Book I, Distinctio 33, q. 6 [Sorbonne Transcription]

By Adam Wodeham

Edited by John T. Slotemaker

Edition: 2011.06 | June 26, 2011

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, June 26, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d33-q6

Book I, Distinctio 33, question 6

Articulus 1: Quaero utrum Spiritus Sanctus posset distingui a Filio si non procederet ab eo

1Sexto circa distinctionem 33am, pro distinctione 11, quaero utrum Spiritus Sanctus posset distingui a Filio si non procederet ab eo.

2Videtur quod non, quia si non procederet Spiritus Sanctus a Filio, Filius non esset Filius, igitur non distingueretur ab eo.

3Contra: si Spiritus Sanctus procederet a solo Patre ut datus non ut natus, sicut et sic procedit adhuc Spiritus Sanctus non esset Filius qui procedit ut natus, non ut datus, igitur ad haec distingueretur a Filio.

Opiniones Auctores

4Hic tenent quod non Chatton, Thomas, Aegidius, Godefridus; contrarium S134vb Gandavensis, Scotus, Ockham, Fitzralph. Processus autem Anselmi in libello Processionis Spiritus Sancti, quam quidam adducunt ad oppositum, et quidam ad propositum, relinquo altercationibus eorundem.

5 Hic primo est videndum propter quid quaestio proponitur communiter. Secundo, quid ad eam sit dicendum. Tertio ponendae sunt obiectiones aliquae et solvendae.

6Circa primum dico quod non iniquiritur hic “an aliquo modo sit possibile quod Spiritus Sanctus distinguatur realiter a Filio et quod non procedit ab eo. Quia hoc esset quaerere de veritate istius copulativae ‘Spiritus Sanctus non procedit a Filio, et Spiritus Sanctus realiter distinguitur a Filio.’ Quia manifestum est quod ista copulativa est impossibilis, fidei supposita, quia altera pars eius est simpliciter, impossibilis, scilicet Spiritus Sanctus non procedit a Filio’.” Sed alia duo intendit quaerere unum: an propter hoc quod Filius est spiratio activa, [et] propter hoc realiter distinguitur a Spiritu Sancto sicut producens a producto, Filius sit realiter aliquid quod non est omnibus modis a parte rei ita idem spirationi activae, et econverso, sicut spiratio ipsa sibi ipsi quo Filius realiter distinguitur a Spiritu Sancto.

7Secundum est propter Graecos, an supposita distinctione formali personali et identitate essentiali trium personarum, possit inferri formali et evidenti consequentia ‘Spiritum Sanctum procedere a Filio’ sicut aliqui nituntur probare et tenent. Et pro eis videtur facere processus Anselmi in libello De processione Spiritus Sanctus quem quidam adducunt ad propositum, quidam ad oppositum, unde eundem processum relinquo altercationibus eorundum. “Et per consequens an supposita eadem Trinitate personarum” cum unitate essentiali, scilicet quod “Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint tres peronsae et idem Deus” sequatur formaliter et evidenter ex opposito consequentis “Spiritus Sanctus non procedit a Filio, igitur non distinguitur ab eo realiter.

8Quoad primum quod inquirit quaestio, videtur mihi esse dicendum secundum hoc econverso quod sic, quia Filius non solum realiter distinguitur a Spiritu Sancto ex hoc quod spirat eum, sive ex hoc quod Filius est spiratio activa, quae est duae personae simul (scilicet, Pater et Filius) et quaelibet singillatim, et per consequens est distinctivum commune Patris et Filius a Spiritu Sancto, non proprium Filii aut Patris. Sed iterum realiter distinguitur Filius in divinis a Patre per hoc quod Filius est filiatio quae est proprium distinctivum Filii a Spiritu Sancto sicut a Patre. Quia Filius sua propria personalitate distinguitur a Spiritu Sancto et non solum communi aliquo sibi et Patri. Sed nunc est ita quod Filius et spiratio activa non sunt omnibus modis mutuo idem sibi a parte rei quibus utraque sibi ipsi, iuxta principium illud alias tactum: ista non sunt sic omnibus modis idem sibi invicem quorum unum est aliquid et reliquum non est illud. Et sic est hic: spiratio enim activa est Pater sive paternitas et Filius non est paternitas. Igitur etc.

