Book I, Distinctio 8, q. un.

By Adam Wodeham

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.06 | June 26, 2011

Original Publication: LombardPress, Baltimore, MD, June 26, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d8-qun

Book I, Distinctio 8, q. un.

Quaestio unica: quaero utrum solus Deus sit immutabilis?

1Circa distinctionem octavam, quaero utrum solus Deus sit immutabilis?

Rationes principales

2Et videtur quod non, quia Deus est mobilis, igitur et mutabilis. Antecedens patet, quia potest esse ubi non est. Puta: extra caelum potest esse et non est, igitur potest acquirere novum locum, et pari ratione potest subito vel successive, ut sibi placebit de fine[??] esse ubi est. Sed aliquid posse esse, ubi non est, et non esse, ubi est, est posse moveri.

3Item aliquid dicitur de Deo per accidens, igitur Deus est mutabilis. Consequentia patet per Augustinus V De Trinitate capitulo 11, de provparvis in principio: ""in Deo nihil est secundum accidens dicitur, quia nihil in Deo est mutabile, igitur in Deo nihil secundum accidens dicitur."" Sequitur ex opposito consequentis, si aliquid dicitur de Deo statsecundum accidens, Deus est mutabilis vel aliquid in Deo. Sed hoc assumptum est verum, igitur propositum. Probo huius minor, quia 30 distinctione, primi in principio dicit Magister quod: ""quaedam sunt, quae ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter conveniunt et relative dicuntur secundum accidens, ut 'creator', et 'dominus', refugium', 'non sit creatum' vel 'donatum'.""

4Ad hoc, facit[?] auctoritas Augustini V De Trinitate, c. 36, quae allegatur idem distinctione 30, primi, de parvis: ""certe in quid, ut dominus homohominis ex tempore accidit Deo [...] et certe ut tuus Dominus esset aut meus [...] ex tempore accidit Deo.""

Responsio ad secundum rationem principalem

5Sed huic aequivomodi[??] responderi praeter, ut videtur sicut ipsemet Augustinus ibidem respondet in primo c. 37: ""Quomodo igitur," inquit, obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum nisi quia ipsius naturae nihilnon accidit quo mutetur, sedut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt? Sicut amicus relative dicitur, neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit igitur aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus autem praetium relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coeperit, neque cum dicitur pignus et si qua sunt similia. Si igitur nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relative ut neque cum incipit dici, addatur, "neque cum desinit aliquid" ei diminuatur "vel forma qua nummus est mutatamutationis in aliquo fiat, quanto facilius de ista incommutabili Dei substantia Deus accipere, ut ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, not tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur sed illi creaturae ad quam dicitur?"" Igitur vult dicere quod nihil dicitur de Deo secundum accidens, ubi hic exigeret ratio aliquam noviter inhaerere illi quod sic[?] ad aliquid noviter referetur. Sed, ut videtur hoc, non oportet S91rb contingere, sed sufficit mutatio vel novitnovitas alterius ad quod relative noiter et secundum accidens dicitur, sicut esse omne praetium accidit minimo taliter secundum accidens. Non enim oportet aliquid ab eo removere et quod nummus sit praetium secundum accidens patet per Augustinus V De Trinitate 10 de parvis, ubi dicit quod: ""in rebus creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur restat ut secundum accidens dicatur.""

Argumentum contra hanc responsionem

7Praeterea, sicudsicut dicit dicta auctoritas de non-amico non fit amicus sine mutatione illius, qui noviter fit amicus, vel nisi in illo vel in alio fiat mutatio, igitur Deus non potest fieri amicus de non-amico quin[?] Deus vel alius mutetur. Sed potest fieri amicus alicuius sine mutatione illius alterius, igitur in Deo cadet illi mutatio. Probo assumptum, quia Deus potest de amico alterius fieri non c?mi[?] cuius eius sine omni mutacionemutatione illius fiendi non amicus de amico ut probabo igitur pari ratione econtra assumptum probo quia capio aliquem habentem acm[?] aliquem puta cogitationem vel delectionem de illceb[?] aliqua qui actus ex sola nimia a mora ceteris omnibus paribus fiat mortale peccatum perseveret ille in uniformi actu et dispositione cum aliis usque post aliis illud diu a quo actus retentus imputabitur[?] ad mortale iste in nullo mutatur in instanti vel tempore quo fit de amico non amicus secundum istum causm igitur vel hoc fiet sine omni mutacionemutatione contra auctoritatem praeallegatum augustini et processum ibi sequentem vel sequitur quod erit mutatio in deo quia desinit amare quem amavit sine medio quod est intentum igitur et cetera

8Aliter potest idem assumptum probari dato quod deus modo ante praendium[?] det praeceptum alicui quod citra occasum solis aliquid faciat vel facere incipiat et iste cui praecipitur velit adhuc differre illius praecept ex secutionem quod bene diu potest sine culpa permaneat in tali uniformi modo voluntate usque diu post solis occasum modo et postmeridiem etiam deus erit ami cuius eius et in solis occasu et post usque quo peniteat non erit amicus eius et iste tamen de sint et[?] amicus intentum

9Item Deus est mutabilis, igitur non est immutabilis. Antecedens patet, quia Deus est homo, qui ascendit ad caelos et descendit ad inferios, qui fatigatus ex iterne, sedit super fontem, qui circuibat per civitates et castra[?] qui levatus est in?cce[?] et a multis aliis notibus movebatur igitur deus est vere mutabilis probo consequentiae nullum idem simplex et indivisibile est mutabile et in mutabile quia tunc idem simplex esset mutabile et non mutabile quia ex termino[?] privatio sequitur terminus infinitus secundum philosophus primo prior

Oppositum

10Ad oppositum est Magister, in hac distinctione octava, c. 4, dicit quod: ""Dei solius essentia proprie et incommutabilis dicitur, quia nec mutatur, nec mutari potest."" Et probat hoc convenienter ibi per Beatum Augustinus. Ad idem est illud Iacobi primo capitulo: ""apud quem" inquit "non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio."" Et illud etiam Malachiae ex persona[?] Deum dictum: ""Ego Deus et non mutor"".

Divisio Quaestionis

11In ista quaestio primo ponam distinctionem unam de mutatione. Secundo ponam aliquas conclusiones. Tertius movebo dubia aliqua et solvam. Deinde[?] solvam principalia argumenta.

Primus articulus

12Primo distinctio talis est aliqui, enim auctores et sancti sumunt mutationem quandoque communissime pro omni nova inceptione rei vel pro eius adnihilatione vel destructione vel causatione, et isto modo secundum danr[?] versio[?] vocatur S91va mutatio. Secundo modo sumitur pro omni receptione formae praehi[?]nte[?] vel pro desinere habere formam praehi[?]tam[?], et isto modo materia diceretur mutari in primo instanti[obiecti?], esse si crearetur sub forma et sic in diceretur materia mutari si totum compositum ex ea et forma adnihilaretur, quia tunc disineret habere quod praehabuit[?], et isto modo loquitur saepe Augustinus de materia prima quod fuerit mutata in principio creationis.

13Tertio modo proprie sumitur pro omni receptione nova formae vel situs praehi?nti[?] non in subiecto praesupposito vel pro perdictione[?] formae informantis vel situs praehici[?] subiecto eodem remanente, et sic sumitur Aristoteles ut communiter dicit VI Physicorum quod "mutare est aliter se habere quam nunc prius."

Secundus articulus
Prima conclusio

14Quoad secundum articulum sit haec prima conclusio: quod primo modo loquendo de mutatione solus Deus est secundum se immutabilis. Nam de aliis a Deo, planum est secundum fidem quod omne aliud a Deo incepit esse et potest desinere esse, Deum autem non nec secundum fidem nec philosophiam, quia Deus est necesse esse. Si enim non esset necesse esse necessario esset aliquid ante ipsum seu prius eo secundum naturam saltem, quod posset facere ipsum esse et ipsum non esse, et per consequens quod ponebatur Deus non esset Deus.

15Pro istis simul facit Magister ubi prius distinctione octava primi probans dictum suum per Augustinum V De Trinitate: ""sola essentia," inquit, "quae est Deus, incommutabilis est, cui maxime ac verissime competit 'esse'. Quod enim mutatur non ipsum servat 'esse' et quod mutari potest, et si non mutetur, potest quod fuerat non esse." Ideoque "illud solum quod non tantum non mutatur verum etiam mutari non potest omnino verissime dicitur esse", id est, substantia Patris et Filii, et Spiritus Sancti. "Et ideo," ut postea infert, "solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, qui non terminus quam arte, sed natura sua nec potest nec potuit aliqua conversione mutari.""

16Ad hoc facit philosophia ponens primum motorem esse omnino immobilem per se et per accidens. Et de hoc loquens Augustinus Io De Trinitate, ut recitat Magister, ubi prius dicit: ""substantiam Dei sine ulla sui commutatione commutabilia facientem nosse, oportet,"" etc.

Secunda conclusio

17Secunda conclusio est quod Deus est secundum se immutabilis secundo modo et tertio modo, quia Deus non potest secundum se formam aliquam subiective recipere nec transferri de situ ad situm. Et hoc probatur per Augustinus V De Trinitate, c., et ponitur, ubi supra in textu[?], "aliae," inquit, ""essentiae vel substantiae capiunt accidentia quibus in eis fiat vel magna vel quantumcumque mutatio,"" Deus non, cum Deus sit actus purus ita, scilicet, quod nullius per se perfectionis receptivus.

Tertia conclusio

18Tertia conclusio quod non solus Deus est secundum se immutabilis secundo modo vel tertio modo mutatione ad formam, ipse tamen solus est immutabilis secundum locum vel situm. Hoc probatur, quia multa sunt alia a Deo, vel sunt possibilia saltem, quae non possunt per formas in eis subiective receptibiles perfici, quia liter esset processus in infinitum informis essentialiter ordinatis receptibilibus[?] in hoc subiecto quovis demenstrato, nam accepta creatura aliqua, puta A, si A potest mutari ad formam in se subiective receptibilem cum universaliter subiectum per factibile per formam in ipso inhaerentur[?] receptibilem sit alicuius speciei a tali forma, sequitur quod A subiectum et B sua forma sint alicuius rationis. Et de B quaeram an sit receptiva ulterioris formae vel non. Si non, propositum. Si sic, vel igitur alicubi finaliter stabitur ad formam non receptivam ulterioris formae, et hoc est intentum, vel erit ut in tituli in talibus processus infinitus. Consequens inconveniens, igitur.

19Quod autem omnia alia sint secundum locum mobilia patet, quia omnes substantiae aliae sunt mobiles localiter quare omnia corpora secundum philosophiam nam caelum, ut docet visus circulariter movetur et etiam moveri posset motu recto, quia dicere oppositum est articulus Parisiensis excommunicatus; de angelis docet hoc scriptura, quia omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, vel saltem missibilis, de accidentibus. Iterum patet inet de partibus in suis totis, quia secundum Philosophus motis nobis[?] moventur omnia, quae in nobis sunt.

Quarta conclusio

20Quarta conclusio est quod Deus secundum aliud est mobilis et mutabilis vere, quia ratione humanitatis assumptae, quia Christus tam ad formam quam ad locum mutabatur secundum assumptam humanitatem vel ratione corporis et animae assumptorum. Haec probatur per fidei articulos, nam iht[?] proficiebat otate[?] et sapientia coram Deo et hominibus. Et uno die audivit et vidit aliqua quae non alio die, et ascendit ad caelos et descendit ad inferios, S91vb et ibat in civitatem Naazareth[?], et ascendit in Ierusalem[?]. Item vulneratus est et mortuus et sepultus, quae omnia fides Catholicus vera praedicat atque docet. Actum est hoc[?] attendere[?] quod Filii pluralitas secundum se non transivit de situ in situm, nec sindebatur[?], et sic de omnibus ante tactis. Sed ista sunt vera de Dei Filio secundum communicationem[?] idioticum, sicut clamant omnes doctores, id est, nec secundum se movebatur de loco ad locum, ita quod secundum se et quodlibet sui Deus homo dimi??teret[?] unum locum et accederet ad alium, sicut fit de Socrate, qui per se transfertur de situ ad situm, vel de anima eius, vel accidentibus, aut partibus quibuscumque, quae per accidens transfertur de situ ad situm, sed movebatur et ista et alia omnia passus est secundum communicationem idioticum, et ipse vere et immediate ex aliqua communicatione idioticum est homo ab humanitate sibi sine medio unica vel sicut calix dicitur deauratus ab auro sibi unico vel sicut ferum secundum dam[?] dicitur ignitum a forma ignis sibi unica vel ab accidentibus similibus accidentibus igni. Sed quod ipse Christus steterit vel sederet vel merit de loco ad locum vel fuerit volneratus vel perforatus et ascenderit, et sic de similibus verissima sunt, sed non nisi secundum communicationem idioticum, ut tantum sic Deus movebatur de loco ad locum, ie est, ipse erat hypostasis naturae motae sic de loco ad locum quando illa sic movebatur vel sic, id est, aliquid deo unicum hypostatice movebatur de loco ad locum vel natura ex cuius assumptione Deus est homo movebatur de loco ad locum stante illa unione hypostatica, et sic de similibus et Deus fuit mortuus, id est, Deo hypostatice uniebatur corpus carens vita vel corpus mortuum.

21Dices, pari ratione, Dei Filius dicebatur compositum et creatura et huiusmodi.

22Responsio quod non sequitur, licet enim natura assumpta sit creatura et composita et aliud a Deo et inceperit esse et fuerit creatura, et sic de similibus, quia tamen Dei Filius non est natura illa assumpta, ideo non oportet quod omnia communicata relative illi naturae Dei Fili communicant, quia non illa quae non sunt nata communicare, nisi illis quibus primo et immediate conveniunt. Verbia gratia, licet homo sit album ab albedine, tamen homo non est accidens ab albedine, licet albedo sit accidens. Licet homo sit animatus ab anima, et anima sit pars, non tamen propter hoc est homo pars, quia hoc quod dico 'pars' non est praedicatum vel terminus relativus natus denominare substantiam[??] hac denominatione, nisi illud cui primo convenit. Et pari ratione nec hoc praedicatum quod est terminus relativus, sibi oppositus, scilicet, totum vel compositum, et eodem modo est d[?] istis praedicatis idem et aliud, vel idem et distinctum. Licet enim natura assumpta sic distincta a Deo et aliud a Deo non oportet tamen nec est aliquatenus concedendum quod Dei Filius sit aliud a Deo vel distinctus a Deo, et ita de similibus et pari ratione, quia Deus non est aliquid factum de nihilo, quia convenietur quid et non invenitur. Ideo non est creatura, et quia etiam ipse non est illud quod resultat ex? Christans[??] nec illud fuit ab aeterno, quod pulchre tractat Beatus Hieronymus[?] in Sermone de assumptione Beatae Virginis, et non est assignare aliquod aliud compositum quod est Dei Filius non posset poni esse compositum summendo compositum pro resultante ex partibus, sicut communiter solet sumi. Ideo Dei Filius nullum est compositum et causa, ut praedixi, quia talia praedicata totum compositum pars idem aliud distinctum non sunt sub hanc forma nata denominare nisi illa quibus immediate conveniunt, sicut nec descriptiones eorumdem et talia sunt alia valde multa, sicut esse hic et non alibi, et similia secus autem de illis quae Dei Filio attribuuntur per communicationem idioticum similie hiis increaturis est, cum dicitur quod subiectum albedinis disgregat visum, vel videtur cum videtur albedo.

23Dices perforabatur vel dividebatur et nullum simplex potest dividi, igitur Deus, qui dividebatur, qui perforabatur, et sic de similibus est compositus.

24Dicendum quod si sermo, ita esset ad vim sermonis, sicut verba praetendunt, et sic esset verissimus ad intellectum fidelium et non solum per communicationem idioticum, cum dicitur quod Deus fuit divisus et perforatus. Consequentia esset bona, sed quia secundum veritatem de?finus[??}divisus numquam esse desunt[??]dsiit[?] summe simplex nec dicitur divisus vle perforatus nisi per communicationem idiomaticum modo praeexposito, quae non solum illud denominant cui primo communicant[?], sed S92ra cui medianteimmediate, ut sit sensus 'Deus fit divisus' vel 'perforatus' vel sepultus, et sic de multis aliis, id est, natura Deo hypostatice unita ista passa est. Ideo consequentia nihil valent, non plus quam ista 'Christus vere fuit leo decribu[?d?] vida, igitur Christus habuit caudam et quattuor pedes, hic enim habet quicquid proprie est leo.'

25Ad confirmationem, consequentia non tenet nisi ubi aliquid sic habet partes, ut ex illis integretur et resultet. Sed sic non est hic. R[?]a[?] autem, quae praedicata, sicut hic concedenda secundum communicationem idiomaticum, et quae non de Deo capi potest a creaturis quam omnia quae agit vel patitur pars essentialis vel accidens creaturae potest ista creatura dici pati vel agere non ulterius modi?do[?] sermonem hunc per talia ad verbi gratia[?] bene vel male per se vel per aliud mediante vel immediate, sed ibi stando sic in proposito quantum pro nunc videtur quicquid egit vel patiebatur natura assumpta attribui potest supposito assumpti per communicationem idiomaticum et ultra hoc sine tali medio vel tali communicatione concretum humanitatis assumptae et omnium essentialiter superiorum ad illa per solum pro nomen denominativum[??demonstratum?] expressa.

26Sed contra hoc potest obici primo, quia sequitur Christus vel Dei Filius esset homo, igitur Christus esset corpus, nam si est homo est animal et omne animal est corpus animative, sed omne animale est divisibile et compositum et mutabile, per consequens nam nullum[?] indivisibile, videtur esset corpus, sicut nec e contra aliquod corpus est indivisibile, igitur cum Dei Filius sit homo Dei Filius erit divisibilis et compositus quod est intentum contradicta.

27Praeterea dam[?], sicut alias tangetur in tertio, dicit de plano quod Dei Filius, qui aeternaliter fuit simplex hypostasis ex tempore cepit esse hypostasis composita. Et si Dei Filius sit suppositum compositum, igitur est aliquod compositum contradicta.

28Item si actiones et passiones naturae assumptae per communicationem idiotaticum[??] competunt illi supposito, cum illa natura assumpta sit deponibilis[?] et reassumptibilis et causabilis et corporalis et creabilis et adnihilabilis et Deo unibilis et multa similia, ubi notatur actio et passio istius naturae, sequitur quod omnia sit possent Dei Filio vere attribui quod non videtur concedendum, ergo.

29Item Deo in triduo mortis vere ibi uniebatur causa corpus quam anima, igitur qua ratione animatus et homo erat ab humanitate unita sib, ita tunc a corpore vel ab anima vere poterat dici corpus vel anima concretive sumendo haec vocabula. Et si Christus, tunc erat corpus, igitur divisibilis et compositus, quia corpus, tunc sibi unitum erat altera pars suae humanitatis.

30Ad primum istorum, si iste terminus corpus sumatur non pro corporeitate, quae est altera pars hominis dicta consequentia[corporea??] anima, sed pro genere per se superiori ad animal in praedicamento substantiae aequivoce sic enim sumi hic vocabulum. Et si isto modo, tunc conceditur quod Christus fecit[??] et vere est corpus. Sed sit omne corpus non est, nisi illud cui hypostatice unitur natura corporea, sed cum isto ultimo stat quod Christus pluraltias sic summe simplex et quod non sit aliquod compositum ex pluribus quibuscumque, igitur. Et cum primo cuius istud est exposito[?????] Christus non praecise esset illud quod ab aeterno fuit, et nec plus nec minus esse potest. Hoc non obstante et ita ex nullis compositus, tunc ut ante, sicut et homo licet incipiat esse albus, tamen ex hoc non incipit esse ex aliquibus compositis plus quam prius immo??buiter[?] non est homo propter hoc quod nunc est albus aliquid quod non prius licet sit qualis non prius summendo ibi consimiliter conretive ly 'aliquid' non nunc sit in communi usu, et ideo optime stant ista simul quod Dei Filis sit sic corpus, et tamen quod simplex et individualis omnino, bene sequitur, tamen Deus est sic corpus, igitur natura sibi unita est divisibilis et composita.

31Ad secundum dicendum quod aliquid esset hypostasim compositam potest dupliciter intelligi vel quod sit hypostasis ex pluribus resultans et integrata et sic sive praelocutus cum negavi[?] Deum esse compositum. Alio modo illud vocari potest compositum quod cum alio ponitur ad intelligandum aliquid vere unum, et sic sumitur compositum non pro illo quod ex partibus intelligatur, sed potius quod est pars alteri composita non ex aliquo, et isto modo loquitur dameri[? dicit Dei Filium incarnatione factum esse noviter hypostasim compositam quamvis non proprie alS92rb teri componatur, sed aliud isti, puta humanitas, ita quod claudicet lex proprie dictae compositis ex parte Christi[?] non ex parte humanitatis in in ipso personaliter subsistentis.

32Ad tertium dicendum quod assumi vel deponi vel Deo uniri non notant actionem nec passionem naturae assumptae, sed potius noitatem entis unius quasi compositae resultantis causari etiam vel adnihilari non notant actionem nec passionem proprie dictam, ut ita loquatur nec eodem modo, quo loquitur auctor sex principiorum: dicit quod actio est secundum quam in idem quod subicitur agere dicimur.

33Ad quartum concedendum quod in triduo poterat Dei Filius vere denominari a corpore et etiam ab anima sibi unitis alia denominatione, quae non est in usu quaecumque ista esse debuerit, et ideo deo illa non curetur.

Tertius articulus

34Tertius articulus movebit obiectiones aliquas contra praedictam et solvet.

35Primo igitur potest obici sic quod Deus sit mutabilis secundum se contra secundum conclusionem de mutabilitate tertio modo dicta: quia Deus est primus motor, aut igitur movet modo naturae aut libere. Si modo naturae, cum non semper moverit secundum fidem, immo ""in principio creavit caelum et terram,"" sequitur quod non semper caelum poteuerit movere nec creature, quia omne actum mere naturaliter sine concursu principii libere agentis vel moventis agit secundum ultimum potentiae suae. Et per consequens, si potuerit agere et non prius egit, igitur non est Deus primus motor modo naturae, quin ipse sit mutatus vel mutabilis, igitur si est primus motor ipse movet libere et contingenti libertate. Sed hoc videtur falsum, quia tunc posset omne mobile, immo omnia mobilia movere libere si vellet. Consequens falusm, ut videtur, quia volo tunc quod sint hic duo mobilia aequalia per omnia et incipiant simul moveri super spatia aequalia. Et sit unum A, et aliud B, et volo quod Deus moveat A et B per istum modum quod tum A praecise pertransiverit unam partem proportionalem sui spatii, id est, primam eius mediantem[?] et prima mediantem residui, et cum A duas B quattuor, et sic deinceps semper duplo plures donec totum utrobique spatium sit pertransitum. Et tunc quaero, utrum A prius pertingeret ad terminum sui spatii quam B vel tardius vel simul. Si B citius contra accipio simul primum instans in quo B pertransiverit suum spatium; et quaero utrum in illo instanti sit verum dicere quod A pertransiverit partes proportionales infinitas illius ordinis aut non. Si sic, igitur est in fine, sicut et B. Si non, igitur solum finitas, et si hoc cum B praecise per casum praecedat A secundum duplo plures partes proportionales illius ordinis, igitur B solum pertransivit partes proportionales finitas illius ordinis. Consequens falsum, si pertransiverit in illo instanti totum spatium.

36Si dicatur quod simul pertingent ad terminum contra immediate ante illud instans in quo verum est B pertransivis se totum suum spatium B pertransierat duplo plures partes illius ordinis quam A, quia post quodlibet instans ante ultimum instans quod vocetur D[?] B petransierat duplo plures partes quam A, igitur immediate ante D[?] B pertransierat duplo plures illarum partium. Et per consequens, cum ita semper esse debeat usque ad ultimum illud B citius erat perventurum ad terminum quam A.

37Dicendum quod B et A simul et in eodem instanti pertingent ad finem hoc sui spatii et illud sui et ad improbationem neganda est consequentia nec mi?norum[?} cum et B respectu sui spatii immediate ante D instans quo pertingebat ad terminum habuerit pertransire ad hoc partes proportionales infinitas illius ordinis et similiter si moveri debeat e converso ab ipso D instanti inchoando motum conversum, tunc esset verum dicere quod nunc nulla partem proportionalem pertransunt et immedate post pertransiverit illius ordinis partes proportionales infinitas, et sic esset etiam verum dicere quod nunc B incipit esse in pertranseundo partem quam nunc non incipit esse in pertranseundo, quia B nunc non est in pertranseundo parte quam nunc non incipit esse in pertranseundo et immediate post erit in pertranseundo partem quam non incipit esse in pertranseundo, igitur nunc incipit, etc. Sed in proposito etiam secundum ordinem casus sit verum diceret in illo ultimo instanti motus B, B immediate ante hoc instans pertransierat partes proportionales finitas solum modo dicti[?] ordinis, et tunc infinitas pertransivit. S92va Igitur pari ratione vel multo fortius, licet immediate ante praecessit B ipsum A in duplo numero talium partium ptoerit utrumque in hoc instanti ad sui spatii finem pertingere ab utroque partibus pertransitis infinitis. Causa autem istius est, quia B in principio movetur velocius quam A, et post ab aliquo certo loco vel puncto, et deinceps velocius moveutr A quam B donec in fine pertingerit[?] ipsum.

38Contra ex isto, sequitur quod sicut[?] aliqua duo mobilia simul moveri incipientia et in toto motu unum praecedat aliud, et tamen simul pertingunt ad finem aequalium spatiorum cum in proposito semper B praecessit A dum moverentur.

39Item, tunc sequitur quod duorum mobilium motu recto super aequalia spatia et simul modo veri incipientium unum; puta B semper movebitur velotius reliquo et tamen non citius pertinget ad terminum. Consequentia patet, quia in quolibet tempore composito ex tempore mensurante motus B et A super suas primas partes proportionales et quascumque alias citra fines motium B movebitur velotius quam A, quia in quolibet tali tempore plus petransverit B de spatio quam A. Igitur vel B citius attingeret ad terminum quam A quod est negatum, vel sequitur conclusio proposita.

40Ad primum dicendum quod conclusio quae infertur vera est et probata in communi circa?u[?] de sphera et de causa ibi assignanda. Et sic improposito est, quia B inpa??o movetur velotius quam A et versus finem e contra. Vocetur igitur totum tempus mensurans motus illos C, D. Et sic C primum instans illius temporis C, D et D ultimum in omni parte illius temporis inchoata A, C[?] B, movetur velotius quam A. Sed in omnie parte eiusdem terminata ad D movetur A velotius quam B, et hoc in illa proportionate quae in fine omnia mire[?] reconpensaverit usque ad aequalitatem, sicut est etiam de quattuor qualibet aequinoctialis respectu quartae[?] sibi correspondentis in ecliptica in sphera recta inchoatis et teriatis[??] in punctis solti??bus vel aequinoctialibus et in sphera obliqua dementae[??] qualibet aequinoctiali respectu mediantis ecliptice sibi correspondentis de mediante in quam hac et ista inchoatis a capite arietis et teriatis[terminatis[?]] in capite libre vel aequinoctialibus vel aliud exemplum, si istud non ab omnibus capitur, potest esse de duobus viatoribus quorum primus primo die meri?t[?] per sex[?] leutas[?] secundus per V tertio per 4 quarto per tres quinto per duas sexto per unam uniformiter remittendo[?] velocitatem sui motus et alter e contra omnino motum suum uniformiter intelligendo, sicut alius remittebat suum isti certe in eodem instanti pertingunt ad terminum quo ibant et istud, quod dictum est in proposito de A et B motibus. Ex hoc patet, quia quamvis B pertranseat de suo spatio primam partem proportionalem et secundum dum A solummodo pam[?primam]. Et per consequens velotius, tunc moveatur quam B, tamen per casum dum B et adaequate pertransibit tertiam partem proportionalem et quartam A pertransibi adaequate secundam constat aut quod sicut pars prima proportionalis est maior secunda et tertia simul iunctis, ita et secunda est maior tertia et quarta simul iunctis, igitur in tempore quo B movitur adaequate per tertiam et quartam movitur A velocius quam B et multo fortius semper postea usque in finem, quid igitur minorum, si aliquando attinget A ipsum B, immo necesse est quod ita fiat, igitur idem omnino respondendum esset dato quod casus sic poneretur quod semper dum A pertransit unam partem proportionalem de illis quod B compleat mille ad hoc in eodem instanti D simul pertingerent ad F si F terminus spatii, licet hoc mirabile videatur cuius ratio et causa est praetacta quodlibet[?] partem primam et aliquot[?] alias B velotius pertranseat quam A et velocius moveatur quam A in illis cito, tamen fiet e contra ut praeostendi et intellectus statim assentit huic causa ultimo dicta, quia quanto plures partes pertransibit B in illo processu dum A unam tanto plus cito infra illum processum velocior abitur modus[motus?] A super B. Et per consequens recompensabitur, ut ista in eodem instanti ipsum attingant terminum quo moventur[?].

41Ad secundum, per idem patet quod neganda est consequentia et illud quod infertur, quia statim in secunda parte temporis quo A est super secundam partem proportionalem sui spatii vel in tertia quando erit super tertiam B non movebitur velocius quam A, sed potius e converso. et ad probationem commune quae fundatur super distinctionem velocioris dicendum quod licet in omni parte temporis inchoata A, C, B moveatur S92vb velocius quam A, non tamen in omni parte illius temporis posterius inchoata. Et ideo iuxta illam descriptionem semper invenitur quod in alia parte tar dius movetur B. Ideo concedo quod in omni toto tempore, categorimatice sumendo li 'toto' inchoato A, C non pertingente ad D, B velocius movetur quam A, et tamen non in omni tempore toto inchoato A, C sumendo li 'tot' syncategorimatice cuius ratio est circa diffinitionem velocioris, quia in omni tali toto primo modo A, C inchoato, et circa D terminato B pertransibit plus de spatio quam A, et tamen non in omni tali toto syncategorimatice sumpto li 'toto', quo non in omni parte alicuius talis totius. Sed octava[?gratia?], si in omni tempore toto categorimatice sumpto li 'toto' quo B plus pertransit de spatio quam A velotius movatur et in omni tempore toto quo minus spatium pertransit quam A tardius moveatur, igitur in toto tempore inchoato A, C et terminato ad D moverentur aequaliter, quia in illo aequalia spatia pertransibunt consequens, videtur falsum, quia tunc in primo instanti, scilicet, C in quo incipiunt moveri super aequalia spatia inciperent aequae velociter moveri quod falsum est, quia immediate post illud instans B movebitur velocius quam A, ex casu immo quod plus est in quolibet instanti sequenti usque ad D, uno forsan excepto diffor?ter[??] movebuntur et non aequae velocior, igitur non incipiunt modo aeque velocior moveri. Igitur incipiunt et non incipiunt aequaliter moveri.

42Dicendum quod primum consequens illatum verum est, scilicet, quod movebuntur aequaliter in toto tempore intercepto inter D et C sumpto li 'toto' categorimatice et retento casu quod non desineret moveri circa D. Nam si alterum cessaret moveri circa D non esset hoc verum quod aequaliter movebuntur in toto illo tempore sicut prius et bene volo etiam quod incipiunt aequae velocior moveri in toto C tempore vocetur sic totum tempus inter C et D retento casu, quia incipiunt aequalia spatia in e tempore petransire. Et tamen non incipiunt aequaliter moveri pro alia parte temporis E, et ideo nec pro E toto syncategorimatice sumpto ly 'toto'.

43Contra nunc[?] non moventur aequaliter nec immediate post movebuntur aequaliter, quia immediate post B movebitur velocius quam A, igitur nunc non incipiunt moveri aequaliter qualitercumque exponatur li 'incipiunt', igitur non incipiunt aequaliter moveri per E tempus totum categorimatice sumendo li 'totum' au?ae?one[?] superioris usque ad negationem inferioris.

44Pro isto et praecedenti responsionem valet sopa[?] Kil[?] 32 et sequentia alia dicendum, tamen prout nunc occurrit, quia secunda pars assumpti est falsa, quia inmmediate post hoc instans movebuntur aequaliter in E toto katagorimatice[??] sumpto li 'toto', id est erunt in pertranseundo spatia aequalia praecise in ipso toto E, et ideo in aliquo tempore, sed tamen pro qualibet parte E temporis vel saltem pro multis partibus E temporis movebuntur A velocius quam B vel e converso, nam pro multis velocius et pro multis tardius, sicut praedictum est.

45Contra[?] si B pro omni tempore A C inchoato et circa determinato movitur velotius quam A retento casu quod ambo communicabunt usque ad finem motus suos et pro omni tempore termniato ad D et inchoato post A velocius movitur quam B et pro C tempore aeque velocitur, sicut potest argui ex descriptionibus velotioris et tardioris et aeque veleotioris, tunc sequitur quod in omni instanti inter C et D erit verum dicere quod A movitur velotius quam B et minus velociter quam B et aeque velociter sicut B, quod non videtur dandum et est dicendum quod consequentia non valet, quia comparatum ibi positum et li quam confundunt signum temporis importati per verbum quod implicite ibi sequitur, se sequitur quod B velocius movitur in C tempore quam A in p[?] sint isti termini signa propria temporum expressorum per attendensantecedens

46Secundo principaliter potest obici contra primam conclusionem quod illa sit falsa, quia Deus potest non esse vel non esse Deus, igitur Deus est mutabilis vel destruibilis, consequentia plana est probatio antecedentis, quia Deus terminans potest non esse, igitur deus potest non esse consequentia patet dato quod Deus nunc creet aliquid probatio antecedentis, quia posito possibile haec est vera Des creans non est posito S93ra valet quod Deus inchi[?] creet sicut potest cras contingere, igitur creans potest non esse. Consequentia probatur, quia ex omni propositione de in esse, sequitur proprio de possibili in eisudem terminis licet non e converso tam in negativis quam in affirmativis, sicut sequitur Sortes est, igitur potest esse et Sortes non est, igitur Sortes potest non esse. Et si consequentia sit vera, igitur quandocumque, antecedens est verum, consequens est verum et antecedens propositum est verum quando Deus nihil creat, id est, posito quod nihil creet et antecedens, tunc formetur, igitur consequens, tunc esset verum.

47Prima posito quod Deus nihil creet adhuc haec disiunctiva est vera Deus creans potest non esse vel Deus creans non potest non esse, quia iste propositiones vel sunt[?] sub contrariae vel contradictoriae et neque contradictoriae, nequae sub contrariae possunt simul esse veraefalsae. Secunda pars disiunctivae est illo casu posito falsa, quia si haec esset vera Deus creans non potest non esse haec esset vera Deus creans necessario tunc esset quod falsum esset illo casu posito, igitur tunc prima pars illius disunctive vera est et si concedatur propter medium proximo tactum quod illo casum posito haec esset vera Deus creans potest non esse contra vel Deus, qui est creans potest non esse vel deus qui potest esse creans potest non esse. Consequens falsum et consequentia patet, quia subiectum respectu huius verbi potest vel supponit pro eo quod est tale vel pro eo quod ptest esee tale vel saltem sit supponere denominatur, et ita arguitur ab exponibili ad alteram exponentem sub disiunctione.

48Dicetur forte quod neque sit neque sit, sed praecise conceditur illa de possibili, quia tunc sua de in esse vera est sicut ista videtur concedenda chm?era[?] potest non esse et tamen nec chimera[?] quod est nec chimera quae potest esse potest non esse, unde in affirmativis cum hoc verbo potest bene teneret consequentia huius propter causam allegatam, sed illa respectu vel consequentia formata secundum illam regulam non tenet semper in negativis de possibili, sed haec responsio non videtur sufficiens, cum quia eodem modo probabitur ista Deus, qui est creans potest non esse, sicut illa prior Deus creans potest non esse cum etiam, quia ista Deus creans potest non esse est affirmatam cum modus affirmetur et per consequens ipsa infert illud quod in subiecto implicatur etiam per consequens ipsa est falsa cum implicetur falsum.

49Et si concedatur illo casu posito quod Deus, qui est creans potest non esse, quia proprio de[?] in[?] esse correspondens sibi, tunc est vera et similiter quod chimera quae est potest non esse propter idem.

50Contra si illo casu posito Deus creans potest non esse, igitur Deus creans non erit, igitur Deus potest non esse quod erat[?] principale probandum probo[?probatio?] commune[?], quia arguitur ab inferiori ad superius.

51Praeterea, si nec Deus qui est creans nec Deus qui potest non esse creans potest non esse Deus vel non est, igitur nullus[?] Deus creans potest non esse.

52Praeterea sequitur Deus creans potest non esse iste Pater in divinis potest esse non creans, igitur in divinis iste Pater potest non esse. Si dicatur quod illo casu posito, haec est falsa, Deus creans non esse, quia est affirmativa et implicat falsum, si denominatur supponere pro eo quod est Deus creans. Et si pro eo quod potest exesse Deus creans, tunc falsa est, quia affirmat?[??corrections here?] possitposse non esse de illo cui repugnat.

53Contra sequitur Deus creans non est, igitur Deus creans potest non esse, ut prius probo[?probatio?] commune[?], quia oppositum consequentis repugnat antecedenti tantum enim repugnat non esse et non posse non esse, sicut posse esse et non esse eo quod sicut esse et non esse contradicunt, ita etiam posset et non esse et non posse non esse contradicunt, sed nunc est ita quod tantum repugnat non esse et non posse non esse sicut posse non esse et non posse non esse, nunc sequitur Deus creans non potest non esse, igitur Deus creans necessario est, quia tamen antecedens et consequens sunt convertibilia, cum quia alter oppositum consequentis staret, cum antecedente hoc falsum, ita quod tunc starent simul ista Deus creans potest non esse quod est oppositum illius ultimi consequentis et Deus creans non potest non esse quod erat antecedens ultimae consequentia quae tamen contradicunt, ut videtur.

54Ad illud negandum est primum assumptum, et tamen probatur negandum est iterum quod assumitur, scilicet, quod Deus creans potest non esse et ad probationem neganda est ista consequentia haec potest esse vera Deus creans non est, igitur Deus creans potest non esse, quia nec quod Deus est creans potest non esse nec quod potest esse Deus creans potest non esse, et cum probatur per regulam quamdam, dicendum quod regula illa non valet ubi praedicatum in consequente non convenit alicuius pro quod etiam S93rb possit supponere cui subiectum potest concurrere tamen praedicatum antecedentis convenit[?] alicui cui subiectum conventi vel potest convenire[?] vel aliter quod non valet contra ubi antecedens est verum propter hoc quod est negatum[?] et praedicatum consequentis non potest concurrere alicuius signabilis per subiectum, sicut hoc chimera non est, igitur chimera potest non esse, quae consequentia non valet, sicut nec in proposito et eadem causa est utrobique, quia ad veritatem consequentis quae est affirmativa utrobique requireretur quod aliquid cui convenit vel cui convenire[?] posset subiectum posset non esse, quod falsum est. Et hic et ibi, licet propter aliam et aliam causam hic et ibi, quia in exemplo de chimera implicatur impossibile in consequente affirmativo, sed in proposito falsum possibile posito casu qui ponitur. Potest enim hoc quod dico Deus creans alicui concurrere, licet non de facto conveniat, sed tunc illi cui potest convenire[?] repugnat praedicatum.

55Ad secundam probationem huius propositionis negatae, Deus creans potest non esse concedo disiunctivam illam quae sumitur pro secunda parte haec enim vera est si Deus nihil creet Deus creans non potest non esse Deus, nec tamen sequitur, igitur Deus creans necessario est Deus, sicut nec sequitur etiam chymera non potest non esse, igitur chymera necessario est, sed oporteret ponere constantiam[?] subiecti[?], et tunc esset bona contraconsequentia sequitur enim A non potest non esse et est, igitur a necessario est unde ista negativa A non potest non esse potest habere tres causas veritatis vel, scilicet, quia a necessario est vel quia A impossibile est esse vel, quia aliquid potest esse A et omne tale necessario est et propter hoc A non potest non esse prima causa modo verificat istam Deus non potest non esse secunda istam chymera non potest non esse tertia istam creans non potest non esse dato etiam quod nihil creet, et cum probatur ista consequentia Deus creans non potest non esse, igitur Deus creans neccessario est, quia sunt convertibilia negandum est nisi antecedenti addatur aliquid vel supponatur constantia[?] subiecti sic[?] dicendo et Deus creans est et cum secundo; probatur consequentia, quia oppositum consequentis illud, scilicet, Deus creans potest non esse repugnat antecedenti.

56Dicendum quod supponit falsum, scilicet, quod ista contradicant deus creans necessario est et Deus creans potest non esse nam ambae sunt falsae quando Deus maius creat, sed contradictoria prioris est ista: Deus creans non necessario est quae non aequivalet huic Deus creans potest non esse, quia haec potest esse falsa priori existente vera quando, scilicet, nihil est Deus creans et causa est falsa implicatio in subiecto et simul cum hoc quod cuilibet cui potest subiectum convenire[?] repugnat non esse eodem etiam modo non sequitur chymera non potest non esse, igitur chymera necessario est cuius causa est non solum falsa implicatio in subiecto, sicut prius, sed quia subiectum de nullo potest vere affirmari. Si communis[?] tamen vellet istam dare, si Deus nihil creet Deus creans potest non esse tamen, quia tunc Deus creans non esset cum, quia li[?] forte, tunc videretur sibi falsa Deus creans non potest non esse, quia sub contrariae, ut supra vel contradictoriae non possunt simul esse falsae et haec sunt tales, ut sibi forte videretur primam rationem in contrarium vel igitur concedendum Deus creans potest etc. vel quod potest esse Deus creans etc. solvere nescirem.

57Ad aliud cum dicitur Deus creans potest non esse, igitur Deus potest non esse negaret quam nec arguitur tunc ab inferiori affirmative ad superius, quia tunc haec esset falsa Deus creans est Deus.

58Secunda reductio, quia est realiter eadem cum prima ratione videtur mihi simpliciter concludere.

59Ad tertiam diceretur quod si subiectum maioris summeretur universaliter et staret pro eo quod Deus potest esse creans valeret discursus non autem valet talis discursus ex omnibus de possibili, si subiectum maioris stet pro eo quod est exemplum non sequitur subiecto maioris suppositae pro eo quod est omne illuminans medium potest esse sol candela potest illuminare medium, igitur candela potest esse sol.

60Tertio principaliter potest sic argui omne quod potest desinere esse potest mutari, sed Deus creans potest desinere esse, igitur et Deus potest desinere esse probatio minoris totum enim residuum minoris patet de se pono quod deus modo non creet sed prius immediate creaverit et arguo sit creans fuit et creans non est, igitur desinit vel desivit[?] esse omne enim illud quod prius fuit et modo non est desinit vel desivit esse discursus patet in tertio primae et praemissae sunt verae, igitur conclusio.

61Ad istud neganda est minor, quia neque quod est Deus creans neque quod potest esse Deus creans potest desinere esse et hoc sive Deus creet sive non actualiter.

62Si dicas quod ista consequentia S93va est bona creans modo non est et Deus creans immediate prius fuit, igitur Deus creans desivit esse ab exponentibus ad expositam et ultra sequitur Deus creans desivit esse, igitur Deus creans potest desinere esse ab una de in esse affirmativa ad suam de possibili.

63Dicendum quod prima consequentia non valet nec illae sunt exponentes consequentis nisi sumatur pro eodem, et tunc secunda esset falsa, quia implicaret falsum, quia haec est falsa, tunc propter falsam implicationem Deus, qui est creans immediate prius fuit et per hoc patet ad probationem minoris negatae, cum dicitur omne illud quod prius fuit et nunc non est etc.

64Dicendum quod minor est falsa, si sic de copulato praedicato, si vero sit copulativa non valet discursus cum tunc procedat ex quattuor terminis et ex hoc patet ad reductiones argumenti.

Quartus articulus

65Quartus articulus est solvere argumenta ad primum, cum probatur quod Deus est mutabilis, quia potest esse ubi non est.

66Ad illud respondebit in secundo seriosius pro nunc dico quod consequentia non valet, quia quod potest esse si non est non per positionem eius cum loco nullo[?] modo[?], sed per positionem talis loci vel situs cum Deo[?] non propter hoc est secundum locum mobile. Verbi gratia adnihilando omnia corporea in meo et solo angelo non moto reservato et repositis corporibus angelis non moveretur vel possum dicere quod Deus est non solum intra ambitu caeli, sed etiam est extra caelum ubicumque potest esse aliquid et ubi de facto nihil est nisi Deus licet illud non posset per verba a parta et vera de vi sermonis exprimere hoc tamen unum vere possum dicere, ut alias declarabo.

67Et istud principale argumentum satis ad hoc cogit quod nusquam de est vel ab est Deus, ubi aliquid esse potest nec intra caelum nec extra nec sua immensitas hoc permittit.

68Ad secundum dico supposita divisione Augustini in argumento de hiis quae secundum accidens dicuntur de aliquis quod ista consequentia non valet de Deo dicitur aliquid secundum accidens, igitur Deus est mutabilis et hoc sumpto antecedente ad sensum verum concess[?] a negro[?] et Augustinus, sicut ibi exprimitur.

69Et cum probatur consequentia quod secundum Augustinus in Deo nihil secundum accidens dicitur, quia nihil in eo est mutabile dico quod non dicit quod propter illam causam nihil secundum accidens dicitur de Deo, sed quod in Deo nihil nihil[?] secundum accidens dicitur et sic est consequentia Augustini valde bona, sed non ad propositum et praeter hoc et si dicerent quod nihil de Deo secundum accidens dicitur etc., glosaretur de accidente quod est forma inhaerens alicui subiecto non aut quod non inhaeret alicuius subiecto, sed est quod dam[?] accidentis probabile de ipso vel potius per accidentale praedicatum expressibile sicut accidit Deo creare vel dominum[?] esset, et sic de similibus quando[?] secundum substantiam suam Deo conveniunt[?], id est, non essentialiter sed temporaliter et accidentaliter ex hoc quod habet servum vel creatam[?] ab ipso producta de nihilo et similia, sicut accidit minimo esse praetium vel pignus, sicut exemplificat Augustinus.

70Ad primam reductionem de minimo bene concedere est quod in illo casu non oportet fieri mutationem aliquam secundum formam receptam, tunc in minimo vel tunc in quovis tamenomni praesupposito huius statuto regali fuit[?] minimus noviter praetium vel certi valoris licet mutatio praecessit[?] in sic volente eet sic statuente, sed tamen incipit fieri praetium non oportet ibi mutationem fieri in minimo vel alio nisi motum localem caeli et transitum temporis stante statuto regio in suo robore et quia statutum illud ordinavit quod ad transitum temporis fieret praetium.

71Per idem ad secundum reductionem de noviter facto amico de non amico et non amico de amico. Dicendum quod licet homo fiat de non amico amicus et e contra sine mutatione ut ibi exprimit Augustinus, tamen dicendum qoud secus est de Deo de quo loquitur Augustinus et aliis, quia nec Deus incipit amare amore sibi inhaerente et si faceret mutaretur ulterius, igitur dico quod Dei statutum quo disposuit punire perseverantem in delectione[?] vel cogitatione morosa ultra certum tempus secundum sufficientiam naturalem suam concessam unicuique ad abiciendum[?] huius deordinatior[?] sufficit ad hoc ut sit dignus pena aeterna cum non expediat se d[?] tali illecebam[???] infra lumces[??] temporis praes??ti[?], ita quod transicus temporis illius sibi praesti?ci[?] a Deo cum alis praetactis; puta negligentia et concessu[??] interpraetativo vel huius hic sufficiunt et ista eest in casu de differenS93vb te exsecutionem praecepti ultra limitens[?] temporis praesci?cum[?] transicus enim temporis sufficit ibi cum reliquis ante tactis manentibus uniformaliter, tunc et prius ut de amico Dei fiat non amicus.

72Ad tertium de Christo Deo et homine, qui materialiter[?} movebatur, responsum est satis in personae conclusionis quartae, ubi dixi quod licet Dei filius proprie et vere et non per communicationem idiomatum sit homo et animal et corpus animatum, tamen per communicationem idiomatum communes actiones et passiones proprie dictae et similiter omnes motiones locales sive activae sive passivae exprimantur, quae immediate competebant naturae[?] Christi humanae et supposito aeterno absolute sine ulteriori modificatione ad ubiali[?] verissime competebant, quia iste primo et principaliter istius naturae erant, sed mediante illa erant supposito in quo ista natura hypostatice subsistebat priores autem sermones cum dicitur Dei Filius est homo vel humanatus vel incarnatus et sic de similibus non conveniebant sibi per communicationem idiomatum, sed proprie et vere, ita vere et proprie sicut homo est albus ab albedine sibi unica vel sicut corpus quod est altera pars hominis est vere et proprie animatus ab anima sibi unica per modum formae quamvis ista ab unione omnino alterius rationis causa aut quod haec non per communicationem idiomatum est haec, quia communicare idiomata est praedicata uni primo et immediate conveniens alteri secondario et mediantius convenire, sicut disgregare vel videri quod primo convenit album huius subiecti mediante et secondario tribuitur subiecto eius, et sicut a qua dicitur tale fre[??] quando calor ipsam informans calefacit sed sic non est de praedicatis istis homo, humanatum, incarnatum, et similibus dictis de Deo Filio, quia ista non primo et immediate conveniunt in Christo alteri et per illud aliud Filio Dei, quia tale alterum non esst assignare nisi humanitatem sumptam et constat quod ista nec est homo nec animal nec humanata nec incarnata, sed primo et immediate conveniunt hic ibi Filio Dei et sunt sibi idiomata et nullo modo naturae assumptae, sed actiones et passiones sive secundum locum sive secundum formama humanitatis assumptae taliter Dei Filio congruebant, quia istae sunt primo et immediate idiomata praedicata convenientia illi naturae et ista mediante communicantur supposito in ipsa personaliter subsistente et illud, ita est simplex et imperceptibilis et in compositum modo praeexposito, sicut aeternaliter existebat, licet A compositis et divisibilibus concretive vere denominetur.

73Dices nihil moritur in compositum, quia mors est separatio partis a parte in composito moriente, sed Dei Filius visis vere moriebatur, igitur vore[?] fuit compositus.

74Dicendum quod si Dei Filius qui verissime pro nobis morutuus est et passus ista immediate et ita proprie fuisset mortuus, sicut corpus quod erat pars assumptae humanitatis vel ipsa assumpta humanitas valeret contra nunc non valet sic, quia sensus est Christus vere mortuus fuit, id est, Christus subsistebat in terrane[?] vere mortua per carentiam vitae prius eam vivificantis vel animantis et cum hoc stat vera summa et aeterna simplicitas, quia simplici uniri potest compositum et ne de terminoniis[???] aliorum. Unde Ambrosus ut recitat Magister libro III, distinctione 21, c. penultimo[?] in fine emisit Christus spiritum, sed unde emisit ex carne, et consequenter in principio ca[?]i[?} sequentis inquirens per quod modum mortuus est Christus Dei Filius dicit recedente, inquit, anima mortua est Christus caro, et quia caro mortua est mortuus est Christus, sicut enim mortuus dicitur Deus quando mortuus est homo, ita mortuus est homo quando mortua est caro separatio animae mors terranis[?] fuit propter carnem, igitur Verbo unicam quae mortua est dicitur Deus mortuus et propter carnem et animam quae utraque dolorem sensit dicitur Deus passus cum Dei vita omnis doloris exsors[?] existebat hoc iste.

75Hoc probat ibi Magister per Augustinus dicentem quicquid passus est homo non potest dici non passus Deus, quia Deus erat homo. Et quare hoc sit statim declarat quomodo non potes Pater non dicere non te passum inviriam[?] si vestis tua conscindatur quamvis vestis tua non sit tu multo magis, igitur quicquid patitur caro unica verbo dici debet pati Deus licet Verbum non mori nec corpori nec mutari potuerit, sed quicquid horum passus est in terrane[?] passus S94ra est haec istae.

76Item de hoc Ambro in libro IVo de Spiritu Sancto, ut quid, ubi caro patiebatur manens in terrane[?[ Verbum in se per corporis assumptionem inferebatreferebat, ut pat diceretur, quia caro patiebatur sicut Scriptum est Christo, igitur in terrane[?] passo hic, inquit Magister magister[?] docetur qua ratione deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur non, quia mortem senserit inquantum Deus est, sed quia caro ei unica mortua est.

77S?m[?] quam rationem dicit Augustinus in expositiono[???] symboli, ut ibi totatur[??] vel in Sermone de fide, si quis dixerit atque crediderit Filium dei Deum passum anach?ea[?] sit cuius dicit causam ex qua intelligentia sumenda est aperiens subdit, si quis dixerit quod impassione dolorem senserit[?] Filius Dei Deus et non caro tantum cum anima quam sibi acceperat anathema sit haec ubi supra.

78Et certe quod sermo quo fides dicit Dei Filium passum et mortuum non est ita proprius, sicut est verus, ideo sumendo ex una parte ad sermonis veritatem et ex alia dici potest quod mortuus est Deus et non mortuus passus est Dei Filius et non passus passa est secunda persona et non passa crucifixum est verbum et non crucifixum secundum alteram naturam passus est secundum alteram impassibilis, quia secundum ambo[?] et ibi adducitur Dei X[?] Filius Christus et natus ex virgine idem patiebatur et non patiebatur moriebatur et non moriebatur sepeliebatur et non sepeliebatur resergebat[?] et non resergebat resergebat secundum terranem[?], quia mortua fuerat non secundum verbum, quia apud Deum semper manebit haec ibi.

79Mortem, igitur ut dicitur ibidem 22 c. 3 Dei Filius et in anima non pertulit et inmaiestate[?] non sensit, sed tantum pertitudine[??] infinita[?]tis rex gloriae crucifixus est haec ibi. Et ista sufficiant de hoc punctio haec dixerum contra illos, qui unr[?] imaginari quasi Dei Filius deveniter[?] unumque quod si esset homo et quod illud quod si deponeretur esset homo devenerit Deus et secundum istam fantasiam[??] dicunt[?] consequenter Deum humanatum eet compositum, etc., sicut de assumpta humanitate quibus hoc concedit quod, scilicet, sit composita.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus