Distinctio 6, q. 2

By Adam Wodeham

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.06 | June 26, 2011

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, June 26, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d6-q2

Distinctio 6

Quaestio 2 Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

1Secundo circa eandem distinctionem sextam ad maiorem evidentiam eorum quae dicta sunt in praecedenti quaestionem, quaeritur S87vb utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens, et sic de similibus.

Rationes principales

2Videtur quod non: quia creatura intellectualis est per accidens et non per se primo modo sapiens, igitur Deus. Probo consequentiam, quia iste terminus ''sapiens'' univoce est communis Deo et creaturae sapienti. Igitur, si uni convenit essentialiter pro suo significato, et alteri, et e contra. Nam quod uni est substantia, non est accidens alteri primo Physicorum.

Oppositum

3Contra: saepissime dicit Augustinus et recitatur in multis locis primi libri Sententiarum, quicquid de Deo ad se dicitur secundum substantiam, dicitur sicut quod sit sapiens, quod bonus, et huiusmodi. Et libro VI De Trinitate, sicut allegatur, distinctione 8, primi: Deo hoc est esse quod est fortem esse vel sapientem esse vel iustum esse, et si quid de ista simplici multiplice et multiplici simplicitate dixeris, quo substantia illius significetur. Et distinctione 45, dicit Magister, c. primo: ""Sciendum est ergo quod 'voluntas' sive 'volens' de Deo secundum essentiam dicitur. Non enim est ei aliud 'velle' et aliud 'esse', sed omnino idem est. Et sicut idem est ei ''esse bonum'' quod ''esse Deum'', ita idem est ei ''esse volentem'' quod ''esse Deum''."" Haec ille.

4Hoc iterum patet planissime per Anselmus in quinta probatione tertiae conclusionis praecedentis quaestionis.

Divisio quaestionis

5In illa quaestione primo ponam duas conclusiones et probabo illas, immo probantur per iam adducta ad partem secundam quaestionis, sed addendo media quaedam alia. Secundo impugnabo eas et inpugnationibus respondebo.

Primus articulus

6Primo conclusio primi articuli est quod omnis conceptus simplex abstractusabstractivus affirmativus et mere absolutus communis Deo et creaturae multis vel paucis est conceptus quidditativus illius rei simplicis quae Deus est et convenit sibi 'in quid'.

7Ad cuius probationem supponitur ex praecedenti quaestione, nullam penitus esse parvam vel magnum distinctionem inter sapientiam, quae Deus est, et aliam divinam perfectionem absolutam.

8Secundo praemitto quod illa res simplex simpliciter, quae Deus est, potest realiter exprimi per nomen demonstrativum[?] absque omni addito. Dicendum hoc vel per nomen demonstratum[?] cum termino concepti sibi addito dicendo ''hoc ens'' vel ''haec res''. Et per nomen proprium in significando illius simpliciter simplicis quomodo hoc nomen ''Socrates'' significat istam rem, quae est ''iste homo''. Et quia illius rei, quae Deus est, non habetur nomen magis proprium quam sit hoc nomen 'Deus', utor isto ut sit proprio nomine istius rei, sive sit proprium illi in significando sive non. Haec ideo praemitto, quia multi conceptus praedicantur 'in quid' et 'per se' primo modo de conceptu demonstrativo rei, et de conceptu etiam proprio quae non sic praedicantur si illa res aliter significaretur, et etiam e converso. Nam haec non est 'per se' primo modo hoc ''animal est homo'' demonstrando ''Socrates'', quamvis hoc ''Socrates est homo'' vel ''hic est homo'' sit ''per se'' primo modo Physicae loquendo, quia plura significantur per subiectum quam per praedicatum, et est per consequens quodammodo praedictio indirecta sit in proposito. Haec non est per se primo modo: 'haec entitas est sapientia, vel volitio, vel intellectio', sed istae sunt sic: 'haec est sapientia, haec volitio,' etc. Et haec similiter 'deitas est sapientia, intellectio, vel volitio' supposito quod 'deitas' sit nomen proprium illius rei subordinatum signo simplici proprio eiusdem.

9Tertio: suppono quod idem conceptus communis sapientiae, intellectionis, volitionis, et sic de similibus convenit Deo et creaturae, et ideo nomina ista absoluta univoce dicuntur de Deo et aliquibus creaturis.

10Hiis suppositis, arguo pro conclusione primo per auctoritatem Anselmi supra positam in praecedenti quaestione, id est, quinta ratione pro tertia ratione, quae plana est.

11Item omnis talis conceptus abstractus est quidditativus respectu cuiuslibet sui per se individui a quibus est immediate abstractabilis vel habet signum eorum commune, sed conceptus sapientiae est sic immediate abstractabilis a sapientia creata et a sapientia increata praesentibus vel visis. Et similiter conceptus intellectionis, et sic de similibus mere absolutis et abstractis tamquam commune quoddam transcendens a suis per se contentis, igitur est conceptus quidditativus respectu utriusque. Maior patet, S88ra quia non est maior ratio quod sit quidditativus unius eorum quam respectu alterius, ex quo utrumque eorum est per se individuum seu singulare suum aeque, sicut albedo ingenerado[?] sunt per se individua conceptus coloris. Minor patet, quia, ex tertio praesupposito, conceptus sapientiae est communis Deo et alicui creaturae sicut et conceptus entitatis sibi et omnibus creaturis, igitur est abstrahibilis ab eisdem Deo, scilicet, et creatura illa, quae est sapientia quaedam. Et istud confirmatur, quia ideo deitas vel haec demonstrata deitate est per se primo modo et essentialiter entitas. Et ulterius, haec est per se vera: 'deitas est entitas, et omnis deitas est entitas', et non e converso; vel quia illud commune entitas mere absolutum et abstractum habet hoc pro suo per se individuo, igitur, pari ratione, erit hoc per se et essentialiter sapientia demonstrato illo in Deo, cui sicut uni eius per se individuo convenit hic commune sapientia. Aliquid enim in Deo quantumque illud fuerit est ita essentialiter sapientia, sicut qualitas in mente angeli est essentialiter sapientia. Et tunc potest sic argui: aliquod quod est Deus est essentialiter et 'in quid' sapientia et nihil nisi haec demonstrata deitate, igitur deitas est essentialiter et 'in quid' sapientia. Et ultra quod, si sit praedicato directa et termini[?] apti ad 'perseitatem' illam imprimendam, haec erit vera 'in quid', id est per se primo modo, 'deitas est sapientia'.

12Secunda conclusio est de concretis propriis correspondentibus abstractis conceptibus positivis et mere absolutis, de quibus processit praecedens conclusio. Et est haec: quod utercumque conceptus absolutus talis praedicatur 'in quid' de Deo vel de deitate utendo istis vocabulis, sicut prius[?] concretum eiusdem praedicatur 'in quid' de Deo. Ita quod, sicut haec est 'in quid': 'deitas est sapientia', ita secundum veritatem sit haec: 'deitas est sapiens' vel 'hic est sapiens' demonstrando rem illam, quae Deus est. Hoc probatur: primo, quia cuicumque praecise eodem sui conveniunt conceptus abstractus talis, de quo supra, et concretus, si illi conveniat 'in quid' conceptus abstractus convenit et concretus 'in quid'. Haec patet inductive, nam quia eodem sui positus est Deus entitas et ens, ideo sicut est 'in quid': 'hoc est entitas', ita est 'in quid': 'hoc est ens', et e converso. Et quia eodem sui est deitas et Deus, ideo sicut haec demonstrata deitate est 'in quid' 'deitas', ita est in quid 'Deus'. Sed Deus eodem sui omnimodo est 'sapientia' et 'sapiens', 'volitio' et 'volens', 'intellectio' et 'intelligens', et sic de similibus. Igitur sicut Deus est 'in quid' 'intellectio', 'volitio', et 'sapientia', ita est 'in quid' vel in quali substantiali 'intelligens', 'volens', et 'sapiens'.