9Sed quoad secundum quo inquiritur, dico primo quod quantum mihi videtur, ex isto antecedente quod praecise assumeret quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae realiter distinctae et unus Deus, nec aliquid plus ex fide vel aliunde supponeret, non sequitur formaliter consequentia evidenti quod Spiritus Sanctus procedit a Filio. Nec per consequens ex opposito consequentis sequitur evidenter oppositum antecedentis. Quia sicut arguit Ockham, et bene, “ex ista hypothesi praecise non sequitur evidenter Spiritus Sanctus esse vel habere aliquam relationem oppositam relationi Filli,” tamen ex isto antecedens praecise non sit evidens nobis quin possent realiter sufficienter distingui relationibus absolutis disparatis. Nec sit ex isto antecedente praecise est nobis evidens quod Filius est spiratio activa. Quantum pertinet ad consequentiam evidentem dat etiam iste alius articulus quod Filius et Spiritus Sanctus sunt productivi, cum quo startet quod solus Pater sufficienter producat tam Filium quam Spiritum Sanctum.

10Secundo dico quod secundum veritatem utraqae consequentia bona est et formaliis, licet non sit evidens nobis pro modo, sicut ista consequentia est etiam bona et formalis quamvis non sit nobis nunc evidens sed credita tantum: ‘nullus Deus Deum generat aut spirat, igitur Deus non est Deus’. Sic in proposito sequitur consequentia necessaria et formali: ‘Spiritus Sanctus distinguitur a Filio ergo procedit ab eo’, et econverso negative: ‘Spiritus Sanctus non procedit a Filio, igitur non distinguitur ab eo’. Quia secundum veritatem omne quod in divinis est filiatio est realiter spiratio activa, igitur ex opposito consequentis sequitur negative ‘a non est spiratio activa, igitur a non est filiatio divina’.

11Remoto enim ab aliquo communi quod est idem realiter cum proprio removetur proprium ab eodem. Sed activa spiratio secundum veritatem communis est Patri et Filio, et eadem realiter cum proprio, scilicet, cum filiatione. Quia aliter cum ea poneretur in numerum et esset tunc quaternitas in divinis, contra Decretalem in prima quaestione huius allegatam. Igitur si Filius non est spiratio activa, Filius non est Filius, igitur divina Filiatio non est Filius, quia filiatio et Filius non sunt omnibus modis idem quibus filiatio sibi ipsi, ex principio alias adhuc adducto. Et si Filius non est Filius, igitur Filius nihil est, quia S135ra si propositio quae affirmat idem de se ipso non est vera, nulla quae aliquid affirmat de eodem vera est, et ita a nullo distinguitur, et per consequens non a Spiritu Sancto. Igitur ex opposito ultimi consequentis ad oppositum primi antecedentis sequitur “Filius distinguitur a Spiritu Sancto, igitur Filius est spiratio activa.” Et si hoc, igitur Spiritus Sanctus procedit a Filio , quod est propositum.

12Item, quando aliqua affirmative sunt idem inter se, maxime cum summa simplicitate, et hoc sicut commune et proprium, quidquid est realiter illud propium est realiter illud commune. Sed ita est de filiatione et spiratione activa, igitur etc. Quia tamen ista proposito, licet sit necessaria ‘filiatio divina est realiter spiratio activa’, non est evidens ex terminis sed sola fide, nec etiam evidenter sequitur ex hoc praecise quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus simul tres personae et unus Deus, sed hoc tantum ex aliquo fidei articulo tenemus, scilicet “Qui ex Patre filioque procedit” (nam cum isto priori articulo sine isto staret quod Pater solus principeret Spiritum sanctum); ideo tertia conclusio non repugnant secundae, et secundum istas conclusiones qui vellet posset opiniones aliquas ad invicem aliqualiter concordare.

Opinio Chattonis

13Sed contra praedicta instatur. Primo contra conclusionem secundam arguitur quod “ista consequentia sit evidens . . . Deus est trinus et unus, igitur Spiritus Sanctus procedit a Filio. Probatio, quia ex antecedente isto sequitur quod tres personae sunt essentialiter idem et quod persona quaelibet est summe simplex. Et si hoc, igitur nullae duae personae in divinis distinguuntur distinctione disparatorum. Et si hoc, igitur Spiritus Sanctus procedit a Filio. Quod distinctio disparationis non stet cum summa simplicitate personarum, quia omnis distinctio disparatorum est tanta quod ipsa sine omni alia distinctione sufficit ad hoc quod sic distincta unirentur et componerent ad invicem. Sed impossibile est quod personae, quae sunt essentialiter unus Deus, tali distinctione distinguantur quae sufficeret ad compositionem. Igitur non distinguuntur disparate. Minor evidens quia talibus personis repugnat distinctio essentialis. Ista autem distinctio quae sufficit ad unionem et compositionem distinctorum infert distinctionem essentialiem personarum.”

14 “Maiorem probat, quia omnis distinctio disparatorum est talis qualis est distinctio absolutorum,” quia taliter distincta non plus referantur ad invicem quam absoluta. Sed omnis talis distinctio qualis est distinctio absolutorum, “quantum est ex parte distinctionis, sufficit ad hoc quod ista apabsoluta unirentur et componerentur, et per consequens est distinctio essentialis.”

15Aliter tamen forte diceretur “quod cum distinctione absolutorum staret essentialis identitas”—ideo contra hoc specialiter arguitur sic: “Quod non tollit quin distinctio danda stet cum identitali essentiali, non tollit distinctionem quanta sufficeret et sic distincta realiter unirentur et componerentur. Sic est de distinctione absolutorum,” igitur componerent, cum simpliciter “sit omnis distinctio similis distinctioni talium quae faciunt compositionem quae est essentialis. Sed omnis distinctio disparatorum est huiusmodi. Aliter non appareret quae distinctio esset essentialis. Si igitur personae divinae sic distinguerentur distinctione ex qua non repugnaret eis facere compositionem.”

16Confirmatur, “quia maior est identitas quae excludit omnem distinctionem disparationis , quam quae non, quod patet, quia omne totum est maius sua parte. Sed in divinis est summa identitas essentialis. Igitur et quae excludit distinctionem disparationis.”

17Et conclusionem concedunt isti, quod scilicet evidenter sequitur Filius et Spiritus Sanctus sunt idem Deus, et Spiritus Sanctus non procedit a Filio, igitur non distinguitur ab eo. “Quia si est idem Deus cum eo, et distinguatur ab eo, igitur aut distinctione relata ab opposito et tunc procedet ab eo; aut distinctione disparatorum, et tunc non est idem Deus cum eo, quia talis distinctio, ut probatum est, non stat cum summa identitatae essentiali, nec cum summa simplicitate personae.”

Responsio ad Chattonem

18Ad primum dicendum quod sit sit sive distinctio disparationis stet cum summa simplicitate personae et cum summa identitate essentiali sive non—quia secundum communem sententiam doctorum personae non sunt personae absolutae, sed vel sunt relationes originis vel talibus relationibus constitutae—tamen hoc secure dico quod ex solo articulo de Trinitate personali et identitate, circimscripto articulo de processione Spiritus Sancti a Filio, non sequitur consequentia nobis evidenti quin aliquae personae divinae possunt realiter distingui proprietatibus tantum disparatis, relativis vel absolutis. Immo etiam cum hoc staret quod duae personae essent productae productionibus passivis—alia nascendo, alia ut data—alterius rationis hypostaticae seu personalis. Iste tamen articulus cum alio articulo sibi addito, scilicet “qui ex Patre Filioque procedit,” evidenter infert quod non est personam divina aliqua quin ipsius ad quamcumque divinam persona sit relata oppositio et non sola disparationis distinctio.

19Et cum probas quod articulus prior, non addito secundo, evidenter inferat exclusionem omnis distinctionis disparatorum S135rb “quia omnis distinctio disparatorum est tanta” etc., dico quod illa propositio non est evidens, nec etiam evidenter sequitur ex articulo illo fidei. Nec est etiam vera secundum multos, quia filiatio et spiratio passiva, et iterum paternitas et spiratio passiva secundum istos non distinguuntur relative, et tamen realiter secundum eosdem distinguuntur, et per consequens distinctione disparationis secundum eos, puta Ockham, et Scotu, Gandavensis et Fitzralph et cum probas eam “quod omnis distinctio disparatorum est talis qualis est distinctio absolutorum.”

20Respondeo: aut loquitur de talitate transcendenti vel generali, quomodo posset dici quod tale ens est qualitas quale est quantitas vel relatio, quia utrumque est ens accidentale. Et isto modo posset propositio concedi. Sed minor adiuncta in eodem sensu falsa est, vel saltem non evidens nec evidenter sequens ex dicto articulo, quod mihi sufficit. Et hoc, accipiendo minorem ad omnem alium intellectum quam ad istum propter hoc “in quantum est ex parte distinctionis,” dico quod non ex hoc praecise quod taliter in genere distinguuntur, sequitur quod non sunt universalia aut componibilia. Quid mirum? Nec hoc sequitur ex hoc praecise in genere quod unum esset producens et aliud productum, ut patet de voluntate et volitione ab ea producta et multis aliis quae sunt componibilia sicut accidens et subiectum non obstante quod unum istorum producatur a reliquo aut loquitur de talitate distinctionis in speciali, et tunc propositio illa falsa est, nec probatio evidentiam habet aliquam ad istum sensum.

21Item secundum communem opinionem filiatio non opponitur relative spirationi passivae. Igitur volendo distinctionem disparatorum distinctionem quorumcumque non oppositorum filiatio et spiratio passiva distinguuntur disparate secundum communem opinionem, et tamen sunt eadem deitas. Igitur distinctio disparationis stat cum unitate essentiali. Nec plus valet si in contrarium arguatur ‘filiatio vel Filius est illud quod opponitur spirationi passivae quantum apparet quia est spiratio activa; igitur opponitur sibi relative’ quam sequatur ‘deitas est illud quod opponitur vel generat, igitur deitas opponitur vel generat.’

22Ad secundum: iste qui diceret non sequi ex illis quae sunt fidei divinas personas non posse salvari distincti per absoluta, diceret quod aliquorum absolutorum distinctio bene stat cum omni identitate essentiali aliquorum; igitur sicut communiter dicitur de distinctione relative oppositionis et similiter diceret de distinctione relationum disparatarum. Si autem accipias generaliter quod nulla distinctio quorumcumque absolutorum hoc tollit, talis negaret minorem, et uniformiter de distinctione per relationes disparatas.

23Ad tertiam: si loquar de similitudine transcendenti, manifeste falsa est. Si de similitudine speciali, minor falsa est.

24Ad quartum: maior non est evidentior quam probanda propositio nec evidentius probatur ista propositio ‘maior est identitas essentialis quae excludit omnem distinctionem realem quam quae aliquam permittit vel non excludit’. Sed ista falsa est secundum fidem. Ita dicerent aliqui, et bene. Ego autem dico quod saltem non est evidens nec evidenter sequitur ex articulo praenotato, et hoc sufficit ad propositum.

25Ad quintum dico quod Spiritus Sanctus secundum communem opinionem distinguitur a Filio distinctione disparata Filius; tamen vere et realiter spirat Spiritum Sanctum, a qua spiratione activa distinguitur Spiritus Sanctus distinctione ultima ab opposito, quia distinctione spirationis passivae ab activa. Ideo concedo quod procedit ab eo; ideo eo ipso quod Filius spirat eum producit eum. Nolo tamen dicere pro hoc argumento quod Filius formaliter includat spirationem activam, nec etiam quod sit formaliter spiratio activa, quia argumentum neutrum exigit. Sed sufficit dicere quod Filiatio est relatio opposita spirationi passivae, scilicet spiratio activa. Sed non est secundum communem opinionem: ‘filiatio sibi opponitur relative et ideo Filius est filiatio disparate distincta a Spiritu Sancto, vel spiratione passiva’ secundum communem opinionem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus