sunt haberi sed cum hoc stat quod verum est quod eadem cognitio
potest esse distinctarum rerum non solum eadem universalis sed particula nam
eodem actu sciendi qui est una simples qualitas scitur ita esset sicud esse sicud
significat conclusio demonstrationis causantis scientiam et etiam quod ita est sicud significant prae=
missae alias scientia eset ipsa manente et subiectum suum informan
te contingenter scientia contra aristotlem 7 metaphysicae particula 53 non contingit inquit
scientiam quandoque scientiam quandoque ignorantiam esse
non videtur negandum
quin deus posset facere visionem qua simul plura distincte viderentur
Similiter eodem actu simplici qui sic una qualitas iudicat anima
beati deum non esse creaturam

132 Item eadem visione videt beatus quilibet
3 distinctas particulas

133 Item quicumque vidi aliquod quantum eodem actu in
dividua videt mediantem vel saltem aliquam licet indistinctius et pari
ratione aliam partem illius partis visae et sic in infinitum aliquin re
spiciens ad caelum nullam partem superficialem illius partis videret et non videret
ibi infinitas partes ut videtur actibus infinitis non componentibus
unum ergo etc

134 Praeterea eodem actu videt quis colorem et eius
magnitudinem sive sensibile proprium et commune alioquin posset albedo de potentia dei
videri per se nullam magnitudinem vel lucem videndo

135 Item pari ratione
qua plurium potest esse unica species secundum ponentes species praevias
actibus pari ratione et idem actus sed secundum ponentes eas eadem
species repraesentat multa quia secundum eos ut patet per doctorem communem
illa quae repraesentantur per plures species in angelo inferiori re
praesentantur per pauciores in angelo superiori ut patet per ce prima quaestione
55 articulo 33o
etiam secundum eum ibi licet idem non non possit esse propria ratio
plurum et similitudo adaequata sed tamen si sic excellens potest idem
accipi ut propria ratio diversorum

136 praeterea eadem ratione qua una dilectione
quae est actus utendi quo diligitur creatura propter deum diligitur tam creatura quam deus
potest utrumque eodem actu cognosci

137 Similiter intelligentia secundum philosophum eodem actu
puta substantia sua intelligit se et deum et similiter deus se / et alia ergo etc

138 ad primum in contrarium quod est contra alium socium negaret forte ille socius consequentiam
tum quia posset tunc habere circa deum plures operationes quales nunc tum
quia cognitio quae deus est esset secundum istum socium sua operatio id est sua cognitio
nam modo si deus inprimeret nobis omnis actus vitales cognoscendi
et dividi ita quod non efficerentur a nobis ad hoc tamen esset operationes
nostrae licet non operatae id est factae a nobis unde et ponentes intellectum vir
tutem solum passivam et similiter voluntatem ad hoc simul cum hoc po
suerunt intelligere et velle operationes esse intellectus et voluntatis

140 ad primum contra me aliquid ece?tis creaturam posse
videri in verbo per visionem creatam negarent hoc de ipso met actu
et ideo negarent consequentiam Similiter potest dici ut substantia argui quod aliquis actus
rectus et reflexus non distinguitur ut supra probavi aliquid autem
distinguuntur

141 2a particula arguenti inferens quod idem actus esset
intensus et remissus non habet colorem non est tamen apud
me inconveniens quod idem actus sic remisse cognitio unius obiecti
et intense alterius sicut idem actus qui est usus respectu creaturae S12va
et quo minus etiam diligitur creatura et fruitio respectu dei et quo plus
diligitur deus

142 aliud quod idem actus esset scientia et opinio non habet co
lorem contra illos qui dicunt quod visio non est respectu alicuius obiecti nisi s?rum
intelligentia non autem compositio aut divisio apud me aut non est inconveni
ens deum posse facere aliquem actum qui respectu unius complexe
apprehensibilis sit scientia et respectu alterius sit opinio

143 ad 2m patet per idem quod
eadem cognitio a deo factibilis potest esse cognitio affirmativa respectu unius
puta quod a est b et negativa respectu alterius puta quod c non est d

144 ad aliam partem de rationibus al diversis respectu diversorum satis iam
patet quid sit dicendum ex argumentis contra eum

145 2a conclusio contra eum sit ista quod non
est in potestate naturali hominis et habita gratia sine miraculo speciali qua
le fiebat circa beatam virginem vel simile istam vitam transire
sine omni peccato veniali non negio quin possit aliquando esse sine omni
peccato hoc probo per illud augustinus quod ab eo allegatur quia licet augustinus nolit concendere contra contradicentes tamen sententia eius ibidem est quod
non est ita sicut illi dicunt unde immediate quaestione ante ista verba reci
tata per socium dicit ista sic sataigentibus inquit vigilantibus
quod nec peccent cavere possunt quodammodo ex humana fragilitatese
licitate
peccata quamvis parva quamvis pauca non tamen nulla
haec illae

146
Item hoc probat augustini ibi sic iohannes inqui hic dixit Si dixerimus
quia peccatum non habemus nos ipsos se et veritas in nobis non est

hic certe non illis aut illis sed christianis omnibus hoc dicitur
haec illae

147 Item 3o de libero arbitrio capitulo 29 sunt inquit neccessitate facta in
probanda
ubi vult homo recte facere et non potest nam unde sunt ille voces non quod volo facio bonum sed quod nolo malum hoc
ago
et dicit ibidem plane quod de talibus non intelligit illud quod
nullus peccat in eo quod vitare non potest Similiter id est retractionum capitulo 12
dicit sic sicut hic quod non intelligitur de peccato / quod etiam est pena peccati

148 praeterea idem de fide ad petrum firmissime tene et nullatenus dubi
tes etiam iustos atque sanctos homines exceptis parvulis baptizatis
sine peccato hic neminem vivere

149 Item gregorius moralium 18
quaedam sunt peccata quae a iustis vitari possunt et sunt non nulla
quae ab eis vitari non possunt et existat de peccato cognitionis

150 Item bernardus super illud cantica secundum 59 quantumlibet in hoc corpore manens
profeceris erras si vitia putes enormia evitare velis
noleris intra fines tuos habitat iebuse?o subiugari potest
et non exterminari

151 praeterea magister 2o distinctione 26 capitulo illud autem recitans
ieromium et augustinum
dicens sic Ecce ieromus dicit errorem esse si quis dicat
hominem peccatum vitare non posse qui autem dicit quaedam
neccessitate fieri quaedam dicit non posse vitari cum igitur illud augustini di
cat videtur esse error quod tradit aut non esse verum quod ieromus ait
ad quod inquit dici potest quod augustinus secundum statum huius miseriae ad
quam pertinet ignorantia et difficultas quae ex iusta dampnatione des
cenderunt illud credidit ubi et venialia peccata includit
Ieromus vero tantum de moralibus loquitur qui unusquisque gratia illuminat
us vitare valet vel de homine secundum statum liberi arbitrii ante peccatum
illud dicit haec illae

152 ad primum argumentum in contrarium responsum est quod augustinus ibi et in
multis locis tenet contrarium licet nolit ibi contendere contra contrarium
asserentes

153 ad 2m anselmus vult quod gratia ipsa est rectitudo
ista et verum est quod illa habita semper poterit servari ab habente
sed certe cum gratia bene stant venialia

154 ad 3m deus vult
hac voluntate signi qua praecipit vel monet ne peccet non
autem voluntate efficienti et consequente beneplaciti ad modum magistri libro 1o
et tamen voluntate permissionis et cooperationis ad substantiam actus qui est
peccatum vult hominem peccare id est permittit et facit ad substantiam
actus prohibiti quem male et demeritorie causat peccans

155 ad S12vb
4m quod culpa aliena et etiam propria eo modo quod originale est culpa
propria et vere et subiective sed originaliter aliena dicit enim anselmus de conceptu
virginali
capitulo 26
nam non portant infantes peccatum adae sed suum
nam aliud fuit peccatum adae et aliud peccatum infantis illud enim fuit
causa et istud est effectus non est igitur idem peccatum adae et infantum
qua propter cum dampnatur infans pro originali peccato non dampnatur
pro peccato adae sed pro suo haec illae licet igitur gratia excludat o
riginale quo ad culpam non tamen quo ad omnem penam
Et quod arguit socius contra illud quod non remanet pena iuste deleta
culpa hoc est generaliter falsum de omnibus quaestionibus penitentibus quibus imponitur
pena infero penitentiae culpa deleta et etiam multis in purgatorio
culpa deleta ab ipso deo nec etiam verum est aliud quod assumit socius
contra hanc responsionem scilicet quod originali non debetur nisi pena dampni
quia originali non debetur tantum pena dampni sicud probatum est in
numeris auctoritatibus ymmo etiam mors et multa alia sunt pena
illi culpae remanens et per idem patet ad 5

156 contra hoc arguit
idem socius qui homo malus semper si vult potest esse malus et numquam
facere bene rog pari ratione homo bonus semper potest esse bonus et numquam ma
le facere / verum est quod potuit numquam mala facere si in statu
innocentiae permansisset sed non in statu naturae lapsae consequentia
non valet quia non est ita facile semper facere bene sicud semper male

157
Item naturalia inclinant ad bonum magis quam ad malum unde et
peccatum ponitur esse contra naturam ergo homo semper potet vitare malum = dicendum
quod natura in statu primo non inclinat ad malum sed in
statu miseriae iam infecta inclinat

158 Item homo potest declinare
omne peccatum in verbo igitur et alia consequentia patet per iacobum quia si quis
in verbo non offendit
etc

159 dicendum quod difficilius est vitare
peccatum cognitionis quam locutionis et tamen hoc 2m est nimis difficile
vel inpossibile si quis multum debet loqui qui in multilo?o non deerit
peccatum

160 pro 3o articulo quem hic prosequi esset nimis quia iam est
quaestio nimis protensa pro dictis sociorum demerito ad praesens in
proxima quaestione seriosius responsurus quod nec de bono increato potest
voluntas creata infinite gaudere nec de malo infinite do
lere sed ad argumenta in contrarium in quaestione proxima respondebo