13Et si instetur huic rationi, quia haec demonstrata humanitate tua est humanitas in quid, et tamen li haec non est homo 'in quid', quia potest esse et non esse homo; puta si assumeretur a persona divina.

14Similiter haec est 'in quid' humanitas demonstrato toto Socrate praeter digitam, et tamen haec non est 'in quid' homo, quia haec nec est homo.

15Similiter lia[?] est longitudo et longa ratione eiusdem rei, et tamen longitudo 'in quid' et non longa 'in quid', quia potest fieri verius eadem longitudine remanente.

16Ad primam instantia: ista non est ad propositum, quia iste terminus 'homo', ut ibi sumitur, est nomen suppositi, et per consequens terminus implicite negativus nulli rei 'in quid' conveniens expresso solo pro nomine denominativo. Per idem ad secundam instantiam[?]

17Ad tertiam dicendum quod sicut magnitudo et parvitas, et similiter magnum et parvum sunt nomina aequivoca et possunt dupliciter accipi, scilicet, absolute et relative. Nam ex praedicantis[??] magnum et parvum ad unum sensum sumpta sunt relativa, et ideo idem modos secundum Philosophus qui respectu unius est parvus respectu alterius est magnus. Et patet haec aequivoco[???] per Commentatorem super V Metaphysicae, ita est de longitudine et latitudine et longe et lato. Et alia longitudo longa et alia buis[?] et certe longum quod apoonitur[?] verum non subordinatru in significando illi conceptui concreto cuius abstractus conceptus ponitur in diffinitione lineae cum dicitur 'linea est longitudo' etc., nec latum quod apponitur sc??to[?] est concretum latitudinis positae in diffinitione lineae, sed si verificetur de eodem de quo isteetiam abstractus et pro eodem omnino, tunc sit longitudo linea, ita esset 'in quid' longa, sicut est 'in quid' longitudo et per consequens haec instantia non procedit.

18Secundo principaliter arguo sic et illud plus 88rb pondendo omnis conceptus concretus abstractus[?] et positus[?], qui probatur de A. Sit A conceptus proprius illius rei simpliciter simplicis, quae Deus est, ita quod idem sit tam modo[?]taliter quam vocaliter dicere 'hoc est A' ad modum quo idem est dicere Socrates et hoc demanstrato Socrates omnis inquam talis conceptus qui praedicatur de A aeque essentialiter quod essentialius sicut conceptus concretus adiectus qui sicut pars diffinitionis alicuius rei praedicatur de conceptu proprio illius rei praedicatu de A 'in quid', id est, per se primo modo, quia hic non distinguitur quid conceptu[?] quale substantiale, sed conceptus concretus sapientiae est huiusmodi respectu A. Igitur maior patet, quia quaelibet pars diffinitionis praedicatur de diffinito per se primo modo ex primo Posteriorum et adversarum etiam hoc concedunt unde[?] et habent pro regula[?] quod illud praedicatur 'in quid' et per se primo modo de aliquo quod praedicatur de illo sicut diffinitio vel pars diffinitionis vel ipsammet minorem probo primo sit, quia conceptus concretus sapientiae aequae essentialiter vel essentialius praedicatur modo de facto de A, quando A est essentialiter illud quod per se significatur per conceptus abstractum sapientiae, sicut si solum includere, sicut partem sui illud quod per significatur per conceptum abstractum sapientiae, sed tunc per se primo modo sicut patet de conceptu concreto, qui est pars diffinitionis. Ideo enim 'animatum' quod est pars huius diffinitionis 'substantia animata' praedicatur per se primo modo de conceptu animalis vel hominis, quia res significata per suum abstractum, scilicet, anima est pars animalis vel hominis, igitur etc. Probo maiorem huius pro silli[??], qui si solum includeret illud sicut partem sui, ideo solum modo et non propter aliud concretus conceptus praedicaretur per se primo modo de A, quia includeret tamquam partem essentiae suae de A per se significatum conceptus abstracti correspondentis illi concreto, ut patuit in exemplo praeadducto de anima et animato, sed si per se significatum A, non solum sic partem sui includit per se significatum conceptus abstracti sapientiae, sed est essentialiter significatum ipsius aeque essentialiter vel essentialius praedicabitur modo conceptus concretus sapientiae de A, sicut tunc et haec erat[?] illa minor probanda.

19Secundo probo minorem principalem sic: significatum conceptus absoluti positi et mere absoluti esse essentiam vel partem essentiae alicuius est ratio quare conceptus concretus praedicatur per se primo modo de eodem et sic est de significato conceptus abstracti sapientiae respectu A, sicut patet ex praecedenti quaestione, et quia etiam idem omnimode in re ex parte Dei et per se individuum omnium conceptuum abstractorum positorum et mere absolutorum verisimilium[?] de Deo aliter enim non idem conceptus talis praedicaretur de Deo et creaturae conceptu tertium suppositum vel esset distinctio inter per se individua talium conceptu primum suppositum et contra conclusiones quaestionis praecedentis, ergo etc. Maior patet inductive, licet non est ratio quare animatum praedicatur per se primo modo de homine, quia est absolutum significans partem homins, haec enim est ratio quare[?] conceptus concretus dei vel entis praedicatur per se primo modo de A, quia aliquid per se significatum per hoc abstractum 'deitas' vel 'entitas' est essentia A, licet non sit pars essentiae eius, ergo etc.

20Item quae est via per quam innotescit quod conceptus aliquis concretus praedicatur per se primo modo de aliquo. Vel enim sufficit quod significatum sui abstracti sit essentia vel pars essentia illius de quo verificatur huius concretum positum et mere absolutum, id est, nihil extrinsecum consignificans cum hoc quod sit directa praedicatio. Et tunc habetur propositum, quia per se significatum abstracti huius concreti 'sapiens' est essentia A vel pars essentiae eius. Et quod ista sic causa videtur: [1] tum, quia aliquam causam non oportet ponere ad hoc[?] quod conceptus concretus qui est pars diffinitionis verificatur per se primo modo de diffinitio; [2] tum, quia haec videtur vera ratio quare cum dicitur angelus est nulla substantialis, hic concretum substantiale praedicatur 'in quid' de angelo, quia suum absolutum[?abstractum?], scilicet, substantia significat per se illam rem, quae est angelus sive illam essentiam quam exprimit hoc nomen 'angelis'; [3] tum, quia et haec videtur ratio quare concretum entis praedicatur 'in quid' de aliquo, immo de quolibet, quia, scilicet, per se significatum sui absoluti est essentia vel pars illius de quo verificatur concretum entis; [4] tum quarto, quia haec videtur ratio quare tales possunt[?] aliquod modo poni esse per se primo modo 'homo albus est albus' vel 'est coloratus', quia per se significatum absoluti correspondentis tali praedicato concreto est quodammodo pars essentialis aggregati quod exprimitur per subiectum, et cum tale concretum nihil S88va extrinsicum consignificat non plus quam subiectum, sicut fre?t[?] disgregat non vel visibile[universale] vel aliud huius, si loco albedini vel colorati poneretur, cum quia haec videtur ratio quare haec non est 'in quid' hoc est animatum denotandum[?] corpus quae est altera pars hominis, sicut est ista 'homo est animatus', quia valet per se praedicatumsignificatum per hoc abstractum anima non est pars essentiae significatae per subiectum primae, nec illa essentia sicut est pars essentiae significatae per subiectum secundae.

21Alia igitur videtur via per quam innotescat quando praedicatum concretum convenit alicui subiecto personae primo modo, et si hoc, igitur habetur intentum, quod prima sit 'in quid' A est sapiens vel deitas est sapiens, si tamen deitas et A sint nomina synomina, ut suppositum est. Vel secundum alios via qua innotescit quod aliquis conceptus conretus praedicatu per se primo modo in quidet communis denominative de eodem est ponere per[?] impossibile et tunc habendum est ulterius pr regula quod de illis conceptibus qui indifferenter praedicarentur verae de tali, tunc et nunc illi qui tunc praedicarentur 'in quid' modo sic praedicarentur et quid tunc in quali modo in quali in qua regula secundum eos tota dependet mathematica et propter ea secundum eos, quia deitas et sapientia divina, si essent res distinctae haec non esset 'in quid' Deus est sapiens, igitur nec modo ex quo indifferenter, tunc et nunc verificaretur iste conceptus concretus sapiens de Deo.

22sed hoc stare non potest, quia positio impossibilis aut sit vult imaginari quod illi rei quae modo est deitas superveniret sapientia sibi in linis[???], sicut accidens suo subiecto, ita tamen quod ad hoc maneret illa sapientia quae est realiter ipsa deitas, sicut verbi gratia, illi entitati quae est anima intellectiva supervenit alia entitas quae eest intellectio vel volitio realiter sibi in hominis et ipsum perficiens, aut secundo quod ista res simpliciter simplex quae modo de facto est sapientia et similiter deitas didereit in duas partos quarum una esset tantum modo deitas et reliqua tantum modo sapientia vel aliquo alio modo ad alterum istorum reducibili.

23Si primo modo ista positione impossibili tantum innotesceret quod [something added] sapientia sibi realiter inhaerente non esset Deus sapiens per se primo modo et hoc verum estesset cum hoc tamen staret quod A sapientia quae realiter est Deus esset sapiens per se primo modo.

24Exemplum ad hoc materiam[?]: imaginentur illud quod conc[?] non nulli quod in hoine essent duae animae et simul cum hoc quod compositum ex corpore et sensitivam esset proprium perfectibilem per intellectivam hoc posito demonstro compositum ex corpore et sensitiva quod tamen compositum informatur intellectiva tunc dicendo quod hoc est animatum certe haec propositio ad unum sensum esset per se primo modo, sicut et haec homo est animatus, utpote, si fiat denominativo a sensitiva anima ad alium sensum non utpote, si fiat denominativo ab intellectiva, quia tunc illud quod per se significatur per abstractum correspondens concretum non est essentia nec de essentia illius quod significatur per subiectum cum dicitur 'sit homo' non est sit animatum. Eodem modo per omnia[?] erit in proposito positione illa impossibili currente ad primum sensum.

25Sed si causatur in sensu secundo sicut imaginare videtur ad mentem si loquentium haec positio in primis ponit Deum non esse Deum, vel poterit propositum quod haec erit tunc 'in quid' 'Deus est sapiens'. Et etiam modo, quia quaero pro quo supponeret illa positione factam subiectum huius 'Deus est Deus' aut pro alia parte illius rei quam per impossibile imaginatur dividi aut pro illo quod includeret ambas illas partes primum dari non potest, quia ex quo res per impossibile in partes alterius rationis imaginariae divisa fuerit nulla pars talis erit Deus non plus quam subiectauna partium essentialium hominis est homo, ex quo non[?] illud quod sicut partes essentiales ad sui integritatem requisitas includit tam animam quam 'corpus est homo', nec 'anima est homo', nec 'corpus est homo'.

26Item ad alietatem specificam concpetus abstracti, sequitur alietas conceptus concreti sibi correspondentis, sed ad divisionem imaginariam per impossibile rei simpliciter simplicis aliam conceptum abstractum specificum causabit res quam prius causavit totum, quia abstractus causabilis a toto significaret totum et causabilis a parte praecise partem, ita quod generaliter ad variationem specificam rei, sequitur diversitas et varietas proprii conceptus abstractu sui, igitur si velis vocare deiS88vb tatem per causa, in qua divisisti illam rem, quae Deus est, licet habeas nomen, etc. Tamen non habens conceptum eundem abstractum individualem vel specificum qui tunc per se significaret partem cum illo, qui modo significat totum sive Deum secundum unitatem simpliciter simplicem, et si non eundum absolutum non eandemeundem concretum non eandem propositum mentalem, licet eandem vocabulem, quia bene eadem vox posset aequivoce correspondere unicuique conceptui. Et si hoc, tunc non habens eandem propositum indifferenter verum, tunc et nunc, cui tamen medio totaliter innititur iste doctor, et tunc nihil valet nec aliqem colorem habet ista consequentia B non est sapiens 'in quid' sit B altera partium, in qua divisisti Deum et quam vocas, tunc deitatem, igitur 'A non est sapiens 'in quid'', quia sapientia non est essentia nec pars essentiae significatae per subiectum antecedentis, sicut est essentia vel pars essentiae significatae per subiectum consequentis.

27Si detur secundum quod subiectum huius illa positione impossibili posita 'Deus est Deus' vel 'Deus est sapiens' supponit pro includente ambas illas partes, tunc habetur, quia totum illud cuius sapientia est una pars, et illud quod vocas tunc[?] deitatem alia pars, ista essentialiter 'in quid' dicitur et est sapiens concretive ab una parte, sicut 'ipsum est Deus' ab alia parte, sicut homo 'in quid' est corporeus a corpore, sicut animatus ab anima, et e contra. Omne enim totum includens una ab alia tantum accidentaliter denominetur, quia licet essentialiter et 'in quid' sit animatus cum corpus quod est altera pars hominis extrinseca tantum denominative et non per se primo modo est animatum.

28Ex hoc confirmatur propositum, quia licet illa positione impossibili posita lr[?] non esset 'in quid' sapiens, tamen A esset 'in quid' sapiens et hoc est propositum. Unde si illa sic ars per quam innotescat quis conceptus concretus praedicatur 'in quid' et communis non illa sufficienter concludit propositum quod haec est 'in quid' A est sapiens hic remanente quod idem conceptus concretus sapientiae facta divisione impossibili ipsius A in B, et C tunc et nunc verificetur de A vel quod plus est ut tu supponitis de a et B, licet enim B non esset sapiens 'in quid' tamen A esset isto casu posito sapiens 'in quid'. Probo, quia quando per se significatum alicuius abstracti est pars intrinsica alicuius rei proprium concretum illius abstracti quorum neutrorum aliquid consignificaret quamvis bene alias res significent praedicatur 'in quid' de tali re, quia nulla causa est quare haec est 'in quid' homo est animatus vel realis vel ista suo modo homo albus est coloratus, sed per illam positionem impossibilem innotescit quod C, id est, sapientia est pars intrinseca ipsius A illius, scilicet, rei simplicis modo sicut compositae, quae Deus est, igitur etc.

29Et haec indubitur teno et concedo quod, scilicet, haec est 'in quid' Deus est sapiens vel intelligens vel volens, et hoc eo modo accipiendo quo[?] ista concreta posita in praedicantis[?] nihil intrinsecum connotant, licet res alias significaret per se et pro aliis supponant ad modum quo homo est animal 'in quid', quia animal nihil extrinsecum connotat, licet pro aliis rebus ab homine supponat et illas significaret, ita per se, sicut hominem. Et ratio totius huius veritas est, quia illa res simplicissima, quae Deus est, ista essentialiter et ita intrinsece est sapientia et etiam deitas vel etiam sapientiam et deitatem includit ad modum quo divinis[???] sapientiam vel deitatem esse in Deo, sicut homo essentialiter est corporeus et essentialiter est animatus vel essentialiter includit[?] corpus et animam, vel sicut illud compositum, quod alii imaginantur includeret sapientiam et deitatem, quia includeret utriusque abstractorum duorum per se individuum. Igitur si concreta illorum abstractivorum denominant illam rem ita essentialiter et 'in quid' denominabunt, nunc sicu tunc, sed tunc 'in quid', igitur et modo nec est rationem reddere quin[quando] ita, in qua diceretur de illa sapientia simplici hoc concretum sapiens sicut homo conceretum Deus ex quo ipsa aequae intrinsece includit per se significatum abstracti huius, sicut illius vel potius uniformiter est per se individuum utriusque.

Secundus articulus

30Sed in contrarium obicitur multipliciter probando quod conceptus tales quicumque concreti attribulabilis[?] ut sapiens, iustus, praedicantur de conceptu concreto Dei non per se primo modo, sed in quali[?] accidentali vel non substantiali.

31Primo quia propositio composita ex terminis concretis est indifferenter modo 'in quid' vel 'in quali', tamen verificatur de simplici, sicut esset si suis abstractis corresponderent aliqua realiter distincta in eodem supposito. Sed si per S89ra contradictionem corresponderent in Deo istis abstractis deitas et sapientia aliqua realiter distincta, tunc ista propositio in terminis[?] concretis 'Deus est sapiens' esset indifferenter, tunc et nunc, vera etiam tunc esset praedicatio denominativa 'in quali', tunc igitur. Et modo praemissae sunt verae, igitur et conclusio, licet enim ponatur impossibile, quia tamen conclusio non sequitur ex hoc quod ponitur impossibile, sed solum ex praemissis veris, ideo conclusio est vera, Minor videtur evidens, quia si deitas et sapientia distinguerentur realiter, tunc sapientia esset accidens. Ideo aeque esset praedicatio 'in quali', sicut hic 'angelus est sapiens'. Maior probatur, quia termini concreti indifferenter significant suppositum sive suis abstractis correspondeat eadem res sive diversae in eodem supposito ut sapiens unice[?] significat, cum dicitur 'Deus est sapiens' et 'angelus est sapiens' et 'homo unitate[?] de Christo', et aliis hominibus et Deus unice[?] de Christo et Filio Dei ante incarnationem et haec unice verificatur pro Deo et creatura substantia est sapiens.

32Ad illud responsio iuxta illud quod arguendo tactum est quod valet istis abstractis deitas et sapientia correspondere alia realiter distincta in eodem supposito potest duobus modis imaginare imaginari vel quod ista positio per contradictionem imaginetur illi rei quae modo de facto est deitas supervenire sapientiam accidentale realiter ab ea distinctam et inhaerere deitati in eodem supposito vera[?] vel quod illam rem quae modo de facto est deitas supervenire sapientiam accidentalem ? vel quod ista res quae modo de facto est deitas imaginetur findi vel dividi in duo, scilicet, in deitatem et sapientiam. Et si hoc secundum tunc deitas partialis non erit imaginare[?] eiusdem rei specifice cum illa quae imaginare[?imaginatae] ponebatur per impossibile dividi, et per consequens non proprius conceptus illius et istius sunt eiusdem rationis et ita non remanebit propositio eadem dicens quod Deus est sapiens, tunc et nunc, vel coincidetur[?] priori[?] sensu. Et si ponatur casu pro primo istorum intellectum[??] tunc ista propositio proposita Deus est sapiens esset forte distinguenda sicut et ista 'hoc est animatum' denotando[?] compositum ex corpore et anima sensitiva informatum intellectiva, secundum opinionem quorumdam praetactam eo quod partum potest facere denominationem subiecti a sapientia accidentali inhaerente Deo per causam impossibilem, et tunc est denominatio accidentalis et extrinseca et et no per se primo modo, sicut nec denominatio corporis quae est altera pars cum dicitur hoc est animatum est denominatio essentialis aut intrinseca nec per se primo modo.

33Alio modo a sapientia, quae Deus est, et tunc[?] esset per se primo modo, sicut et 'ista homo est animatus'.

34Et primus sensus valet istam: 'Deus est sapeins', id est 'Deus est aliquid cui tamquam suo subiecto sapiens inhaeret'. Secundus sensus est iste 'Deus est sapiens', id est, 'Deus est aliquid cuius essentia vel pars essentia est sapientia', sicut ex alia parte, cum dicitur 'corpus est animatum sensus est', id est 'corpus est aliud cuius formaliter perficiens ipsum est anima'. Sed cum dicitur 'homo est, animatus sensus est, homo est aliquid cuius pars formalis est anima sed cum vel cuius pars est anima', ad hunc sensum est maior falsa[um?].

35Ad probatione maioris: cum dicitur quod termini concreti indifferenter significat suppositum etc., dicendum quod hoc est verum eo modo loquendo quo concreta significant suppositum conc?nendo[??], quia quando signum expressivum suppositi per se significat illa, quae per se significatur per talia concerta, et haec sunt praecise ista eadem, quae significata per abstracta correspondentia talibus concretis, et etiam est maior illa vera in illo casu ubi per se significata talium concretorum hunc pro perfectibili totale per se significatum per nomen expressivum suppositi. Non est autem hoc verum, nis per se significatum unius concreti per se significatur per nomen expressivum suppositi et per se significatum alterius concerti est extrinsecum per se significato signi exprimentis suppositum, sicut est in proposito, quod patet per descriptiones aequivalentes talibus concretis, ut prius in ista responsione dictum est. Exemplum primi 'homo est substantia corporea animata', corporeum et animatum sunt duo talia concreta. Exemplum etiam primi pro simplici: 'angelus est natura substantialis'. Una exemplum secundi: 'homo est musicus, grammaticus'. Exemplum tertii: 'homo est animatus', 'homo est sapiens'. Et ad primum exemplum adductum in propositione maioris, cum dicitur quod sapiens unice[?] significat cum dicitur 'Deus est sapiens' et 'angelus est sapiens'. Dico quod secundum doctrinam Aristotelis VII Metaphysicae per 21, sapiens, sicut et album dupliciter habet significare, sed in praedicatis[???] habens oculum[?] ad S89rb aliquid de distincte facit venire ad mentem, dicit quod album solam qualitatem significat, sed hic quod duplex. Unum quod per se significat illud quod suum abstractum. Et aliud quo concernit[?] suppositum vel subiectum et eodem modo per omnia. Dico de hoc concerto 'animatum' quoad primum significare concedo quod univoce significat, cum dicitur de Deo et cum dicitur de homine et angelo, sicut et animatum, cum dicitur de corpore hominis. Et cum dicitur de homine, secundo modo, non univoce, quia non est unica concretio huic, inde ut patet in exemplo de animato respectu hominis et respectu corporis. Et patet etiam per descriptiones aequivalentes huius concretis, unde quoad hoc posset poni hic a vocabula[?nolo?a?] fere consimilis illi quo sanum a nolo?ce dicitur de animali de urnia[?] et de dieta, quia in omnibus illis sanum univoce significat quoad principale significatum, sed non est univoca concretio utrobique, quia tamen concreta eo modo significat suppositum quo ipsum concernunt, si aliter concernunt ipsum, aliter et significant ipsum, sed formam quam aliter significant quam suppositum uniformaliter significant. Et ideo non est hic univoca[?] suppositi concretio, licet sit univoca formae significato utrobique.

36Ad secundum exemplum bene volo quod hoc concretum homo univoce dicitur de Christo et aliis hominibus attendo ad univocationem quae respicit principale significatum quicquid sic de concretione univoca et volo etiam quod 'in quid' praedicatur de Christo, sicut de aliis hominibus, quia homo nomen[?] Christus habet pro parte sui per se significati humanitatem, quae per se significatur per hoc concretum homo dictum de Christo, sed non est simile de concreto sapientiae dicto de Deo ex una parte et de angelo ex alia parte, quia ibi est concreto alterius rei, licet formam vel sapientiam univoce important hic et ibi.

37Et per idem omnino ad tertium exemplum similiter et quartam exemplum bene volo quod saltem ad univocationem actendum penes principale significatum sapiens univoce praedicatu de sapientia dicendo sapientia est sapiens, sive subiectum stet pro Deo sive pro creatura. Sed tamen sive sit sive sit haec est per accidens et non per se nec primo modo nec secundo dicendi per se, quia subiectum est communis praedicatio et generaliter in propositione per se sive primo sive secundo modo oportet quod praedicatum conveniat omnibus quibus convenit subiectum et quod sic praedicatio directam.

38In secundo sensu principali quantumcumque posset secundum illam imaginationem impossibilem admitti quod in altera parte in quas divisisti reserves aliquod per se individuum aliquod huius conceptus abstracti deitas cui repugnat habere per se individua alicuius rei cum ex secundo supra praemisso in principio sic nomen proprium individuale vel saltem specificum sive conceptus proprius individualis vel saltem specificus.

39Et praeterea, si tunc alteram partem velis vocare deitatem cum ista pars non sit nata concipi proprio conceptu aliquo specifio vel individuali eiusdem rationis cum toto quod divisisti nomen deitatis aequivoce solum dicetur de illa parte et de re quam divisisti per omnem modum, sicut nomen humanitatis, si diceretur de toto homine et de anima hominis aequivoce solum de illis diceretur, quia identitati nominis proprii corresponderet idem conceptus.

40Et praeterea, si debeat remanere eadem propositio mentalis tunc et modo cum eandem propositionem in talem oporteat componi ex eisdem partibus mentalibus, oportet quod si propositio mentalis debeat manere eadem modo factam illa positione vel correspondens huic vocabuli Deus est sapiens quod solum significet per se quod divisisti et non aliquam partem tantum et tunc eum illud totale significatum per subiectum habeat pro parte sua inde illo subiecto iuxta prius probata et declarata bene tamen volo quod tunc denominatio unius partis ab alia esset non 'in quid' sicut nec denominatio animae a subiecta vel corpore quod est altera pars ab anima informante ipsum.

41Et secundum hoc ad formam argumenti, dicendum quod maior supponit quod propositio mentalis maneat eadem tunc et modo. Et si sic, esset quod tamen secundum veritatem non esset tunc. Maior posset admitti, sed minor potest habere tertius[?] intellectus. [1] Unum intelligendo quod istis abstractis deitas et sapientia aliqua praedicata correspondent aliqua realiter dicta ad primum sensus responsionis, et tunc dicendum est sicut dixi in prima parte responsionis, et solus iste intellectus reservat conceptum deitatis, sicut et naturam deitatis distinctam totaliter ab illo individuo sapientiae quod ponitur inhaerere deitati licet tunc, praeter individuum sapientiae, sit unum aliud individuum quod est substantialiter illa deitas reservata.

42[2] Alius intellectus minoris posset esse S89va quod istis vocabulis 'deitas' et 'sapientia' correspondentur alia realiter distincta, ista[?] tamen quod huic abstracto deitas non corresponderet idem conceptus qui modo non posita illa positione, quia illo conceptus, qui de fact significat deitatem vel illam rem, quae de fact Deus est, non plus potest significare partem illius rei ipsa diversa in partes per impossibile quam possit iste conceptus specificus humanitas qui de facto significat hominem significare hominem. Et ideo ad illum intellectum summendo illud minoris minor repugnat maiori supposito quod alia propositio mentalis maneat eadem, tunc et nunc, et iterum falsa est et propter falsam implicationem qua supponitur quod factam positione conceptus specificus deitatis significaret alteram partem quod non est verum, quia tanta repugnantia est quod illa pars significetur per conceptum deitatis tamquam completum individuum illius conceptus sicut quod ille conceptus significet 'asinum' vel 'lapidem', immo breviter nec totum illud imaginatum, nec aliquam eius partem significaret, quia et totum imaginatum et pars imaginata esset alterius naturae quam deitas, sicut et conceptus deitatis specificus simplex vel individualis non potest significare nisi quale secundum speciem nunc significat.

43Tertius intellectus qui solus esset plane rationalis illius minoris esset potest quod factam illa divisione impossibili istis abstractis deitas et sapientia correspondentur alia realiter distincta modo quo totum et pars realiter distinguuntur, verbi gratia, homo et anima, ita quod in isto intellectu completum per se significatum conceptus deitatis vel Dei quod est idem penitus, sicut in omnibus concretis et suis abstractis, sic totum includens illas partes in quas divisisti per impossibile rem illam quae Deus est et quod alterius illarum partium esset per se individuum conceptus sapientiae, qui conceptus non est specificus. Et ideo non repugnat sibi habere per se individua alterius rei quo sensu dato minor falsa est, quia tunc adhuc[?] non obstante illa positione impossibili et distinctione reali deitatis a sapientia vel a quolibet etiam individuo sapientiae haec esset 'in quid', tunc sicut et nunc Deus est sapeins, sicut non obstante distinctione in reali inter animam et hominem haec est 'in quid' homo animatus et ratio utrobique est eadem, quia et hic et ibi concretum positum a parte praedicati est positum et mere absoltum nihil, scilicet, attribuens illi quod denominat seu concernit nisi suum per se significatum quod per se significatum est pars per se significati per subiectum vel est subiectaliter et realiter ipsummet per se significatum subiecti.

44Ad probationem minoris, dicendum quod licet tunc sapientia esset tunc accidens vel quod extrinsecum alteri parti non tamen toti, sicut nec animam homini, licet corpori.

45Secundo aliter[?} non quid principaliter sed confirmando rationem praedicatum contra secundum[??] quam teneo sic: quod non praedicatur de conceptu per se tali perseitate quali praedicatur[?] de conceptu concreto diffiniti diffinitio vel pars diffinitionis non praedicatu de conceptu Dei 'in quid', sed conceptus concreti attributales non sic praedicantur de conceptu Dei. Igitur maior patet ex significato termini, quia nihil aliud intelligo per praedicationem 'in quid'. Minorem probat, quia diffinitio et pars eius sic praedicatur de conceptu simplici proprio diffiniti saltem in terminis concretis quod sit per contradictionem esse distinctio realis correspondens abstractis illarum partium diffinitionis adhuc illa praedicatio concreta esset 'in quid', igitur.

46Ad illud dicendum quod aliqui conceptus attributales sunt mere absoluti, sed praeter hoc quod importent suam cogitationem sui principalis significati ad suppositum quod concernunt, important, seu dant intelligere illud suppositum quod concernunt habere habitudinem ad aliquid extrinsecum, verbi hoc concretum iustum dictum de homine vel de Deo praeter illam qualitatem hominis quae per se significatu nomine iustitiae et concretionem illam qualitatis ad hominem ipsa informatum importat habitudinem ad extrinsecum, quia iustitia est qua redditur unicuique quod suum est et de talibus concretis attributionibus habentibus respectum ad extrinseca concedendum est minor, et etiam conclusio illata sed illid non sunt concreti conceptus mere absoluti de quibus est sermo in proposito, nisi ista eadem significata absolutius conciperentur et significarentur sic, scilicet, quod praeter principale significatum tantum importarent suppositum S89vb concretive cui convenit per se significatum talis conceptus cuius in proposito supponitur esset conceptus sapientiae vel intellectionis vel volitionis et hoc supposito ulterius inquiritur an tales conceptus concreti verificentur de conceptu concreto Dei per se primo modo. Et teneo quod sic propter causas praedictas.

47Et de talibus responsio, si qui sint tales quod maior est vera et minor falsa. Et ad probationem minoris dico quod sic est in proposito quod et si per positum impossibilempossibilem et rationalem et saltem imaginatae, licet non verae conceptum Dei eumdem ponamus quod conceptibus abstractis deitatis et sapientiae correspondeant res distinctae quod tamen una illarum erit totum respectu alterius sicut etiam est de partibus diffinitionis, ideo conceptus concretus illius qui esset pars praedicaretur per se primo modo de conceptu concreto proprio totius et tunc esset dicendum tunc sicut et nunc Deus sapiens.

48Confirmatur adhuc prima ratio, quia non minus ponitur impossibile quando ponitur imagin??e[?] quod in Deo, sicut distinctio realis qualis est proportionaliter distinctio istorum conceptuum substantiae[subiecte[??] deitatis entis propter quam quando ponitur distinctio realis qualis est istorum conceptuum deitas sapientia iustitia, sed non obstante illa positione impossibili adhuc illo posito esset ista praedicatio 'in quid' Deus est substantia[?] Deus est spiritus[?] Deus est ens, igitur similiter, si sapientia et iustitia in concreto praedicentur per se eodem genere perseitatis sequeretur quod eadem positione posita esset ista praedicatio 'in quid' Deus est sapiens quod falsum est.

49Dicendum quod minor est falsa accipiendo a parte subiecti concretum abstracti praecise significantis illam partem quam, tunc vocas deitatem, sicut nec ista est 'in quid' corpus vel habens corpus est animatum, si tamen conceptus concreti per se significaret totum includens omnia illa, tunc quaelibet illarum esse 'in quid', id est, per se primo modo, sicut et ista 'homo est animatus' et uniformaliter per omnia dicendum est de ista Deus est sapiens sed de ista 'Deus est iustus' secutus est, ut praedixi.

50Item confirmatur prima ratio sic obligatus ad suscipiendum[?] alia contradictio solum tenetur concedere sequens et negare repugnans, sed tamen ad impertinentes[?] habet respondere secundum sui obligationem, sed factam obligatione alicuius ad suscipiendum hanc contradictionem de aliquo quod ipsum sic Deus, et tamen quod in ipso sint tot res quot conceptus sunt de ipso probabiles adhuc ad illam posset non est sequens quod ipsum non sit sapiens, quia convenit esset sapientem simplicibus et compositis et per consequens illa obligatione factam non debet negari ipsum esset sapientem, sed concedendi et similiter 'Deum esse substantiam[subiectam[?]', sed iste duae non essent per se eodem genere perseitatis, igitur nec modo ex quo idem ponitur utrobique.

51Dicendum sicut ad praecedens, quod si conceptus subiecti[?] sit idem, tunc et nunc, quia aliter positio non reservat nullam deitatis, quia diversa deitate in partes alterius rationis per impossibile nulla pars erit deitas, tunc conceptus subiecti habet pro per se significato illud quod includit omnia illa in quae sit divisio per contradictionem.

52Item quinto confirmatur sic: haec non est formalis consequentia[?] 'Deus non est sapientia, igitur Deus non est sapiens', quia sic teneretur in omni materia, igitur quantum eest de forma consequentiae[?] oppositum consequentis stat cum antecedente, et per consequens, obligatus ad suscipiendum quod non sic sapientia non habet concedere quod non sic sapiens et per consequens esse sapientem praedicatur de Deo in quali non substantiali modo, sicut tunc.

53Responsio quod 'consequentiam esse formalem' potest intelligi dupliciter. Uno modo quod similis modus arguendi teneat in omnibus, et sic concedo quod ista consequentia non est formalis, quia non in omnibus terminis ad negationem sapientiae in aliquo sequitur negatio sapientis ab eodem, sicut accipit et bene si intellegeat quod secundum naturamnullam concretionem sapientiae sit sapiens.

54Alio modo quod in speciali materia tenet consequentia per intellectum intrinsecum simpliciter necessarium, et sic est haec consequentia formalis, quia tenet per hoc medium intrinsecum simpliciter necessarium impossibile est dictum esse sapientem sapientia quae non est ipse alio modo quo ex alia parte haec consequentia est necessaria per medium intrinsecum simpliciter necessarium homo vel anima non est sapiens sapientia sibi inhaerente, igitur non est sapiens. Medium per quod tenet est necessarium quia impossibile est hominem esse sapientem, nisi per sapientam sibi inhaerentem, sed isto modo consequentia formalis non distinguitur contra consequentiam bonam gratia materiae.

55Et ultra concedo quod quantum esset de forma S90ra essentiali, quia posset indifferenter respicere quoscumque terminos oppositum consequentis posset stare cum antecedente, sed forma specialis obstat, et ideo consequentia ulterior non valet, quia obligatus etc., quia aliud obstat quam bonitas formae generaliter in omnibus terminis consimiliter arguendi quo tamen consequente dato adhuc ulterior consequentia non valet, ut patet ex praedictis falsum, tamen implicatur, scilicet, quod tunc praedicaretur hoc quod dico sapeins per accidens vel non in quali substantiali, quia hoc non est verum, ut supra probatum fuit, verbi gratia, quia obligatus ad suscipiendum quod angelus non sit vita, sed aliquid cuius vita sit pars, sicut 'homo est cuius anima est pars' haberet bene negare istam consequentiam angelis non est vita, igitur angelus non est vivus, nec tamen propter illam obligationem habet concedere quod esset unum et non praedicetur per se primo modo de angelo sicut nec quin animatum praedicetur per se primo modo de homine.

56Secundo principialiter arguit sic, et stat ratio huius doctoris in hoc: quod hic non sit praedicatio 'in quid' et per se primo modo 'Deus est sapiens', quia iuxta formam ultimo praetactam, haec praedicatio modo est vera et nata essetest esse vera quantum est ex formali consequentia terminorum si subiecta prima nec esset deitas nec pars deitatis, igitur non est praedicatio 'in quid'. quae requirit per consequentiamProbatur consequentia, quia omnis praedicatio 'in quid' requirit per consequentiam formalem quod res significata per prima, cum sit quidditas vel pars quidditatis rei significatae per subiectum, licet non e converso, et ex hac affirmativa, sequitur haec universalis negativa, quod nulla praedicatio est 'in quid' quae nata esset esse vera quantum est ex formali consequentia terminorum si res significata per partum non esset quidditas nec pars quidditatis rei significatae per subiectam sic est hic[?], igitur etc.

57Ad illud dicendum quod assumptum falsum est, licet omni non sequatur de quolibet ipsum est sapiens, igitur sapientia est ipsum vel pars ipsius, tamen sequitur optime gratia materiae 'Deus est sapiens, igitur sapientia est Deus vel pars Dei' et quoddammodo etiam formaliter pro eo quod formaliter sequitur nulla sapientia est A, nec pars A, igitur A non est Deus, et ideo faciendo formas posteriores, ubi aliqua illarum duarum illius doctoris propositio num[?] erit mairo et sumendo sub quod ita est hic erit minor falsa, sicut fuit superius declaratum.

58Tertio arguit sic: per quid innotescit quod conceptus relativus vel connotivus[?] rei extrinsece, sicut tacta praedicetur de conceptu concreto deitatis in quali vel substantiali aut hoc concluditur per circumscriptionem impossibilem ponendo valet quod si talis esset distinctio realis in Deo qualis est istorum conceptuum alterius rationis Deus et creatum vel suorum abstractorum quod tunc ad hoc creatum praedicaretur de conceptu deitatis in quali non substantiali, et tunc habetur propositum aut hic concluditur quod significat rem extrinsecam Deo et hoc non sufficit, quia hoc est quod quaeritur. Quaeritur enim per quid innotescit quod conceptus significans Deum consignificando rem extrinsecam praedicatur de conceptu Dei in quali.

59Dicendum quod non primo modo, quia ista via non valet de conceptibus respectivis[?] maixime ad extra, nec etiam hoc innotescit, quia praedicatum significat rem extrinsecam. Ita enim, cum dico 'homo est animal', praedicatum significat rem extrinsecam, puta 'asinum' sed, quia consignificat rem extrinsecam praeter suum principalee et per se significatum, quia res extrinseca non consignificatur per subiectum. Unde oportet multum attendere ad conceptum subiecti, quid et qualiter significet. Et semper, si praedicati significatum et modus praedicandi includatur in signficato et modo signifiandi subiecti aequivalenter, hoc arguit quod praedicatum aliquo modo 'in quid' praedicatur de conceptu subiecti, verbi gratia, exprimas[?] illam rem, quae Deus est, et per conceptum concretum Dei et deitas, Deus est productus[?] rei extra hoc, non est 'in quid' quia praedicatum aliquid consignificat quod non significatur isto modo per subiectum nec simile. Sed exprimas rem, quae Deus est in subiecto per istum conceptum creatam et deaits quod causatum est productum in re extra hic est per se primo modo, quia licet aliquid consignificetur per praedicatum quod non per subiectum; puta alia per se significata praedicati tum[?] per consimilem consignificationem habet subiectum qualem habet praedicatum et per se significatum praedicati est vel includitur in per se significato subiecti et consignificatio praedicati includitur aequivalenter in consignificatione subiecti.

60Item demonstrationes[??] homine cui in est albedo, et dicas: hoc est colora, tum hoc non est 'in quid'. Dicas hoc album est coloratum, hoc est 'in quid', quia per se significatum paredicati includitur in per se significato subiecti et modus S90rb concernendi praedicati continentur in modo concernendi subiecti. Unde igitur patet haec non est 'in quid' Deus est t?ats[?], quia aliud consignificatur extrinsecum per praedicatum quod nec consignificatur per subiectum nec subiectum consignificat aliquod cosignificatum per praedicatum haec est ratio infallibilis quod verbi hic reperitur est est praedicatio per se primo modo naturam[nullam]? ponendo circumscriptionem nec possibilem nec impossibilem.

61Et cum dicis quod: dicere quod praedicatum consignificat rem extrinsecam non sufficit quia hoc est quod quaeritur quare, scilicet, tale connotativum non praedicatur 'in quid' de conceptu concreto Dei, sed dato quod non. Responsio per hoc, scilicet, quod praedicatum consignificat aliquid extrinsecum cum hoc, enim, staret quod esset per se primo modo, verbi gratia: haec est 'in quid' tale factivum est activum, sed quia subiectum non consignificat consimiliter extrinsecum sicut praedicatum.

62Contra tamen istam solutionem, quae multum pendet ex prima conclusione positionis, potest obici quod conclusio non sit vera, primo etc quia conceptus paternitatis non est quidditativo respectu deitatis, igitur nec conceptus sapientiae probo[?]conclusione, quia non minus per conceptum paternitatis concipitur essentia divina quam per conceptum sapientiae, si igitur, ideo conceptus sapientiae sit quidditativus, quia significat essentiam divinam, igitur conceptus paternitatis est quidditativus propter illud; Maiorem probat doctor ille, quia sive sit distinctio inter essentiam et re?nem[?] sive non. Non est minor repugnantia quod per eundem conceptum concipiatur paternitats et non concipiatur essentia quam per eamdem visionem videatur essentia non visa paternitate. Sed ibi est repugnantia secundum te, igitur etc.

63Et hoc confirmatur, quia secundum illum respondentem non obstante quacumque distinctione in divinis[?] non est alia possibilis visio per quam videatur essentia non visa paternitate, igitur nec est aliquis conceptus possibilis quo concipiatur essentia non concepta paternitate nec e contra. Et per consequens per conceptum paternitatis concipitur tota essentialiter Dei, secundum hoc est conceptum esse quidditativum, igitur conceptus paternitatis erit quidditativus; consequens falsum. Et confirmatur hoc iterum, quia ad hoc quod conceptus sit quidditativus aut sufficit quod significet essentiam rei totam aut requiritur quod significatum essentiam per se et quidditative. Si primum, igitur conceptus proprius patris in divinis esset conceptus quidditativus deitatis, quia nec significat, nisi illud quod est deitas.

64Si 'secundum quid'[?] est significare quidditative aut sit quod sit talis conceptus qualis est conceptus quidditatus[??} qui significat quidditatem et nihil aliud sibi extrinsecum et adhuc habetur propositum, quia conceptus proprius illius paternitatis non significat aliquid extrinsecum deitate, quia, licet Filius distinguatur realiter a Patre, non tamen a distincte[??].

65Item non minus conceptus sapientiae probatur eodem modo, sicut praedicaretur, si esset talis distinctio in Deo, qualis est conceptuum qua[?] conceptus concretus paternitas praedicetur eodem modo, sicut praedicaretur, si distinctio esset in Deo sibi correspondens, sed si distinctio esset in Deo correspondens utrobique non plus esset conceptus concretus paternitatis quidditativus, igitur nec modo de facto est conceptus concretus sapientiae magis quidditativus quam conceptus paternitatis.

66Sed istis adhuc non obstantibus, teneo illud quod prius quod conceptus concretus sapientiae praedicatur 'in quid', id est, per se primo modo de conceptu deitatis concreto vel de A vel de pro nomine denominativo illius rei, quae Deus est, quae supponitur esse simpliciter simplex, ita quod idem simpliciter simplex sit personae[?] individuum omnium conceptuum abstractorum positivorum et mere abstractorum verisimilium de Deo aut enim hoc vel a est individuum per se cuiuslibet talium, et tunc hoc vel A per se est significatum cuiuslibet talium, quia generaliter quodlibet superius positum et mere absolutum est per se signum cuiuslibet sive per se individui vel enim cuiuslibet vel nullius aut hoc vel A non est per se individuum cuiuslibet talium, et tamen quilibet et alium habeat Deum vel aliud in Deo pro suo per se individuo, igitur ordinare aliud per se individuum alterius vel aliquod non formaliter idem in re Deo vel formaliter distinctum, cuius oppositum est probatum in praecedenti quaestione, scilicet, quod sapientia divina non plus distinguitur vel habet coM?lentum[?]que non identiatem a parte rei a deitate quam deitas a deitate vel sapientia a sapientia, igitur oportet ponere quod idem S90va penitus sit per se individuum, et per consequens per se significatum cuiuslibet talium, sed illud quod aeque est per se individuum multorum conceptuum abstractorum et aeque per se significatur per quaelibet illorum aeque essentialiter denominabitur a concreto unius talium, sicut ab alio. Igitur sicut A vel haec est per se primo modo Deus vel ens vel spiritus[?], ita erit per se primo modo sapiens vel intelligens vel volens ex quo n[?non?] A non est minus essentialiter sapientia vel intellectio vel volitio quam deitas vel entitas vel spiritus, nec minus per se significatur per talia abstracta non minus per se erit sapiens quam vivens vel ens vel Deus, nulla enim ratio poterit assignari quare non.

67Et confirmatur, quia si in Deo, per impossibile, distinguerentur, sicut partes quarum, nulla includeret aliam, Substantialitas, spiritualitas, entitas, deitas, licet collectum denominaretur per se primo modo a qualibet illarum partium, tamen haec non esset, tunc plus 'in quid' denominando[?demonstrando] in Deo illud individuum entitatis quod ibi poneretur distinctum ab aliis partibus, hic est Deus quam hoc est animatum denominando corpus hominis, nec e contra denominando deitatem, hoc est ens vel spiritus faciendo denominationem ab aliis partibus distinctis realiter et totaliter a deitate, igitur faciendo circumscriptiones impossibiles idem penitus accidet de concreto deitatis sicut de concreto sapientiae, ita quod si significet per se unam partem ab omnibus aliis distinctam denominatio a concerto nullius aliarum partium erit per se primo respectu concreti deitatis. Si autem significet totum ex omnibus, tunc a qualibet parte accipi poterit concretum per se primo dictum de concreto Dei.

68Item aliud est, per impossibile, distinguere rem, quae Deus est in ista, quae infert et aliud rei, quae Deus est per impossibile aliquod accidens vel formam ipsum informantem super inducere, igitur licet uniformaliter, quoad praedicationem 'in quid' vel in quali facta divisione Dei in essentiam et sapientiam quae in sunt vel sunt ipse de concreto Dei iam significante per se idem quod includit vel est utrumque verificetur concretum cuiuslibet talium, modo sicut tunc non tamen ex hoc habetur quod concretum sapientiae vel alicuius alterius modo inclusi in per se significatio A vel Deo modo uniformaliter verificetur de conceptu concreto Dei vel de A, sicut diceretur, si acciperetur a sapientia superveniente et accidentaliter inhaerente completo significato conceptus concreti Dei. Sed in hoc et nullo alio casum possibili vel impossibili posito praedicaretur conceptus sapientiae non 'in quid' et vere de conceptu concreto deitatis, igitur etc. Igitur non oportet quod modo non praedicetur per se primo modo, licet tunc non faceret.

69Item falsum est in exemplis[?] innumeris quod eodem modo sit propositio modo de facto vera per se 'in quid' vel in quali sicut esset si abstractisabstractiis corresponderent[?] res distinctae in eodem et solum illa, nam ista vera est de facto per se. Secundo modo omne ens est unum, omne ens est bonum, et sic de multis aliis, et tamen si distinctio realis corresponderet illis conceptibus vel eorum abstractis in eodem supposito nulla illarum esset per se secundo modo non plus quam ista ignis est calidus vel iux[?] est alba vel cor?us est in?gi?, quia quaelibet talium de facto esset contingens non solum, sicut ista est contingens, hoc est animal, si praedicatum contingenter praedicaretur verificaretur de aliquo non obstante quod subiectum verificaretur de eodem, sicut ad constan?iam?[?] subiecti vel significati per subiectum non sequitur quod sibi conveniat praedicatum, igitur etc.[??], esset per se primo modo, nec secundo et tamen modo quaelibet illarum est per se secundo modo, igitur etc.

70Item secundum artem illam, haec non esset 'in quid': 'Socrates est homo', 'homo est animal', et ita de similibus, quia, si talis esset distinctio in rei, qualis est istorum conceptuum nulla istarum erit per se prius modo, igitur nec secundo modo si enim in Socrate, ut iste frequenter accipit, distinguerentur realiter Sorteitas et humanitas, ita quod neutra esset alia nec pars alicuius et modo eodem in homine humanitas et animalitas S90vb licet compositum ex Sorteitate et humanitate ex una parte esse 'in quid' homo et ex alia parte compositum ex humanitate et animalitate esset in quid animalis, tamen nec Socrates esset 'in quid' homo, nec homo 'in quid' animal, quia per se significatum praedicati non includitur in per se significato subiecti, nec est illud isto posito non plus quam cum dico: corpus quod est alter pars hominis vel corporeum est animatum, sed secus est dicendo homo vel animal est animatum.

71Propter haec et alia argumenta superius tacta pro conclusione secunda, sicut prius, teneo quod haec est per se primo modo Deus est sapiens.

72Ad primum in contrarium superius hic adductum illam consequentiam ego nego, sicut et istam quae similiter procedit conceptus Sorteitatis non est quidditativus respectu hominis, igitur nec conceptus animati vel conceptus concretus animae quod idem est. Et primo conclusione[??] non valet in modo arguendi, quia ecce in simili non minus per conceptum Socratis vel Sorteitatis concretum inceditur[?] seu concipitur humanitas vel homo quam per conceptum animae, immo multo plus, et tamen homo est animatus per se primo modo et non est Socrates per se primo modo, et sit in proposito, etiam secundum istum qui dicit, et in hoc bene quod Pater se habet ad Deum, sicut Socrates ad hominem.

73Ad formam, igitur argumenti dicendum quod supponitur unum falsum, cum dicitur, si igitur[?], ideo conceptus sapientiae sit quidditativus respectu deitatis, quia significat essentiam divinam etc., ista enim non est causa sufficiens, quia tunc conceptus proprius et simplex Socrates esset conceptus quidditativus humanitatis communiter expresse et conceptus hominis albi esset conceptus hominis quidditativus, et multa falsa alia sequerentur. Sed causa est, quia conceptus sapientiae et conceptus deitatis idem omnimode est per se individuum, et tamen hoc conceptus sapientiae est communior conceptu deitatis, ita ut sit ibi praedicatio directa, et licet alia a deitate significet, non tamen aliquid extrinsecum consignificat non plus quam conceptus deitatis. Ideo deitas est 'in quid' sapientia per se, sed individuum conceptus paternitatis, id est, pro quo supponit quatenus exprimitur per vocabulum paternitatis et per se individuum conceptus deitatis quatenus exprimitur per hoc vocabulu deitas non sunt invicem omnimode et adaequate idem, sicut ex parte alia, cum deitas sit aliquid quod paternitas non est: puta Filius. Et per consequens non foret etiam praedicatio directa dicendo quod deitas est paternitas, sed potius e converso, ideo etc.

74Per hoc, patet quod prima propositio illius assumpti non[?] minus per conceptum paternitatis concipitur deitas quam per conceptum sapientiae, cum prima confirmatione eiusdem probationis non sunt contra me, quia non nego illud assumptum, sed tamen dico quod ex superlumidantie[???] quod non ita supponit conceptus paternitatis, ut expressus hoc vocabulo pro eodem pro quo per se supponit conceptus deitatis, sicut factit conceptus sapientiae, quia breviter conceptus paternitatis quotenus[?] expressus per hoc vocabulum paternitas non est natus in propositione affirmativa supponere pro deitate communi par?is[?], ut alias declarabitur in materia de trinitate illud tamen hic non addidi, ut causam quare deitas non sit 'in quid' paternitas, quia tenebo conversam tamquam mihi probabilitatem[?] quod paternitas est 'in quid' deitas, et tamen quod in habet praedicatum et subiectum non supponit pro eodem.

75Ad secundum bene volo quod quod conceptus paternitatis sit conceptus quidditativus, etiam ut expressus vocabulo paternitat, quia aliquod suum per se significatum est 'in quid' paternitas, sed propter hoc non sequitur quod deitas sit 'in quid' paternitas, sed est falsa consequentis, quia iste conceptus habet multa per se significata: puta qualibet personarum[?] quarum nulla potest separatim ab alia intelligi vel concipi. Et ideo ille conceptus est communis, licet non do??itate[?] universalitatis proprie sumptae, sicut alias declaravi, quia tamen ille conceptus potest in supponendo summi pro omnibus simul vel pro qualibet singillatim, ac si praecise illam significaret, et propter hoc praedicando illum pro Patre solo et subiciendo illum in propositione pro communi deitate ista erit praedicatio indirectam, et per consequens non quidditativa, sicut si dicam: 'homo est Socrates', ex quo patet quod tota illa ratio laborat in vanum supponens vel quod S91ra conceptum significare totam deitatem infert illum esse conceptum quidditativum vel fn?pluri quod conceptus paternitatis et praecise sumptus pro proprietate paterna non sit quidditativus quod non est verum, quia primum[?] suppositum est 'in quid', id est, per se primo modo. Nam sit tam iste Doctor quam ego loquimur de praedicatione 'in quid' Pater vel paternitas vel A sit A, nomen proprium illius primae peralitatis[?] ille tamen conceptus paternitatis quid secundum veritatem est significative conceptus totius trinitatis est in quam ut sumptus praecise pro Patre non convenit quidditative deitati, conceptus enim humanitatis est conceptus quidditativus, et tamen haec non est quidditativa praedicatio animalitas est humanitas quamvis vera et hoc, quia praedicatio in directa et consimiliter est in propositio quo ad illud.

76Ad tertium per idem dicendum quod utrique conceptus tam spaientiae quam paternitatis esset, tunc[?] etiam quidditativus, si quod tunc non est verum imaginetur proprius conceptus et simplex paternitatis retinere[?] sibi suum proprium significatum quale nunc habet, sed licet tam conceptus essentiae quam conceptus paternitatis quam etiam omnis conceptus fere catholicus praecise, qui sit nomen[?] sit quidditativus, tamen oportet bene attendere respectu cuiius et qualiter expressi quod si deitas in proposito respectu deitatis minor r?[?] huius falsa est, sicut superius est ostensum, quia tunc ad hoc, si aliquid esset deitas ipsum esset 'in quid' sapientia vel habens sapientiam partem sui alioquin ipsum non esset essentialiter deitas neque Deus ex superius decleratis nam aliquid ponere non esse essentialiter et quidditative sapiens est ita inprimis ponere illud non esse Deum sicut ponere illud non esse Deum, sicut ponere aliquid non esse essentialiter et quidditative id est per se primo modo animatum est ponere in personis[?] illud non est animal.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus