Distinctio 3, q. un.

By Adam Wodeham

Edited by Jeffrey C. Witt, Nicolas Vaughan

Edition: 0.0.0-dev | July 19, 2016

Authority: An SCTA Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d3-qun

Sources:

S: Paris, Bibl. de la Sorbonne, MS 193

M: Paris, Bibl. Mazarine, Ms. 915

V: Vatican Library, Cod. Vat. lat. 955

T: Tarazona, Bibl. de la Catedral, Cod. 7

M66rb S79rb T56va

[Distinctio 3, Quaestio Unica]

[Quaestio unica: Utrum mens humana sit imago Trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem Trinitatis]

1 Circa distinctionem tertiam quaero, utrum mens humana sit imago Trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem Trinitatis.

[Rationes principales]

2 Quod non videtur, quia secundum Augustinus in Sermone communi de uno martyre "si servasset in se homo [1] bonum quod in illo creavit Deus, id est imaginem suam, semper laudaret dictum non solum lingua sed et vita [2] " [a] etc. Igitur ex opposito: non sic laudat, S79va igitur non servavit [3] in se bonum illud secundum [4] imaginem Dei, et tamen [5] servat mentem suam. Igitur mens humana non est imago Dei. [6]

3 Item, 14 De [7] Trinitate , c. 7, de parvis [b] dicit iuxta [8] illud Psalmum " verumtamen in imagine pertransit homo [9] " [c] , quia [10] haec imago ita deformis et obscura facta est, ut poenae [11] nulla sit. Ipsa autem [12] mens humana secundum substantiam suam integre manet, igitur [13] secundum substantiam suam non est imago Trinitatis.

4 Item, tunc [14] mens magis [15] esset imago Dei [16] quam homo, quia unumquodque propter quod et illud magis. Consequens falsum est [17] , quia homo magis est similis Deo quam mens, et exprimitur ab eo, igitur magis [18] est eius imago. Haec [19] consequentia patet [20] per definitionem [21] 'imaginis' quam ponit Augustinus De 83 Quaestionibus, quaestione 74 [22] , [d] ubi dicit quod " imago est expressa T56vb similitudo illius cuius est imago. " Assumptum probatur quia homo est ens nobilius [23] quam mens hominis, igitur est magis similis Deo. Consequentia patet per Anselmum Monologion capitulis 31 [24] et 66 , ubi dicit Anselmus [25] : " quidquid [26] inter creata Deo [27] constat esse similius [28] , illud necesse est [29] esse natura praestantius. " [e] Assumptum probatur quia 1 Ethicorum c. 8 in fine, dicit Philosophus quod "felicitas connumerata [30] cum minimo bonorum est [31] eligibilior quam ipsa felicitas, et [32] addit quod semper maius bonum est eligibilius. " [f] Igitur [33] , pari ratione, mens humana cum quocumque bono est [34] melior quam ipsa solitaria. Igitur, compositum ex ipsa mente [35] et corpore, scilicet homo, est nobilius sola mente.

5 Item, si mens humana sit imago Trinitatis increatae, igitur aut [36] ratione substantiae suae, et hoc non, quia illa non [37] repraesentat distinctionem personarum; aut ratione actuum quos causat et recipit, et hoc non [38] quia illi non sunt consubstantiales. Et hoc idem quia [39] in re [40] arguitur sub alia forma sic: si [41] sic, tunc cognitio perfecta illius imaginis nata esset inducere vel saltem iuvare ad cognoscendum [42] Trinitatem esse in Deo. Consequens falsum [est], quia eius cognitio non magis adducit in cognitionem veram [43] ipsius Trinitatis increatae quam aliud [44] . Probo sive enim in [45] anima sit realis distinctio potentiarum [46] sive non videtur abducere [47] . Si enim sic, tunc sunt diversae res et per consequens vel sunt partes mentis vel accidentia in ipsa, et ita ista cognitio faceret aestimare [48] quod personae essent partes Dei vel accidentia in eo, et [49] ita [50] non Deus. Si autem [51] non sit [52] , tunc faceret aestimare personas non realiter distingui.

6 Item specialiter quod mens non sit imago ratione [53] suorum actuum [54] , quia 14 [55] De Trinitate, c. 6 [56] de parvis, dicit Augustinus quod "imago creatoris immortaliter inserta [57] est animae hominis rationali seu intellectuali, sed actus non immortaliter, igitur [58] . " [g] Et ibidem etiam c. 4 [59] vult Augustinus [h] quod imago illa non est attendenda in rebus transeuntibus, sed actus transeunt, igitur.

[Ad oppositum]

7 Ad oppositum: Genesis I, "faciamus hominem ad imaginem" [i] etc., et Augustinus, Super Genesem [60] ad litteram c. 23 de parvis [j] dicit hominem factum esse ad imaginem Dei, secundum mentem, secundum illud Apostoli: " renovamini vestrae. " [k] Et c. 26 concludit [61] quod "in mente factus est homo ad imaginem Dei" [l] etc. [62] . Eiusdem opinionis [63] est Magister, in littera, [64] libro 2, distinctione 16 [65] . [m]

8 Ad idem est Augustinus 12 De Trinitate, c. 17, de parvis , " nulli, inquit, dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet aliam partem, sed secundum mentem rationalem ubi potest esse agnitio Dei factum hominem ad imaginem eius qui creavit eum. " [n]

9 Item [66] et haec auctoritas recte praetendit contrarium primae et secundae. Ad primam partem dicit enim Augustinus 14 De Trinitate c. 14 de parvis , quod " Prius mens in se ipsa consideranda est antequam sit particeps Dei et in [67] ea recipienda est imago eius. Diximus enim eam esse amissa [68] Dei participatione [69] atque deformem Dei tamen imaginem permanere. Eo quippe proprie imago eius [70] est, quo capax eius [71] est, eiusque particeps esse potest. " [o]

10 Quinto, sunt ad [72] istam [73] partem auctoritates aliae multae tam quo ad imaginem quam quo ad vestigium quas ponit Magister in littera praesentis distinctionis; [p] et libro etiam [74] 2 [75] aliquas alias [auctoritates] distinctione 16. [q]

[Divisio questionis]

11 In ista questione est conclusio certa quod sic. Sed videndum est [76] primo [77] quare [78] sit in creaturis [79] vestigium Trinitatis [80] vel [81] in homine imago M66va Trinitatis [82] . Et secundo, contra dicta alia [83] dubia movebantur.

[Primus articulus]

[Conditiones communes vestigio et imagini]

12 Circa [84] primum, sciendum quod aliquae [85] sunt conditiones communes tam vestigio quam imagini et aliquae proprie huic vel illi [86] . Una de communibus est quod [87] tam vestigium quam imago ducit ab illo cuius est alia quae tam vestigium quam imago sunt [88] in cognitionem vel [89] notitiam illius cuius est imago vel [90] vestigium tamquam causativum notitiae illius cuius est imago vel [91] vestigium S79vb mediante notitia sua. Sed non ducit [92] in primam notitiam distinctam et propriam istius cuius est imago vel vestigium, quia ex alibi [93] determinatis patet quod notitia incomplexa unius rei non ducit in primam notitiam incomplexam distinctam et propriam et simplicem alterius rei, sed per illum modum [94] quo una res mediante notitia sua incomplexa potest esse causa partialis rememorationis alterius rei habitualiter notae, ita quod notitia habitualis necessario concurrit sicut causa compartialis.

[Opinio Ockham]

13 Istud declarat Ockham per experientiam et bene. [r] Posito enim quod " [95] aliquis [96] nullam penitus habeat cognitionem de Hercule, si videat statuam Herculis non plus cogitabit de Hercule quam de Sorte. Si autem prius viderit [97] Herculem, et retineat habitualem notitiam Herculis, " [s] vel per auditum [98] didicerit conditiones proprias quasdam similatas [99] in imagine eius " et postea videat statuam sibi similem in accidentibus exterioribus, virtute visionis [100] statuae " [t] poterit [101] recordari [102] Herculis etiam [103] posito quod numquam prius vidisset illam statuam.

14 Similem [104] etiam huius est quod aliquando videntes arborem vel lapidem a remotis, statim cogitamus de homine et aestimamus ibi stare hominem, quod utique non contingeret nisi praehabita notitia habituali hominis, cum arbor vel lapis non contineat virtualiter primam [105] notitiam hominis, et ita [106] de similibus.

15 Et sicut est de imagine Herculis respectu rememorationis Herculis, " ita est de vestigio, quod si aliquis [107] videat [108] vestigium bovis [109] , recordabitur de bove habitualiter viso [110] ; sed si numquam prius habuisset aliquam notitiam de bove, non plus recordaretur de bove quam de asino. " [u]

16 Per istum etiam modum [v] duo similia possent mutuo ducere in notitiam recordativam sui apud illum qui haberet notitiam habitualem utriusque, et similiter unum similium postea [112] [113] visum posset [114] ducere in notitiam [111] similis T57ra recordativam prius noti propter similitudinem [115] unius ad aliud.

17 Aliae etiam possent [116] assignari conditiones in quibus conveniunt, sed sunt minoris ponderis, ideo [117] transeo.

[Opinio Ockham de differentia inter vestigium et imaginem]

18 Atque " differunt vestigium et imago, quia de ratione vestigii est quod causetur ab illo in specie cuius est vestigium aliquo modo, sicut patet inductive de vestigio bovis, de vestigio [118] combustionis, et sic de similibus. Et hinc est quod vestigium dicitur aliquod [119] derelictum ex alio. De ratione autem imaginis non est quod causetur ab illo cuius est imago, sufficit enim quod imago Herculis ab alio causetur quam ab Hercule. " [w]

19 Nota tamen quod strictissime seu propriissime [120] et non sic communiter, ut prius loquendo de imagine de ratione imaginis est, quod [121] ipsa sit similitudo expressa seu genita ab eo cuius est imago, sicut dicit Augustinus , De 83 quaestionibus , questione 74, sicut ibi exemplificat: " ut in speculo inquit, est imago hominis quia de illo expressa est. Similiter in [122] parentibus et filiis nam et de parente expressa est similitudo filii [123] ut recte [124] dicatur [125] imago. " [x] Et [126] tamen [127] proprie etiam [128] sumitur imago, sicut praeaccepi teste Magistro libro 2, distinctione 16, c. 2, [y] ubi dicit pro [129] quadam auctoritate Bedae super hoc quod Trinitas ipsa " improprie imago dicitur, cuius causa est, quia imago, inquit, relative ad aliud dicitur [130] , cuius similitudinem gerit et [131] ad quod repraesentandum facta est; sicut imago Caesaris, quae ipsius similitudinem praeferebat ipsumque [132] quodammodo repraesentabat. " [z]

20 Ex hac differentia sequitur alia: quod vestigium ducit vel ducere potest non tantum in notitiam complexam recordativam illius cuius est habitualiter noti, sed etiam in complexas [133] alias contingentes [134] et assensus [136] [135] sibi conformes aliquos [137] , in quorum consimiles non potest sufficienter imago ducere. Verbi gratia, vestigium bovis non tantum facit recordare [138] de bove habitualiter noto, sed ducit communiter in credulitatem conformem huic complexo contingenti 'bos hic pertransivit [139] ', sed imago Petri non in hanc ' Petrus hic transivit ' et [140] huiusmodi. 'Vestigium' autem et 'imago' multipliciter accipiuntur, sicut patet in Ockham. [aa]

21 Qualiter autem quaelibet creatura potest dici aliquo modo [141] vestigium Trinitatis pro quanto, scilicet [142] , quaedam in ea, sicut unitas [143] , species [144] et ordo, possunt [145] aliquo modo [146] ducere in notitiam appropriatorum [147] divinis personis incomplexam rememorativam et [148] etiam in notitiam complexam contingentem, docet satis bene Ockham, quaestione de vestigio, articulo secundo, [ab] et etiam ibidem, in quibus in creatura [149] consistit S80ra vestigium, quia aliquando in distinctis realiter, aliquando in non distinctis realiter.

22 Et similiter in questione de imagine, articulo secundo. [ac] Primo illius in opinione propria, [ad] docet qualiter in creatura rationali magis dicitur esse imago quam in aliqua alia creatura. Et secundo [150] , [ae] consequenter docet quomodo " imago Dei imperfecta [151] et quasi radicaliter et originaliter consisM66vb tit in ipsa anima secundum suam substantiam sed completive perfectio imaginis consistit in ipsa [152] substantia animae et duobus actibus productis, " [af] respectu utriusque quorum anima habet fecunditatem; sed ad actum volendi mediante actu intellegendi, qui cum substantia animae et obiecto comproducit actum volendi, et per consequens exprimit anima cum illis actibus ordinem et originem inter [153] diversas personas.

23 " Quod autem actus volendi sit effective ab actu intellegendi, " [ag] probat et bene. Et ego [154] concedo conclusionem et teneo eam [156] pro illa distinctione prima, [155] quia " omne absolutum necessario praesuppositum alteri habet respectu illius rationem causae [157] in aliquo genere causae [158] . Sed ita est de actu intelligendi respectu actus volendi, igitur. " [ah] Maiorem etiam [159] concedit Scotus, distinctione tertia [160] primi, [ai] et utitur illa [161] , quia, secundum eum, " omnis effectus alicuius [162] sufficienter dependet a suis causis essentialibus, " [aj] , igitur [163] etc.

[Secundus articulus]

[Primum dubium]

24 [164] , Contra ista [165] est primum dubium contra illud in quo dicitur consistere ratio imaginis, quia non videtur [166] quod in substantia animae aliquo modo, etiam [167] imperfecte, consistat [168] ratio imaginis, quia imago necessario requirit distinctionem aliquam [169] . Sed in substantia animae nulla est distinctio, igitur nullo modo habet rationem imaginis.

25 [170] Item, quod nec [171] in substantia animae et duobus actibus videtur, quia [172] inter partes imaginis debet [173] esse consubstantialitas. Sed [174] inter substantiam animae et illos [175] actus nulla est consubstantialitas, igitur etc.

26 [176] Item, ut supra [177] secundum [178] Augustinum XIV [179] De Trinitate, c. 3, de magnis: " imago Dei in creatura rationali est immortalis, " [ak] , sed isti actus secundi non sunt immortales nec incorruptibiles [180] , igitur [181] .

27 [182] Item, secundum hoc posset in mente rationali inveniri [183] imago respectu cuiuslibet [184] obiecti intelligibilis et diligibilis [185] , cuius oppositum innuit Augustinus XII De Trinitate, c. 4 de magnis [186] : " in eo solo inquit [187] , quod ad contemplationem pertinet aeternorum, non [solum] trinitas sed etiam [188] imago Dei. In hoc autem quod derivatum [189] est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago Dei inveniri potest. " [al] Et XIV De Trinitate, c. 23 de parvis, dicit quod " non propterea est Trinitas mentis imago Dei, quia sui meminit mens [190] , et intelligit ac diligit se; sed quia [192] [191] meminire [193] et [194] intelligere et amare potest [195] eum a quo facta est [196] . " [am]

28 [Item,] [197] quia eadem ratione in parte sensitiva esset imago Trinitatis, nam etiam ibi [198] substantia animae cum obiecto principat [199] cognitionem sensitivam [200] et cum cognitione actum apprehendi sensitivum ibi, igitur aeque est originatio [201] et ordo conformis Trinitati sicut in [202] intellectu, dato quod sit sic [203] assignanda ratio imaginis. Consequens non conceditur, igitur [204] etc.

[Responsio ad argumenta pro primo dubio]

29 [205] Ad primum verum est quod ad salvandum rationem imaginis in mente rationali aliqui ponunt [206] aliquam distinctionem vel non identitatem [207] inter substantiam animae et intellectum et voluntatem, sicut Scotus in II [208] , distinctione 16. [an] Sed [209] per eundem ibidem [210] [ao] nulla ratio potest talem distinctionem ibi [211] probare [212] sufficienter [213] , ut supra tetigi, ultima questione primae distinctionis [214] [ap] . Nec ad salvandum imaginem videtur hoc mihi [215] necessarium, quia etiamsi [216] plures potentiae essent idem realiter [217] , non salvaretur Tb inter illas potentias aliqua originatio, etc.

30 Sed quia ego non teneo talem distinctionem [218] inter potentias animae, dico [219] cum Doctore Subtili [aq] et Magistro in littera, in ista distinctione 3, [ar] quod non potest in nobis reperiri [220] similitudo imaginis ad prototypum [221] , quia [222] secundum Magistrum [as] magis est dissimilitudo quam similitudo, et [223] ideo dico quod nulla [224] tria sunt in mente nostra [225] realiter [226] distincta inter quae sit similis [227] ratio originis [228] duorum ab uno et unius a duobus cum substantialitate [229] , id est, essentiali [230] identitate istorum trium realiter [231] distinctorum. Oportet igitur [232] quod ratio imaginis sumatur vel [233] quoad originationem et distinctionem vel quoad consubstantialitatem [234] . Et maxime hoc non est inconveniens de illo in quo tantum principiative [235] et virtualiter consistit ratio imaginis cuius est [236] substantia animae [237] .

31 Ad secundum dico quod in consubstantialitate [238] deficit imago a Trinitate personarum inter quas est consubstantialitas [239] . Verum est tamen quod aliqua possunt haberi signa expressiva istarum [240] partium distinctarum quae vere affirmantur [241] de eademsubstantia, et ista [242] est consubstantialitas quam auctores [243] ibi intendunt forte habere [244] . Eadem enim substantia animae [245] est [246] memoria, intelligentia et voluntas. Ita enim secundum Augustinum [at] et [247] allegatur in littera, distinctione 3, I [248] , [au] relative [249] dicuntur ad invicem quod non esset nisi significarent aliqua [250] distincta quae non [251] sunt substantia animae.

32 Ad tertium, dico quod aliqua [252] per quae exprimuntur distinctae partes imaginis numquam vere removentur ab anima rationali [253] . Unde [254] haec per se est [255] vera et necessaria si formetur anima. Est memoria, intelligentia [256] et voluntas, S80rb si anima saltem sit [257] . Nec aliud [258] intendit [259] Augustinus per 'imaginem esse immortalem' quam quod 'anima necessario et immortaliter,' [260] ipsa manente, sit [261] talis qualis exprimitur [262] cum dicitur esse [263] ' memoria, intelligentia et [264] voluntas '.

33 Ad quartum bene [265] respondet Scotus [av] quod respectu Dei, ut obiecti [266] , in mente habetur [267] ultima et perfectissima ratio [268] imaginis, quia tunc illa [269] tria non solum sunt expressa [270] similitudo Trinitatis increatae, ex hoc [271] quod [272] sunt tres tales res [273] sic se habentes inter se, aliquo modo sicut divinae personae per se habent inter se [274] , sed ultra hoc, quia omnis actus est vere similitudo obiecti cuius est M67ra et quaedam expressa imago [275] ipsius, licet aequivoca. Ideo quando actus illi eliciti [276] sunt [277] respectu Dei, ut [278] obiecti, tunc perfectius habetur [280] imago et conformitas ad Trinitatem [281] increatam [279] , maxime cum etiam [282] tunc in obiecto [283] inveniatur [284] Trinitas obiectiva [285] correspondens quodammodo in mente Trinitati subiectivae quod non contingit in aliis obiectis.

34 [286] Ex eadem solutione [287] [aw] patet ad quintum quod [288] perfectissima ratio imaginis possibilis haberi in creatura respectu Trinitatis non est in anima et actibus sensitivis, quia illi [289] actus non possunt habere Deum pro obiecto. Tamen videtur mihi quod in sensitiva humana, quae est eadem cum intellectiva [290] , magis [291] potest poni imago [292] Trinitatis in substantia et actibus sensitivis sic ordinatis [293] , ut supra tactum [294] est, [ax] quamquam [295] imperfectior quam respectu mere obiecti [296] intelligibilis [297] , quia actus sensitivi et appetitivi humani sunt simplices et inextensi, ita bene sicut actus intellectivi [298] et volitivi [299] . Sed secus est de [300] bruto, ubi [301] tales actus sunt formae [302] extensae, et ideo est imperfectior [303] similitudo ad Trinitatem increatam simplicissimam.

[Secundum dubium]

35 Secundum dubium principale est utrum secunda pars imaginis increatae [304] , scilicet, actualis intellectio [305] gignatur a prima [306] , scilicet a memoria, et videtur quod non.

[Rationes principales pro dubio secundo]

36 Primo [307] , quia quid vocaretur ibi memoria vel nuda substantia animae, et illa non sufficit sine obiecto vel specie vel habitu principare actum, tunc enim semper intelligeret, sicut arguit Philosophus II De anima, quod " sensus semper sentiret, " [ay] si se solo ageret sensationes [309] nec intellectus, cum [310] specie vel habitu, quia actualis intellectio [311] non distinguitur intellective [312] ab habitu vel specie, sicut non producitur ab eo. Assumptum patet quia [313] actualis sensatio est species in sensu, igitur aliter in intellectu. Antecedens patet per Philosophum [az] et Commentatorem II In Aristot. De anima per [314] 136, [ba] ubi dicunt et probant [315] [308] quod eadem [316] est actio sensibilis et sensus ut est in actu [317] . Ut exponit Commentator, " actio sensibilis extra animam in movendo sensum, et actio sensus, quae est in sentiente, scilicet [318] qualitas qua sentiens qualificatur [319] , est eadem actio. " [bb] Haec [320] Commentator et in [321] commentis duobus proximo sequentibus, exemplificat in [322] auditu: " sicut, inquit, actio auditus, id est audire, et [323] actio sonatus [324] , id est sonare, eadem est [325] . "

37 Similiter quod actualis intellectio non distinguatur [326] ab habitu videtur, quia [327] iste [328] generaretur ex actibus, et tunc statim haberetur habitus et actus perfectissimus receptibilis in tali potentia, cum haberetur primus actus causativus habitus. Consequens falsum. Consequentia patet, quia primus actus causat aliquem [329] gradum habitus, et [330] intellectus cum illo [331] gradu causabit plus de actu quam potuit [332] ante [333] dum nihil habuit de habitu. Igitur intenderetur actus, et actus magis intensus magis causabit de habitu [334] , et sic circulariter sine fine, donec intellectus habeat de specie tam huius quam illius, quantum potest capere [335] . Sed hoc est falsum, igitur et [336] illud ex quo sequitur, scilicet, quod actus distinguatur [337] ab [338] habitu. Non est igitur intellectio sicut proles procedens [339] a [340] memoria sicut a parente.

[Responsio ad secundum dubium]

38 Ad istud [341] dubium, dico ad praesens quod immo intellectio actualis distinguitur, sicut [342] proles, a memoria, id est [343] , [344] ab intellectu existente [345] in actu primo sufficienti respectu intellectionis gignendae, vel per praesentiam obiecti respectu primi actus naturaliter [346] in eo [347] causabilis. Respectu talis [348] obiecti vel [349] per speciem aut [350] habitum postea [351] in [352] absentia obiecti respectu cogitationis abstractivae [353] gignendae respectu [354] talis obiecti [355] absentis. Unde de actu primo intellectivo (scilicet, respectu talis obiecti naturalis) [356] causando, verbum est. Illud [sentit] Augustinus IX De Trinitate, [357] c. 30 de parvis: " ab utroque [358] paritur notitia [359] , [360] , a cognoscente [361] scilicet [362] et [363] cognito " [bc] et pro secundo [364] dicto loquitur XV De Trinitate, c. 24 de parvis dicens enim [365] " quod scimus loquimur, ex scientia cum memoria tenemus [366] , nascitur verbum quod cuiusmodi [367] est omnino, supple [368] 'obiecti', cuiusmodi [369] est scientia [370] de qua nascitur. " [bd] Statim enim sequitur, unde habetur quod li 'eiusdem modi et cuiusmodi' referunt obiectum et non notant [372] obiectum [373] cognitionis [374] , formata quippe inquit [375] cognitio [376] ab ea quam scimus, verbum est quod in corde dicimus. [371]

39 Item capitulo 28 dicit quod T57va [377] "verbum gignitur de scientia quae manet in anima," [be] etc. [378] S80va 36 simile. [bf] Ex quibus et multis [379] [380] similibus eius auctoritatibus satis patet quod beatus [381] Augustinus assensit [382] actualem [383] intellectionem distingui realiter [384] a specie vel scientia habituali ex qua, secundum eum, gignitur, tamquam proles a [385] [386] parente [387] , sed a mente, sicut verbum et proles a dicente.

[Argumenta contra responsionem]

40 [Primus.] Contra tamen hanc sententiam eius [388] et meam argui [389] potest per argumenta eorum qui tenent quod actualis cognitio [390] potest remanendo [391] in mente subiective cessare esse intellectio, ita quod tunc remaneat illa [392] qualitas non existendo tunc intellectio, sed species vel habitus, igitur illud idem, quod est species vel habitus anima non actu [393] cogitante, fit [394] actualis cognitio [396] [395] cum anima ceperit cogitare, igitur frustra poneretur species vel habitus distinctus a tali actuali cognitione [397] , et per consequens frustra poneretur realis partus [398] secundae partis imaginis a specie vel habitu [399] intellectus naturaliter [400] sibi praesupponentis [401] in eodem. Assumptum probatur primo [402] quia aliter quando aliquis [403] actu intelligeret [404] , haberet simul distinctas similitudines respectu eiusdem quod videtur superfluum. Consequentia patet quia etiam [405] [406] secundum Augustinum, ubi [407] sequi [409] videtur [408] illam distinctionem actus [410] ab habitu vel specie 29 De Trinitate, c. 15 et multis locis, [bg] actualis cogitatio [411] est simillima [412] speciei de qua gignitur.

41 [Secundus.] Item, eodem actu aliquando cognoscitur [413] verbum et res alia [415] in verbo et alias non illa [416] res sed alia vel nulla [414] alia hoc non nisi [417] detur quod qualitas, quae est intellectio, possit manere [418] non essendo intellectio quia qua [419] ratione potest [420] manere et simul [421] non esset [422] intellectio [423] illius [424] cuius fuit intellectio [425] pari ratione et cuiusvis [426] alterius.

42 [Tertius.] Praeterea cum diligo uno actu virtuoso omnes bonos, si quis eorum me ignorante fiat [427] malus cesso [428] illum illo amore diligere quo eum dilexi [429] omnes tales bonos quia tales [430] et tamen [431] non cessat iste [432] actus, igitur pari ratione de intellectione.

43 [Quartus.] Praeterea nihil diligitur nisi cognitum, sed cognitio [433] a Deo potest destrui [434] sine destructione qualitatis quae est dilectio [435] , igitur tunc remanebit [436] et tamen non tunc erit [437] [438] dilectio, et [439] pari ratione de intellectione.

44 [Quintus.] Praeterea ponatur dilectio qua Sortes diligit seipsum in Platone, tunc Plato experietur se diligere [440] igitur tunc [441] aliquid diligetur per istam dilectionem [442] quod non [443] prius et non [444] diligetur per eam idem [445] quod prius. Assumptum probatur, quia si Sortes velit sic [446] se diligere angelum et haec volitio ponatur in Platone per illam [447] , Plato volet se diligere angelum, igitur similiter [448] in proposito et probatur hoc ultimum assumptum, quia [449] per intellectionem qua Sortes experitur se intelligere angelum positam [450] in Platone, Plato experietur se intelligere angelum, igitur similiter et [451] per volitionem.

45 [Sextus.] Praeterea dilectio Sortis et odium Platonis naturaliter se compati possunt [453] in voluntate Sortis, igitur cum odium Sortis et odium Platonis [452] sint qualitates eiusdem speciei [454] , si [455] cum qualibet forma [456] in subiecto aliquo potest una stare et alia, sed in voluntate Sortis cum dilectione [457] terminata ad Sortem stat [459] odium Platonis, igitur in eodem intellectu [460] cum volitione [458] terminata ad Sortem potest stare odium Sortis, sed non potest cum dilectione Sortis esse odium Sortis, igitur odium Sortis potest esse in voluntate Sortis quando ipsam non erit [461] odium Sortis, et pari ratione potest hoc contingere de cognitione [462] sicut de volitione, igitur [463] .

46 [Septimus.] Praeterea, visio aliqua [464] potest esse in visu [465] quando ipsa non erit visio, igitur similiter in intellectu de intellectione [466] [467] . Antecedens probatur, quia pars aliqua [468] intellectualis albedinis [469] pedalis rei [470] visae ab aliqua distantia multo minor maxima [471] non [472] videlicet [473] visibili [474] [475] ab ista [476] distantia ceteris paribus si per se esset modo, videtur existens in tota albedine visa, et tamen, si per se esset ibi, cessaret videri [477] sine hoc quod cessaret ista qualitas [478] esse [479] , quae nunc est igitur visio [480] , etc.

47 Quod [481] ita [482] non [483] videatur, patet quia, si tota albedo secundum superficiem versam [484] ad oculum [485] , videtur quaelibet eius pars, secundum eandem superficiem videtur, tamen quia [486] quaelibet talis pars cooperatur ad visionem totius [487] et facit ad hoc quod totum a remotiori videri potest [488] quam videri posset residuum ista [489] amota, si cetera sint paria, tamen [490] quia compositum ex duobus maximis non visibilibus albedinibus ab aliqua [491] distantia apparet habere partem extra partem in illa [492] distantia, igitur media pars eius [493] videtur [494] a tali distantia et pari [495] , et pari ratione medietas medietatis [496] et sic sine fine, quod [497] autem illa non videretur [498] nulla [499] albedine alia [500] visa et tamen [501] conservaretur qualitas praehabita respectu eius. Arguitur [502] quia delectatio sensitiva potest esse, ita parva et [503] remissa quod per illam appetitus huiusmodi non poterit perceptibiliter delectari, ergo [504] similiter de sensitiva visione. Consequentia patet quia, sicut per minorem delectionem sensitivam minus delectatur appetitus huiusmodi, ita minor visio ceteris paribus imperfectius repraesentat S80vb obiectum suum.

48 [Octavus.]. Item vel oportet hoc [505] ponere, scilicet [506] , quod non est dare minimum visibile ab 'a' distantia [507] vel quod si [508] sic, tunc erit dare ultimum rei permanentis in esse. Puta visionis illius albedinis scilicet ab instanti [509] praesenti quo videtur [510] , inciperet fieri [511] distantior a visu, ceteris paribus. Utrumque secundorum [512] apud alios [513] est inconveniens igitur [514] tales habent [515] concedere primum [516] .

49 [Nonus.] Praeterea si partes [517] albedinis visae secundum [518] superficiem visam [519] ad oculum continue [520] corrumpantur [521] secundum latum donec residuae cessent videri a bruto, quaero autem in omni instanti habet tale [522] brutum [523] novam visionem, et [524] tunc esset dare ultimum rei permanentis in esse vel in omni instanti habet visionem minus extensam quam prius. Et hoc non est verum quia in visu brutis [525] , dum aliquid videtur [526] , manet continue visio aeque extensa, quia ita agit semipedalis [527] albedo in totum [528] oculum et visum bruti sicut [529] pedalis. Vel [530] tertio sequitur quod habet visionem remissiorem quam ante [531] sed talis remissio non fit per subtractionem T57vb alicuius partis gradualis quia formae non illo modo [532] intenditur vel remittuntur [533] . Igitur oportet quod hoc [534] sit quia eadem qualitas manens cessat esse visio istorum [535] quorum prius erat visio.

50 [Decimus.] Praeterea sit albedo 'A' visa visione 'B' et post hoc instans ponatur una alia albedo simillima quae vocetur 'C' in eodem loco quo fuit 'A', et 'A' adnihiletur visione conservata. Quaero tunc aut per 'B' videbitur 'C' simillimum 'A' aut [536] non. Si sic, igitur visio 'B', quae modo [537] non est visio 'C', erit postea visio illius, et per consequens eadem visione, qua videtur una pars integralis [538] albedinis, videtur et alia sibi simillima. Igitur pars integralis noviter acquisita [539] [540] videtur per visionem [541] continue prius repraesentem partem integralem praeexistentem. Si non, contra 'A' potest videri ab oculo meo et [542] tuo et infinitis et sic [543] [544] aliis igitur infinitae visiones sunt repraesentativae [545] 'A' quarum nulla potest repraesentare 'C' albedinem simillimam 'A' [546] nec aliud [547] ab 'A'. Consequens falsum quia tunc sequetur quod [548] iste terminus repraesentativum 'A' esset terminus communis infinitis individuis alicuius [549] speciei conveniens et repugnans aliis infinitis eiusdem speciei. Consequens falsum; aliter [550] enim periret via probandi aliquam [551] universalem.

51 Similiter Primo De caelo [bh] arguitur quod si haec terra nata sit descendere ad hoc centrum, [552] et sicut habetur [553] ibi per Commentatorem, commento 80 [bi] dicere quod: terra alterius mundi movetur ad centrum illius [554] et non ad centrum illius [555] quia est proprii quibus illi centro illud [556] est extra [557] normam [558] nec indiget disputatione ubi habetur etiam quod [559] propinquitas non variat speciem [560] . Et nota pro his ibi 78 et 79. Sed haec ratio philosophi non valeret [561] negato principio hic assumpto ad propositum, igitur.

52 [Undecimus.] Item intellectus qui modo non intelligat [562] per intellectionem A potest intelligere per A. Igitur [563] similiter obiectum modo non intellectum per A poterit per ipsum intelligi. Loquor de intellectionibus similibus et obiectis similibus. Assumptum patet, quia intellectio Sortis potest poni in Platone. Et consequentia patet quia notitia essentialius dependet a subiecto quam ab obiecto.

53 [Duodecimus.] Item conceptus numerales omnes sunt eiusdem speciei, aliter partes albedinis divisae possent causare infinitas qualitates specifice [564] distinctas, nam illis visis potest intellectus habere conceptus numerales quod [565] sibi formare placuerit. Isti igitur conceptus sic potuerunt intendi et remitti quod erunt simillimi, et per consequens qui prius repraesentaverit quinque poterit praecise repraesentare tres, sicut repraesentat alius cui sit simillimus, quia quicquid [566] convenit uni simillimorum simile convenit vel convenire potest reliquo, aliter sequitur [567] inconveniens illatum prius in argumento decimo.

54 [Tertius decimus.] Item si oculus continue [568] videat aliquid prius motum et post quiescens, eadem visio quae prius repraesentavit motum repraesentabit quietem et non motum.

55 [Quartus decimus.] Item quaelibet pars quantitativa visionis bruti quae visio est perceptio [569] vel [570] visio perceptiva [571] et multae sunt partes ita minime quod si essent per se, nulla earum esset visio perceptiva, licet remaneret in oculo quo prius. Nam aliqua poterit esse ita remissa quod non via naturae esset [572] perceptio. Igitur pari ratione aliqua ita modica secundum extensionem quod non erat perceptio. Et [573] similiter obiectum potest esse ita modicum quod non videbitur [574] perceptibiliter, igitur qualitas ita modica quod [575] non percipietur [576] , et tamen talis pars in toto erat perceptio, quia tota per partes suas est perceptio et praeter hoc sunt eiusdem speciei, igitur si una S81ra est perceptio [577] , igitur etc.

56 [Quintus decimus.] Praeterea si visio vel intellectio separarentur a subiectis suis, non essent [578] cognitiones, igitur quod sint cognitiones, nunc [579] accidit eis, cum antecedens [580] sit possibile [581] .

57 [Sextus decimus.] Item per Philosophum VII Physicorum [bj] ad qualitates de prima specie non est motus, quia sunt ad aliquid. Istud autem [582] non sufficit nisi specialiter intellectum, quia omnia de mundo sunt ad aliquid generaliter loquendo vel relationes quaedam. Si vere [583] intelligat quod res quae est notitia [584] potest esse [585] maior [586] vel clarior [587] notitia [588] in duplo [589] et sic [590] proportionaliter augeatur, tunc habetur propositum et cum hoc declaratum est dictum Philosophi, igitur etc.

58 Alia etiam argumenta [591] sunt quae apud me non tantum, immo [592] nullum vel modicum colorem habent [593] , ideo omittantur [594] .

[Responsio propria ad argumenta]

59 Istis non obstantibus, teneo conclusionem contrariam [595] quam alias declaravi et [596] probavi prima distinctione, [bk] licet haec conclusio sit multorum modernorum. Et arguit Fitzralph [bl] contra eam per auctoritates beati [597] Augustini , qui [598] XI De Trinitate c. 22 [599] dicit quod " illud quod formatur in acie cogitantis est aliud [600] ab eo quod in memoria conservatur, et fit ab eo sicut proles a parente " [bm] et in multis passibus quos asseret dicit [601] similia.

60 Item per rationem [602] , si qualitas, quae est actualis cogitatio [603] , potest cessare esse cogitatio [604] , inhaerendo tamen animae sicut prius, igitur pari ratione poterit [605] iterato reincipere esse actualis cogitatio [606] , et tunc intellectus noviter intelligeret sine hoc quod noviter esset causa illius intellectionis in aliquo intellectu [607] , quia nihil noviter ageret aut noviter reciperet. Et sine dubio, inquit, hoc non videtur intelligere. Plura autem [608] arguit, [bn] quae [609] omitto, sufficiunt mihi rationes aliquas tactae de transitu a contradictorio ad [610] contradictorium et quod rationabilius poneretur hoc de ipsa potentia animae quam de accidente [611] recepto [612] et similia quaedam.

61 Ad primum in contrarium dicendum quod conclusio illata est vera saepe de similibus [613] , quarum unum [614] est tantum habitualis repraesentatio [615] illius obiecti et alia actualis, immo [616] de actualibus non est inconveniens dummodo sint alterius rei sicut patet de intuitiva cognitione alterius et abstractiva eiusdem vel de visione alterius rei in verbo et eiusdem in genere proprio.

62 Ad secundum respondi [617] in praecedentibus [618] quod hoc non sit per eundem actum numero.

63 Ad [619] tertium, subiectum ibi [620] illius quod per se diligitur [621] , scilicet, bonitatis moralis, non diligenter nisi per accidens in casu arguit et de talibus [622] T58ra concessi supra distinctione prima, quod possunt non cognosci vel non diligi eisdem actibus remanentibus sicut eodem actu visionis quo primo per accidens video [623] substantiam panis in hostia consecranda eandem non video hostia consecrata [624] , sic hic [625] in proposito, cum indistincte [626] diligo moraliter bonos quia tales unde cum me ignorante desinunt aliqui subesse huic accidenti [627] , desinunt et a me diligi illo actu.

64 Ad quartum, quod tunc posset [628] aliquid diligi et simul [629] non cognosci, patet ex prima distinctione, ubi tenui quod dilectio est cognitio, et [630] ideo nego consequentiam illam.

65 Ad quintum dicendum quod si dilectio qua Sortes diligit Sortem ipsum poneretur [631] in Platone, Plato per istam non diligeret Platonem sed Sortem. Et similiter, si dilectio [632] qua Sortes vult se diligere angelum poneretur in Platone, Plato per illam vellet Sortem diligere [633] angelum. Et eodem modo, si intellectio, qua Sortes experitur se intelligere, poneretur [634] in Platone, ille iudicaret Sortem [635] intelligere vel experiretur nisi experientia cognoscat aliquid aliud [636] .

66 Ad sextum bene concedo [637] quod dilectio Sortis [638] et odium Platonis naturaliter compatiuntur se in eodem. Dici tamen [639] potest quod non omne odium [640] eiusdem speciei cum odio Platonis compatitur se cum dilectionem Sortes naturaliter quia aliquod eiusdem speciei [641] similiter [642] contrariatur [643] et istud non quia ad contrarietatem actuum huiusmodi individualium [644] vel [645] cognitionum requiritur identitas numeralis obiecti unde etiam illi iudicio quo iudicarem hunc hominem esse Sortem demonstrato Sorte [646] repugnaret contrarie iudicium quo iudicarem eundem [647] non esse Sortem et tamen secum compateretur illud [648] iudicium quo iudicarem illum [649] hominem non esse Sortem demonstrando Platonem. Unde amor et odium vel [650] error et scientia non contrariantur nisi sint respectu eiusdem, licet sint eiusdem speciei cum quibusdam quae invicem contrariantur et in hoc est speciale in S81rb actibus vitalibus qui sunt ipsi [651] motus et ordines primorum erga [652] obiecta.

67 Praeterea contrarietas, si esset inter illas [653] qualitates, non cessarent esse contrariae ex hoc quod cessarent referri ad ea [654] quae prius. Ita [655] videretur posse dici uno modo aut etiam [656] quod non sunt eiusdem speciei quia ex alia et alia causa concepta habentur alia [657] secundum speciem et [658] alia. Istud tamen argumentum et fere omnia talia [659] procedunt ex non causa ut causa quia difficultas est communis isto non posito et queritur eius causa quomodo evadatur [660] .

68 Ad septimum cum arguitur [661] quod visio potest esse in sensu subiective sine hoc quod ipsa sic visio nego, et tum [662] probatur quod albedo minor [663] suo toto melius [664] potest uniri [665] quam si esset per se. Concedo quod [666] posset, si nulla alia videretur [667] melius [668] quam si esset per se, quia tales [669] simul positae multae [670] possunt [671] sensum immutare [672] licet non componerent. Et ultra quod si omnes aliae partes [673] destruerentur, talis pars cessaret videri et ita etiam qualitas esse cessaret visio [674] quae prius fuit visio illius [675] . Et cum probatur quod non a simili per delectionem [676] appetitus quae poterit esse ita remissa quod appetitus ita [678] informatus non poterit per illam [679] perceptibiliter delectari, si intelligatur quod delectio illa [680] [677] poterit esse ita remissa vel [681] [682] ita parva quod ipsa delectio [683] non perciperetur [684] , nego quia nullus talis actus in sensu vel in intellectu distincte percipitur per seipsum.

69 Ad octavum non pono aliquod minimum [685] visibile ab aliqua [686] distantia danda. M68ra

70 Ad nonum teneo [687] augmentationem vel [688] diminutionem [689] gradualem in formis fieri per additionem et subtractionem [690] similis in specie.

71 Ad decimum dicendum quod alia albedo non est nata [691] videri visione qua 'A' [692] albedo de facto videtur et conclusio ad quam deducitur non est inconveniens non plus quam [693] [694] iste terminus esse naturaliter [696] [695] producibile de hac materia prima demonstrata [697] conveniat infinitis individuis ex ea producibilibus [698] et tamen nulli omnium ex aliis materiis [699] producibilium. Et tamen istud secundum ab argumento non [700] negatur [701] , igitur nec primum negari decet [702] et quod, tunc accipitur [703] quod periret [704] via inducendi universalem, non sequitur sed est fallacia consequentis. Verum est enim quod hanc universalem [705] , omnis visio huiusmodi speciei, cuius [706] est visio albedinis 'B', potest esse visio 'B', perit via vera inducendi. Sed non hanc, omnis talis visio est visio albedinis.

72 Ad secundum propositionem de Philosopho et Commentatore I De caelo et Metaphysica [707] [bo] nullus catholicus debet tenere illud [708] argumentum tale [709] , nisi qui negaret Dei omnipotentiam esse [710] extra [711] hunc [712] mundum posse alium omnino similem producere. Et posito quod sic fiat, conclusio [713] quam Philosophus [714] [715] probare ibi nititur falsa esset et de facto est falsa est [716] erronea secundum principia fidei quia intendit ibi probare impossibilitatem plurium mundorum. Haec igitur ratio movisse catholicum minime debuisset.

73 Ad undecimum bene volo quod aliquid, quod [717] modo non intelligitur per intellectionem 'A', potest in casu per accidens esse obiectum illius intellectionis, non [718] tamen [719] per se [720] . Et cum [721] probatur quod sic quia alia [722] per istam potest intelligere [723] si ponatur in ipso et intellectio essentialius dependet a subiecto suo [724] quam ab obiecto [725] , dico quod [726] saepe essentialius in essendo sed quod ipsa subiecto [727] cui inhaeret sicut [728] vitali principio repraesentet obiectum cuius est dictus actus [729] sibi inhaens [730] hoc habet inseparabiliter ex natura sui et in hoc nec [731] ab obiecto dependet, nec oportet quod 'A' subiecto active, sed ab isto [732] qui active conservat eam in subiecto quodcumque illud fuerit.

74 Ad duodecimum dicendum [733] quod conceptus pure numerales [734] non sunt eiusdem speciei, sed sunt conceptus mere syncategorematici [735] . sicut omnis et alias [736] quod patet quia terminum [737] mediante [738] sequentem faciunt stare confuse tantum sicut omnis [739] et alias non enim sequitur bis comedisti [740] panem igitur bis istum [742] panem [741] vel illum [743] et ideo quantumcumque unus intendatur [744] vel remmittatur numquam fiet similis [745] alteri sicut T58rb nec conceptus cui correspondet haec [746] vox alias [747] potest [748] fieri simillimus conceptui [749] qui exprimitur per hanc vocem omnis et consequenter per omnia ad propositum dicendum [750] de illis ut [752] de istis [751] .

75 Unum tamen est advertendum quod [753] nominaliter expressa sumuntur [754] quasi S81va collective et non faciunt terminum [756] mediante [757] sequentem stare confuse tantum, sicut nec omnis quando sumitur [755] collective.

76 Ad tertium decimum dicendum quod accedit visioni quod eius per se obiectum moveatur vel quiescat, et per consequens quod ipsum sit motus vel [758] quod [759] ipsum sit quies, quamvis mediante [760] visione possit [761] evidenter iudicari vel saltem apparere quod res visa [762] moveatur. Et ideo dicatur motus esse de numero [763] [764] sensibilium et [765] ideo hic [766] est [767] dicendum [768] consequenter sicut supra [769] ad tertium.

77 Ad quartum decimum sicut ad probationem septimi.

78 Ad quintum decimum verum est quod omnis cogitatio repraesentat alicui illud quod [771] repraesentat vel [770] cuius est signum, et [772] ideo si in nullo est subiective, nullius est signum tale naturaliter offerens obiectum cuius natum est esse signum nisi forte per modum obiecti sicut imago Herculis [773] repraesentat Herculem [774] et facit Herculem habitualiter cogitatum [775] venire in actualem cogitationem, sed de taliter signare naturaliter ad propositum et tamen [776] concedendum est quod [777] eo modo quo accidit illi rei quae est [778] intellectio quod ipsa sic [779] accidens non enim est accidens nisi quando accidit et sicut accidit sibi esse qualitatem quia non dicitur [780] qualitas nisi a qualificando ita accidit sibi quod [781] ipsa sit [782] cogitatio [783] quia natura sua est nata esse intellectio [784] non sibi ipsi sed suo subiecto et sicut non potest illi [785] in esse subiective quin ipsum qualificet [786] ita nec quin sit sibi cognitio.

79 Ad sextum decimum dicendum quod ista [788] conceptio [787] non salvat [789] in talibus non esse motum ad mentem Philosophi [790] , quia ista [791] conceptio [792] ponit omnem formam [793] , in quam [794] Philosophus ponit motum secundum qualitatem, esse sine additione rei vel subtractione [795] , sed verior phantasia pro Philosopho est quod aliquando [796] scientia fit [798] vel fieri potest scientia [799] [797] sine aliqua [800] mutatione scientis vocando scientiam omnem veram [801] notitiam [802] iudicativam. Si enim stante notitia tali res alia [805] aliter [804] se [803] haberet et post incipiat ita se habere sicut [806] significat talis notitia [807] , tunc habetur scientia sine mutatione scientis [808] quia eo ipso [809] quod res est vel non est oratio est vera vel falsa. [810]

80 Similiter est de actu virtuoso tam [811] appetitivo quam cogitativo [812] quod potest esse sic [813] bonus et talis qualis debet [814] esse postquam non fuit talis sine novitate [815] alicuius sibi additi [816] in subiecto [817] per novitatem praecepti vel huiusmodi. Similiter de pulchritudine et [818] de sanitate, et ita de multis quae ponitur in prima specie qualitatis, nam alia [819] fiunt [820] pulchritudo et sanitas ad [822] amotionem aliorum sine additione vel subtractione ab illa vel ab [823] illis quae erunt [824] pulchritudo vel [825] sanitas. [821]

[Responsio ad principales argumenta]

[Ad prima argumenta]

81 Ad primum argumentum principale istius dubii [bp] , cum inquiritur [826] quid vocaretur memoria, videtur mihi [827] quod respectu primi actus intuitivi [828] intellectus, [829] obiecto [830] sufficienter praesente [831] ad causandum actum illum [832] , se habet [833] sicut praesens respectu [834] illius notitiae tamquam prolis. Respectu [835] autem [836] actuum abstractivorum post primum [837] , qui causantur [838] ab intellectu et actu intuitivo intellectivo [839] , cum habitu vel speciem vel quovis alio nomine appelletur. Apud me tamen [840] magis, proprie loquendo, vocari [841] debet habitus quia species, stricte loquendo, solet vocari a [842] ponentibus eam [843] aliquid in potentia praevium [844] primo actui quod non credo esse necessarium nec [845] [846] verum [847] , et cum [848] probatur quod habitus vel species non distinguitur ab actu nec [849] econtra per speciem in sensu.

82 Dicendum quod 'sensus' dupliciter [850] sumitur: uno modo pro potentia seu [851] natura vitali receptiva immediate sensationis, et in illa non recipitur species [852] alia [853] praevia [854] [855] primo [856] actui; posteriorem tamen bene recipit qualitatem quae [857] saepe vocatur 'species' ab auctoritatibus, et secundum veritatem est habitus. Alio modo [858] accipitur [859] 'sensus' pro composito ex [860] tali potentia et organo [861] corporeo cuius est actus et forma [862] , et sic loquendo in sensu, id est, in organo [863] quod [864] est altera pars [865] sic accepti, sensus recipitur species quae est compositum [866] [867] activum [868] sensationis requisita necessario ad naturalem causationem [869] sensationis exterioris, licet ipsa non sufficiat cum sensu sine [870] actione propria obiecti. Et hoc est quod additur quod in sensu eadem est [871] actio sensus et sensibilis, quia ista [872] sensatio est actio auta [873] utriusque. Et eodem modo proportionaliter est de intellectione intuitiva. Et si quis vocet illam sensationem vel intellectionem speciem obiecti, id est, similitudinem seu [874] imaginem eius, certe concedendum est [875] [876] a specie sic data [877] non distinguitur actualis sensatio [878] . Sed sic S81vb loqui est extra propositum. Loqui [879] eodem [880] modo est eadem actio auditus [881] et [882] sonantis, scilicet, ipsum [883] audire, sicut ipsamet exprimit auctoritas.

[Ad secundum principale argumentum huius dubii secundi]

83 Ad secundum [bq] de mutua circulatione in causatione alicuius portionis habitus ab actu [884] , et econtra, usque ad summum statum, cum potentia sit summe disposita et ita activa, mere naturaliter agant actus, scilicet, ad causationem portionis habitus, et econtra ista portio ad causandum particulam novam actus. Et sic deinceps [885] respondeo ut alias alibi positio [886] quod concesso tali processu mutuo primus actus [887] causans habitum inclinatum in [888] actum similem relinquit unam portionem de specie habitus quae portio vocatur forte dispositio non differens ab habitu nisi sicut imperfectum a perfectiori eiusdem speciei. Et haec [889] dispositio, quae vocetur tunc [890] 'a', iuvat intellectum ut possit in portionem parvissimam [891] novam actus multo minorem [892] priori, quia respectu prioris egit intellectus secundum ultimum potentiae suae [893] cum actu intuitivo eiusdem obiecti, T58va et parum [894] plus potest noviter intellectus cum illa dispositione quam prius secundum intensionem et vocetur illa portiuncula addita primo actui abstractivo 'b', tunc 'b' est multo minor quam actus cui additur, et per consequens minorem portionem causabit de habitu quam erat portio [895] 'a'. Et ita continue proceditur [896] hinc inde ad minus et minus semper quam prius [897] donec utrumque [898] omnis deficiat ulterior additio [899] et sic sistetur in aliquo forsan [900] citra summum ibi causabile ex omnibus illis portionibus per illum modum additis [901] compositum [902] . Ita est ut communiter [903] saltem et hoc dixi de primo actu abstractivo, quia [904] respectu intuitivorum [905] non est potentia habitualis quia [906] per nullum habitum potest in tales [907] , et [908] actus qui generant habitum sunt tales [909] quales iterato inclinat habitus, et illi non [910] sunt nisi abstractivi, nec in intellectu nec in sensu.

84 Haec est responsio modo communior [911] , scilicet, quod cum habetur actus primus sensationis intuitivae vel intensione intellectionis [912] simul tempore semper [913] virtute illius [914] habetur duplex [915] in homine [916] [917] : notitia [918] abstractiva respectu [919] eiusdem una individualis et [920] alia specifica, quarum duarum utraque stanti [921] relinquit dispositionem vel habitum, qui cum intellectu sufficiat post in absentia obiecti, tunc intuitivae cogitati [922] ad abstractivum actum in qualem non poterat ante intuitionem [923] talis obiecti. Et tunc est respondendum quod in prima generatione habitus ita est potentia [924] attenta circa [925] obiectum suum mediante cogitatione eius [926] intuitiva [927] quod nihil advertit [928] de abstractiva sua cognitione, sed solum per discursum postea sibi innotescit quod talis causabatur qui [929] habitum in potentia derelinquit et diceretur [930] secundum hanc suam [931] responsionem secundam [932] quod portio primo causata [933] de habitu nihil [934] ultra de actu disponit [935] sed causabatur. Ideo ut esset principium actus ulterius [936] in futuro et quod postea [937] quando, cum [938] isto habitu, intellectus principat novum [939] actum [940] propria [941] virtute et [942] habitus [943] . Verum est quod actus causatus relinquit [944] additionem ad habitum priorem, sed ista [945] portio habitus adveniens priori [946] ex novo actu qui actus processit [947] ab intellectu [948] et priori habitu nihil addit [949] ad actum [950] ex quo causatur ita [951] vice et [952] [953] hoc quia intellectus [954] est iam prius natura latus et adhibitus tantum illi obiecto respectu cuius est ille [955] actus [956] [957] causatus [958] virtute sui [959] et habitus philosophici [960] quantum potest pro ista vice prius natura ut dixi quam informetur portio [961] habitus nova nec ideo ingeniavit [962] natura habitum causari vel talem habitus portionem [963] ut tunc serviat [964] ad actum aliquem [965] cum positio [966] est, sed ideo potius [967] illa nova portio accrescit ut ipsa [968] serviat in futurum.

85 Et secundum istam [969] responsionem negatur tota illa [970] phantasia de mutuis reflexionibus habituum et actuum in causando, quia [971] statim ponit quod habituus portio [972] non apponit aliquid ad actum ex quo processit et hoc quia [973] , ut [974] praetactum est, intellectus non adhibetur obiecto nisi applicetur [976] causaliter [975] nisi mediante habitu primo huic portioni quo se iam contulit in obiectum tale mediante isto [978] actu [977] quam [979] potentia eliciebat sic habituata alias cum bene poterit potentia illa mediante toto S82ra habitu composito ex parte habitus nunc genita et priori [980] in actum perfectiorem quam sit [981] ille quae [982] nunc elicit mediante priori habitus parte [983] . Huius [984] responsionis sive sic [985] vera sive non esset [986] difficile reddere claram causam [987] aliam qua [988] nunc dictam [989] sive illa [990] [991] sufficiat sive non.

86 Contra tamen [992] priorem responsionem est argumentum unum probabile quia quantumcumque sic decrescat augmentum habitus ex una parte et actus ex alia et bene vitetur [993] actus et habitus infinitas [994] intensiva per hunc modum immo quod ad modicum hinc, inde [995] stetur tamen [996] de habitu illo ad quem pervenitur ex omnibus portionibus illis. Composito quaeretur an sit [997] causatus a toto actu ex [998] alia parte [999] et pari ratione ex parte alia de actu composito ex omnibus actuum [1000] portionibus [1001] praeter primum qui non processit ab habitu; quaeretur [1002] an iste [1003] actus causabatur ex [1004] habitu isto qui totus pervenerat [1005] ex actu illo quem nunc [1006] [1007] habito et sequentibus compositis [1008] per portiones habitus vel non. Si sic, videtur esse circulus in causis et quod idem per consequens erit a se. Si non, contra, totus 'b' est [1009] causatus a quo; igitur et similiter totus 'a' [1010] est [1011] causatus a quo. Igitur sit habitus iste [1012] totus 'b', et primus actus qui omnem praecessit habitum sit 'a' [1013] , et actus compositus ex illo et sequentibus sit 'c' [1014] , et compositus [1015] ex residuis partibus praeter 'a' sit 'd'.

87 Hic poterit [1016] responderi secundum duplicem phantasiam. Una est quod tandem venietur [1017] vel ad actum ita debilem et remissum quod iste [1018] non sufficiet ulterius causare portionem aliquam [1019] habitus ulteriorem vel econverso quod tandem venietur [1020] ad portionem causandam habitus a portione actus ulterius [1021] praecausata [1022] provenientem [1023] ita remissam et debilem [1024] quod illa [1025] habitus portio non erit prae sui [1026] debilitate ac remissione [1027] sufficiens ad aliquid [1028] ulteriis [1029] actui apponendum [1030] et hoc poterit quandoque contingere ex una parte quandoque [1031] ex [1032] alia secundum portionem et exigentiam quantitatis virtutis primae maioris vel minoris.

88 Et contra hanc responsionem obstare non video nisi [1033] [1034] quod non est dare minimum actum in specie aliqua [1035] mere naturaliter agentium. Inexistens [1036] portio autem [1037] ultimo addita est suo toti in eodem instanti [1038] quo primo est particula alia inexistens, igitur nulla erit ratio quin ipsa debeat [1039] agere ut [1040] priores. Maior autem [1041] huius [1042] rationis declarari posset inductive, licet enim [1043] sit dare T58vb albedinem [1044] maximam, quae [1045] a certa distantia [1046] , ceteris paribus, non poterit visum [1047] creatum [1048] immutare ad visionem sui, vel enim oportet hoc vel oportet dare minimam a tali distantia visibilem, et tunc oportet naturaliter dare ultimum rei permanentis in esse [1049] , ut alias probavi sequi et nihilominus falsum esse [1050] . Ex quo tamen ipsa est maxima quae [1051] videri non potest a tali distantia, ceteris paribus, a visu dato [1052] sequitur [1053] quod non est dare ita parvam sibi possibilem addi secundum latum ad superficiem istius [1054] albedinis ad nos versam quin ab illa [1055] distantia poterit [1056] resultans videri et agere in sensum illum [1057] et per consequens cum totum non possit agere illa [1058] subtracta ipsa [1059] erit virtus activa partialis eiusdem activi totalis in hoc passu, et ita arguam [1060] per idem medium quod ignis quantumcumque parvus agere possit in passum [1061] hic [1062] positum in quacumque distantia certa [1063] ab eo quantumcumque magna ponam [1065] et [1064] si distet [1066] ad spatium millo mundorum tanto poterit toti in existere [1067] quod hinc agat quod concedo et [1068] ideo non possum illam [1069] iam positam responsionem in casu argumenta [1070] facta [1071] licet pulchra, et probabilis appareat prima facie sustinere nisi vellem dicere quod totum aliquod cuius auctoritas intelligatur ex [1072] omnibus et ex qualibet sui parte agit in aliquid [1074] in quod [1073] medietas virtutis secundum quam [1075] operatur, nihil agit quod [1076] non esset, ut mihi videtur rationabile [1077] .

89 [Secunda Responsio.] Aliter poterit phantasari quod non [1078] sit dare ultimam portionem habitus quae sufficiat causare aliquid de actu nec econtra, sed sit uterque processus hinc inde sine fine ex ea parte versus quam hinc inde itur semper ad minus et minus sicut est de proportionibus partibus bipedalis [1079] lineae quarum [1080] partium prima sit eius medietas secunda medietas residui et sic sine fine, id [1081] est, sine ultima et cui videbitur haec secunda [1082] fantasia non vera necesse habebit totam primam responsionem.

90 Ad argumentum principale cui innixus [1084] sum [1083] in S82rb respondendo dimittere [1085] et se ponere ad secundam. Sed hanc sustinendo cum quaeretur aut totus habitus ille [1086] 'b' [1087] causatur [1088] ibi ab aliquo vel non 'b'. Constat enim quod causatus sic [1089] ab aliquo vel [1090] aliquibus actibus vel dabitur aliquis habitus [1091] causatus naturaliter et non ab actu vel [1092] actibus quibuscumque quod mihi [1093] non videtur dandum [1094] , mihi videtur quod melius dicitur [1095] ab actibus quam quod [1096] ab actu, quia multae, immo [1097] infinitae partes actus [1098] , a quo diceretur causari, causantur, econverso ab habitus huius partibus. Sed econverso non est dandum quod totus actus 'c' tenetur [1099] ab [1100] habitu vel habitibus ex parte alia, quia 'a' actus praecessit omnes per positum, totus tamen [1101] 'd' actus est causatus ab habitu vel habitibus ibi datis et [1102] quia actus 'a' non procedit ibi [1103] ab actu [1104] aliquo [1105] . Ideo non est ibi circulus ut [1106] argui possit [1107] idem a seipso causari [1108] mediante [1109] [1110] isto [1111] processu mutuo praeconcesso secundum primam responsionem. Si autem quaeratur ulterius secundum hanc phantasiam, respondendo [1112] utrum [1113] totus habitus 'b', sumpto ly 'totus' categorematice [1114] , causet ibi actum [1115] aliquem, et pari ratione econtra [1116] utrum [1117] totus 'd' [1118] actus causet ibi habitum [1119] aliquem vel effectum adaequatum sibi.

91 Respondendum mihi videtur quod licet utrumque [1120] totus causetur ut praedixi neuter, tamen [1121] totus aliquid causat [1122] neuter, enim totus habet ibi [1123] aliquid posterius se secundum naturam, quia non est maior ratio quod iste totus quam iste [1124] cum [1125] ex utraque parte fuerit processus in generationibus huius [1126] sine fine, id est, sine ultimo genito, et tamen omnis effectus sed [1127] naturam est [1128] posterior [1129] sua causa.

92 Contra in quocumque passo [1130] uniformiter praesente utrisque [1131] , potest causa aliqua [1132] mere naturaliter activa alicuius speciei tunc [1133] habere effectum ab eo causatum potest et causa perfectior et intensior eiusdem speciei [1134] quando est [1135] perfectior [1136] . Sed 'a' habitus et prima eius pars quae causabatur totaliter a posito actu 'a', quae prima pars habitus istius [1137] , vocetur 'e' [1138] . 'b' inquam et 'e' [1139] sunt eiusdem speciei ultimae seu specialissimae et 'b' est perfectius in ista [1140] specie quam 'e' [1141] sicut omne totum [1142] sua parte et 'e' [1143] in potentia ista utraque aequaliter praesenti habet effectum posteriorem se secundum [1144] naturam igitur et 'b'.

93 Respondendum est quod maior, licet sit valde, apparens falsa, est tamen [1145] in casu argumenti secundum hanc responsionem phantasiae quae [1146] pertracto. Non enim oportet quod illud perfectius habeat effectum aliquem se toto simul sumpto vel qualibet [1147] eius [1148] parte posteriorem [1149] in tali passo sed sufficit quod [1150] eius partes tales quae sit [1151] mutuo [1152] producebantur [1153] ad quas pervenitur circa finem. Talis processus habeant effectus suos ad hoc stantes et in mentem [1154] componentes in ista [1155] potentia quibus in ea stantibus totus iste 'b' [1156] habitus [1157] simul sumptus plus non potest sed illis amotis plus multo [1158] posset 'b' totus quam ille [1159] 'c' [1160] producere sicut faciet alias forte postea postquam cessantibus omnibus illis actibus partialibus totus agat quod modo per similem patet in rebus [1162] [1161] [1163] extensis sic [1164] [1165] quod 'a' calor pedalis calefaciat ignem [1166] circumstantem usque ad aliquam distantiam et calor ab isto [1167] [1168] causatus ulteriorem et ita deinceps donec semper pars posterior remissius [1169] agendo quam prior ita suas [1170] procedant actiones usque quo [1171] cessent agere [1172] isto modo totus calor compositus secundum extentionem ex omnibus illis quorum quilibet prior [1173] pertingere [1174] imaginatur usque ad remotiorem [1175] est calor [1176] ita perfectus sicut sua prima pars et tamen non potest [1177] agere in passum sibi immediatum secundum situm et cum prima pars eius egit in passum sibi immediatius [1179] secundum situm [1178] et [1180] est ibi causa proportionalis priori quod quaelibet [1181] eius pars sistens circa finem huius protensionis egit quantum potuit et ex remissioritate [1182] continua venitur usque ad defectionem et in potentiam ulterius sit agendi [1183] hic tamen in exemplo est illud imaginabilius secundum [1184] protensionem quam [1185] in proposito de quo inquiritur nisi quod ibi magis patet qualiter quaelibet portio [1186] istarum [1187] in quibus processit ista [1188] mutua reproductio sistens [1189] alicubi circa finem processus habet effectum sibi aequatum quem [1190] et continuat in casu [1191] argumenti, et ideo non potest plus quasi [1192] agere isto [1193] remanente in ista [1194] potentia [1195] quam 'e' istam [1196] egit.

[Tertium Dubium]

94Tertium dubium secundi articuli est utrum tertia pars imaginis procedat realiter a secunda, amor, scilicet [1197] , a notitia.

[Rationes principales]

95Et videtur quod non [1198] , quia si [1199] sic, tunc amor angeli qui peccavit quo affectavit aequalitatem Dei processit ab alia notitia [1200] , aut igitur ab [1202] obS82va scura notitia [1201] Dei aut a clara. Si [1203] ab [1204] obscura notitia Dei [1205] , igitur cum obscura notitia in illo fuerit [1206] pena peccati, sequitur quod ipsum [1207] peccatum angeli processit [1208] a [1209] pena peccati, et ita sequitur quod pena naturaliter saltem praecessit [1210] culpam, contra Augustinum 11 [1211] Super Genesem ad Litteram c. 24. [br] Si amor istius angeli iste [1212] processit a clara notitia Dei, igitur angelus malus clare vidit Deum [1213] quando fuit in maximo peccato, et per consequens simul fuit [1214] miser et beatus, quod nullus potest Deum videre clare nisi beatus, quia "haec est vita aeterna ut cognoscant [1215] te" [bs] etc., Johannes 17. [1216]

96[Secundum.] Item, tunc primus amor in mente alicuius procederet a notitia et supposito, quod iste amor sit respectu alicuius delectabilis, cum [1217] tunc illa notitia [1218] sit [1219] verbum [1220] , quia haec [1221] est cognitio alicuius respectu placentis, igitur est [1222] verbum per definitionem verbi. Ex quo sequitur quod primus amor mentis in isto casu procedit a verbo. Consequens falsum, quia tunc idem [1223] esset causa et [1224] effectus respectu eiusdem, quia omne verbum procedit ab amore secundum Augustinum IX De Trinitate c. 14, 21. [bt] Et per consequens, si amor iste primus procedit ab aliquo verbo et illud verbum ab aliquo [1225] amore tunc primus [1226] amor procederet [1227] a [1228] primo [1229] amore, et ita idem causa sui.

97[Tertium.] Praeterea quod primus amor non procedat [1230] ab aliqua [1231] notitia videtur, quia prima notitia [1232] procedit ab amore, igitur non econtra, primus amor a notitia [1233] . Assumptum probatur, quia prima notitia [1234] sensitiva procedit ab amore, igitur et prima [1235] intellectiva [1236] . Ultimum assumptum probatur, quia prima notitia sensitiva sit [1237] a voluntate copulante sensum cum sensibili secundum Augustinum XI De Trinitate c. 2, 4, 7, 9, 21, 29, [bu] et quasi per totum librum. Sed voluntas non copulat nisi per amorem, cum non habeat alium aliquem actum [1238] quo sic copulet, igitur quaelibet cognitio sensitiva procedit ab amore.

98[Quartum.] Praeterea appetitus sensitivus potest esse sine cognitione, igitur et appetitus [1239] intellectivus. Assumptum probo, quia naturaliter haberet quis [1240] famem et sitim et si numquam sentiret [1241] aliquid ab extrinseco. Sed fames et sitis sunt appetitus sensitivi, igitur appetitus sensitivus potest esse sine cogitatione, et igitur appetitus intellectivus. Assumptum probo, quia naturaliter\ haberet quis famem et sitim, etc., [1242] secundum [1244] Commentatorem II De anima , commento 28, [bv] igitur [1245] . [1243]

99[Quintum.] Item quinto, sit [1246] talis dilectio libere [1247] elicita a voluntate aut esset [1248] eadem [1249] cum intellectione praesupposita ad hoc [1250] quod aliquid libere [1251] diligatur aut non. Si sic, cum non sit [1252] maior ratio quod ista res possit [1253] fieri dilectio quam odium, igitur dilectio posset esse [1254] odium contra [1255] probatur per syllogismum expositionum haec res est dilectius [1256] haec res potest esse odium igitur dilectio potest esse odium [1257] si non est intellectio [1258] cum Deus omne absolutum creatum [1259] posset servare [1260] cum [1261] alio igitur posset servare dilectionem istam destructa ista intellectione [1262] et eadem [1263] ratione omni [1264] intellectione destructa et tunc voluntas posset diligere incognitum contra Augustinum et contra experientiam. Et iuxta hoc [1265] ex [1266] libertate voluntatis potest idem inconveniens deduci. Confirmatur [1267] quia tunc voluntas vere [1268] posset imperare cognitionem de aliquo de quo non cogitatur actu. Aut igitur illud apprehenditur actu aut [1269] non. Si non, voluntas operatur volitione [1270] circa incognitum. Si sic, frustra praeciperet quod fieret [1271] prius quam perciperetur et propterea [1272] , hoc [1273] erat contra casum.

[Oppositum]

100Ad oppositum, XV De Trinitate c. 67 et 77 [bw] utrobique, enim dicit quod amor procedit de [1274] scientia et [1275] de ipsa mente.

101Praeterea, notitia praesupponitur amori sicut probat in V and T aobut reference numbers --> Augustinus VIII De Trinitate c. 16, [bx] et X De Trinitate c. 48 [by] et quasi per totum librum, et III De libero arbitrio dicit hoc capitulo 42 [1276] quod "nihil potest amari nisi cognitum" [bz] quamvis aliquid possit cognosci et non amari, sicut vult Augustinus in [1277] omnibus locis [1278] praeallegatis. Igitur, cogitatio aliquo modo est causa amoris et certum est quod non materialis [1279] nec finalis nec formalis [1280] , igitur effectiva, igitur amor procedit a notitia [1281] .

102Praeterea, nisi amor procederet a [1282] notitia actuali seu cognitione, non esset amor inter ista tria [1283] proportionaliter spiritu sancto. Cuius oppositum declarat Augustinus IX De Trinitate c. 29 [ca] et XV De Trinitate c. 67. [cb]

103Praeterea, Philosophus et Commentator III De anima, [1284] commento 50 [1285] [cc] determinantes modum per quem generantur in animali desiderium sive appetitus, dicunt quod hoc fit ex hoc quod imaginatio imaginatur rem primo vel intellectus et postea res ipsa concupiscitur vel res praesentatur [1286] , igitur ipsi volunt quod amor sive desiderium quod ipsi vocant ibi [1287] appetitum intellectivum, sicut ibi dicit Commentator fiat ex actuali cognitione.

104Praeterea, commento 54 dicit Commentator [1288] [cd] quod: omnis appetitus fuit [1289] ab intellectu in actu.

105Praeterea, commento 56 dicit Commentator quod: "omnis appetitus fit ex imaginatione, et imaginatio ex quinque sensibilibus S82vb partibus [1290] . " [ce]

106Praeterea, XII [1291] Metaphysicae commento 36 [cf] sicut [1292] appetitus in brutis animalibus est propter [1293] sensum qui apprehendit [1294] voluptuosum, [1295] ita voluntas sive desiderium intellectus est propter [1296] intellectum et statim post desiderium, enim [1297] est propter [1298] aestimationem [1299] eius [1300] quod est [1301] aliquid esse bonum vel quod [1302] nos aestimamus aliquid esse bonum propter quod desideramus ipsum etc.

[Responsio ad tertium dubium]

107Ad istud dubium dicendum est [1303] quod sic loquendo de amore qui [1304] est actus amandi vel appetendi per viam naturae causatus [1305] , et ideo amor huiusmodi [1306] inter partes imaginis [1307] proportionaliter Spiritu Sancto in imagine increata [1308] secundum Augustinus, ubi prius arguendo ad partem oppositam dubitationis huius. Haec conclusio satis patet per argumentum supra positum [1309] in primo articulo [1310] et per haec [1311] ad [1312] argumenta ad partem secundam.

108Si instes per Beatum [1313] Augustinum IX De Trinitate [cg] ibi [1314] , quasi per totum, dicit quod mens humana est imago Trinitatis increatae ratione illius Trinitatis, scilicet, mentis notitiae et amoris in qua Trinitate, notitia procedit de mente et amor de notitia. Et tamen secundum eum ibi tam amor quam notitia [1315] sunt una essentia mentis, igitur amor [1316] ibi non distinguitur realiter [1317] a notitia actuali a qua procedit nec notitia actualis quae est ibi proles a mente ipsa tamquam a parente.

109Respondet unus doctor quod amor, et similiter notitia, tripliciter accipiuntur. Uno modo pro potentiis; secundo modo [1318] pro habitibus; et [1319] tertio modo [1320] pro actibus. Et ultra secundum hanc distinctionem esset dicendum quod [1321] secundum imaginationem [1322] T58vb solum est illa [1323] Trinitas non secundum rem cuius partes [1324] imaginatae sunt secundum Augustinum ipsa substantia animae nec est [1325] processus unius ab alio in ipsa substantia mentis [1326] secundum veritatem rei extra nisi virtualiter solum, quia, scilicet, mens ipsa continet partialiter ista quorum unum procedit realiter ab alio et tertium ab utroque.

[Ad rationes principales]

[Ad primam rationem]

110Ad primum argumentum in contrarium respondet Fitzralph quod ista notitia actualis quae primo fuit [1327] clara Dei notitia, scilicet, quando Deus ostendit se clare illi angelo, postea fuit [1328] obscura notitia [1329] , scilicet, quando Deus se subtraxit ab [1330] angelo cum peccavit. [1331] Et ideo [1332] amor suus, qui [1333] fuit primum peccatum suum [1334] , processit a notitia obscura et non a [1335] clara, et [1336] tamen processit ab ista notitia, quae fuit clara, sed non fuit clara [1337] quando ille amor [1338] processit ab ista.

111Et concedo, inquit, quod iste amor et peccatum primum processit a pena peccati, sed tamen non ut pena sed ut actualis cogitatio sufficiens ad productionem amoris, unde [1339] est impossibile quod pena peccati praecessit causalitate primum peccatum, dum tamen ista pena non praecessit [1340] ut pena nec prius fuerit [1341] pena sed facta fuit pena propter peccatum, quia propter peccatum Deus subtraxit [1342] se ab isto angelo, et ideo [1343] fiebat cogitatio ipsius angeli, quae prius erat clara, postea fiebat [1344] obscura, et ita ipsa ut pena fuit posterior peccato primo.

112Sed quod eadem notitia prius fuerit [1345] clara et post obscura est apud me impossibile per istum modum, sicut per argumentum [1346] istius meum alibi potest probari, quia pari ratione posset manere [1347] et desinere omnino esse cogitatio ipsius, cuius oppositum tenet alibi et etiam in dubio praecesso.

113Sed aliter dicas tu [1348] quod notitia angeli, qui peccavit, non erat clara Dei visio unquam si [1349] cum claritate prima male voluit, nisi forte detur [1350] quod illa volitio fuerit [1351] causa subtractionis vel [1352] remotionis vel remissionis [1353] notitiae primae clarae.

114Aliter tamen dicendum [1354] quod tam argumentum quam dicta responsio currit in phantasia [1355] quadam [1356] falsa [1357] quasi visio Dei vel aliqua [1358] simplex apprehensio suffecisset pro notitia a qua procederet amor diaboli [1359] culpabilis et [1360] non sic erat quia [1361] amor ille [1362] diaboli erat [1363] amor electivus praesupponens sibi [1364] iudicum rationis vel cognitionem compositivam et divisivam [1365] vel amor alicuius [1366] refrenandus cum omissione alia vera vel [1367] interpretative refrenandi secundum regulam [1368] naturalis [1369] iudicii et affectionem iustitiae impetum [1370] affectionis commodi apparentis et talia iudicia vel apprehensiones [1371] non erant illa [1372] Dei apprehensio clara vel obscura et ideo processit talis amor peccati [1375] partim a notitia Dei, partim a notitia sui, partim a notitia componente et dividente igitur alia ibi [1376] notitia [1374] erat necessaria ad animam illam quam sola simplex Dei notitia [1378] clara vel obscura [1377] [1373] .

[Ad secundam rationem]

115 Ad secundum [ch] bene respondet Fitzralph. Concedo quod primus amor processit a notitia accidentali vel [1379] verbo, communiter loquendo de 'verbo'. Unde 'verbum' communiter loquendo [1380] accipitur pro quacumque cognitione actuali sicut loquitur Anselmus Monologion c. 10 [ci] . Alio modo, accipitur verbum magis proprie pro cogitatione actuali respectu placiti, et sic loquitur S83ra Augustinus IX De Trinitate c. penultimo [1381] [cj] . Et primo modo loquendi [1382] de verbo non omne verbum procedit ab [1383] amore actuali, sed secundo modo [1384] sic, sicut dicit auctoritas Augustini allegata et primus amor non procedit de verbo proprie dicto, sed communiter dicto.

116Hic tamen [1385] notandum quod 'verbum' multiplicius sumitur quam istis modis [1386] . Octo, scilicet [1387] , modis [1388] in universo. Primo generaliter pro omni actu imaginandi [1389] vel cogitandi. Isto modo accipit Augustinus in Sermone de Sancto Iohanne Baptista. [ck] Similiter [1390] illud verbum [1391] vox clamantis [1392] ubi [1393] dicit quod vox exterior est vehiculum verbi verbum, autem [1394] ipsa cognitio et 15 De Trinitate c. 10 [cl] dicit atque [1395] qui cogitat unde illud in Libro Sapientiae "dixerunt apud se cogitantes non recte [1396] , " [cm] et capitulo 11 [1397] in principio, " verbum [1398] quod foris signum est verbi [1399] quod intus [1400] lucet [1401] " [cn] et 10 capitulo "per signa corporalia verbum quod mente gessimus [1402] [1403] innotesceret [1404] " [co] .

117Secundo modo latius ad haec [1405] sumitur pro praedictis et actu phantasiandi [1406] unde VIII De Trinitate capitulo 10 [cp] phantasia vel [1407] carnis [1408] in memoria mea verbum eius est.

118Tertio modo sumitur ab isto specialius pro omni actu assentiendi vel dissentiendi vero vel falso, sic loquitur XV De Trinitate c. 15. [cq] Falsum est verbum nostrum cum falluntur [1409] et isto modo dubio non est verbum [1410] primo modo quia ibidem dicit cum autem dubitamus non est [1411] verbum de re de qua dubitamus.

119Quarto modo [1412] pro actu iudicativo [1413] qui natus est gigni vel [1414] ex [1415] habitu scientifico vel saltem vero; XV De Trinitate, c. 10 [cr] necesse est cum verbum [1416] loquimur, id est [1417] , quod scimus loquitur [1418] , ex ipsa scientia quam [1419] memoria tenemus nascitur verbum.

120Quinto modo sumitur pro amata notitia. IX [1420] De Trinitate c. 8 "verbum amore [1421] concipitur." [cs] Et c. 10 "recte, quaeritur an omnis notitia [1422] verbum an tantum amata notitia," [ct] et concludit naturaliter quod verbum, quod nunc insinuare volumus, est cum amore notitia.

121Sexto sumitur pro obiecto cogitato [1423] De Trinitate c. 15 tunc fit [1424] verbum verum quando illud quod nos [1425] diximus voluntabili motione iactare ad illud quod scimus pervenit ut quomodo res quae [1426] scitur sic etiam cogitetur, id est, sine voluntate sine etiam cognitione [1427] vocis quae pro facto alicuius linguae est sic in corde dicatur. Item capitulo 10 negatio falsa novit nisi cum falsa esse novit de his, autem non diceremus [1428] quae non [1429] cogitamus et nota sunt nobis etiam [1430] si cogitentur a nobis. Sed certe si ista de re [1431] velimus nisi cognita non possumus. Ad [1432] illud facit illud [1433] supra [1434] adductum in [1435] primo sensu verbum [1436] quod foris [1437] sonat etc.

122Septimo sumitur 'verbum' [1438] pro definitione alicuius iuxta illud Augustinus IX De Trinitate c. 10 [cu] definitio, quid sit temperantia, et haec est verbum eius.

123Octavo sumitur ab eo pro verbo vocabili [1439] de Trinitate capitulo 15 [1440] et [1441] cum mentimur [1442] volentes et scientes falsum verbum, hoc est in instanti, nisi verum [1443] verbum est mentiri nos et cum [1444] mentitos nos esse confitemur verum divinis quod scimus, enim dicimus scimus [1446] namque nos esse mentitos [1445] sistendo in verbo mentali [1447] ad intra non mentimur, igitur vocem extra vocat ibi verbum.

[Ad tertium argumentum]

124 Ad tertium [cv] , verum est quod primus amor procedit a notitia aliqua actuali et per consequens notitia praesupposita primo amori non procedit ab amore actuali aliquo et, cum probatur quod immo quia prima sensatio vel intellectio fit per amorem copulantem sensum cum sensibili [1448] . Dicendum quod non oportet semper amorem alium habere quam [1449] inclinationem naturalem potentiae cognitivae in obiectum suum. Si istam velit quis vocare amorem bene [1450] quidam, sive [1451] enim omni amore elicito potest quis saltem [1452] a casu immutari videt [1453] ad cogitationem ab obiecto aliquo occurrente aliquando tamen et ut [1454] communius si quis perseverabit sponte in cogitatione alicuius obiecti diu ibi erit appetitus vel amor elicitus copulans vel tenens potentiam in actuali [1455] notitia talis obiecti et hoc quandoque libere et elicitive [1456] quandoque mere naturaliter et aliquando praeveniet [1457] et est in causa [1458] ut pariatur notitia explicita [1459] et distincta [1460] obiecti alicuius certi.

[Ad quartam rationem]

125 Ad quartum [cw] respondet Fitzralph quod appetitus sensitivus non potest esse sine cognitione sensitiva [1461] , nec [1462] fames, nec sitis. Tamen [1463] [1464] dicit probabiliter [1465] quod fames et sitis possunt esse in animali absque alia [1467] [1466] sensatione alicuius rei extra corpus animalis ex hoc, scilicet, quod pars animalis quae patitur defectum nutrimenti [1468] alteratur [1469] ad dispositionem in naturalem [1470] , et causatur cogitatio sensitiva ex hoc [1471] in virtutibus compraehensivis ipsius animalis, scilicet, ex actione unius partis in alteram, ex qua cogitatione sequitur naturalis appetitus quiddam [1472] qui vocatur fames vel sitis haec ille. Nam quod sicut appetitus patet per [1473] Commentatorem [1474] 2 De anima commento 28, [cx] ubi dicit quod S83rb fames est appetitus calidi et sicci, [1475] sitis frigidi et humidi, et forte ipse intendit de appetitu naturali et non de actu elicito, quia talis praesupponet [1476] notitiam nisi dicatur quod intellectus habeat ibi talia obiecta praecognita tactiva [1477] .

126Exemplum huius sensationis interioris sive [1478] exterioris [1479] posset esse de dolore capitis vel dentium et huiusmodi [1480] ubi habentur sensationes sensus tactus et afflictio secundum appetitum sensitivum [1481] sine immutatione ab obiecto aliquo extrinseco.

127Advertendum est tamen hic [1482] quod fames et sitis sic [1483] dicta [1484] non sunt proprie actus appetendi eliciti respectu cibi vel potus, sed quid quasi languor ex defectum cibi vel [1485] potus, quidam [1487] tamen actus eliciti sensitivi sunt tactivi sicut et gustus est quidam tactus et quodam instinctu naturae agerent [1488] hominem vel brutum ad prosecutionem cibi vel potus [1486] exterius praesentati et tunc primo noti sequente [1489] etiam [1490] , tunc novo actu appetendi ex sensatione obiecti exterioris convenientis secundum naturam in remedium contra sitim et famem vel sitim [1491] praehabitum et intergrentur [1492] simul duo alii [1493] appetitus sicut in illo [1494] qui dolet caput, audito de remedio appetit illud alio [1495] actu appetendi a priori et haec sint [1496] dicta de fame et siti ante omnem experientiam cibi vel [1497] potus naturaliter habitis. Post experientiam autem cibi et potus oritur saepe ex memoria eorum appetitus consimilium [1498] , qui appetitus vel desiderium [1499] non sunt [1500] proprie fames vel sitis quia potest competere habenti iam [1501] venirem plenum et aliquando communicantur se et tunc vehementius appetuntur cibum [1502] et potus sicut quilibet experitur.

[Ad quintam rationem]

128 Ad [1503] quintum [cy] dicendum [1504] quod volitio non est eadem res cum cognitione sibi [1505] praesupposita tempore vel natura, nihil enim praesupponit seipsum, sed experientia dat quod cognitio praesupponitur [1506] tempore vel natura, ita quod cum volitione [1507] ibi concurrit alia cogitatio in qua possem stare, et si non diligerem elective et in qua possem etiam stare [1508] si odirem. Si tamen isti [1509] actus et actus essent idem eadem ratione habitus et habitus. Consequens est [1510] falsum, si sumatur universaliter sicut patet de caritate et fide quae [1511] sunt habitus distincti secundum Apostolum [1512] " fides, inquit, spes et [1513] caritas tria haec. " [cz] Et ultra ad argumentum [1514] bene dico [1515] quod volitio posset a Deo manuteneri sine ista [1516] cognitione sibi praevia [1517] , et [1518] tamen tunc non diligeretur incognitum et hic [1519] poneretur a quibusdam quia, tunc ista qualitas quae prius erat volitio cessavit esse volitio. Sed hoc [1520] non est verum apud me quia idem est apud me volitionem 'informare voluntatem creatam [1521] , ' et 'voluntatem per [1522] istam velle' et quia [1523] tunc [1524] non esset in potestate [1525] voluntatis velle et non velle quia voluntas non habet plus [1526] in potestate [1527] sua nisi causare istam [1528] qualitatem et ista non potest esse velle nisi [1529] per illud [1530] quod non est in potestate [1531] sua [1532] , puta per cognitionem vel non nisi mediante cognitione [1533] secundum hoc differunt illi quod illud quod erat prius volitio cessavit esse volitio [1534] ab aliis poneretur hic sit [1535] , qui different [1536] quod omnis cognitio est [1537] volitio quaedam, sed istaa volitio [1538] quae simul est cogitatio non potest non esse volitio [1539] nec unquam [1540] potuit [1541] , sicut [1542] nec iudicium potest [1543] non esse apprehensio, dum [1544] informat potentiam eandem potentia [1546] constantia subiecti, et tamen apprehensio [1545] praesupposita iudicio nec est, nec esse potest assensus vel dissensus et hoc [1547] est apud me probabilior ex tertia quaestione primae distinctionis. Per hoc [1548] patet ulterius quod non sequitur quod aliquid possit esse volitum [1549] et non cognitum.

129Ad confirmationem etiam dico quod voluntas libere potest imperare cognitionem actualem et distinctam de aliquo de quo non cogitatur [1550] actu distincto [1551] , utpote contingit quandoque cum quis audivit unum bonum verbum et non recogitat quid [1552] fuerit illud, tunc praecipit voluntas intellectui [1553] ut inquirendo recogitet et inveniat quid fuerit illud. Vel cum occurrit mihi unus homo et scio quod vidi istum et [1554] nescio ubi et per imperium voluntatis, componendo et dividendo discurrendo, imaginare per [1555] loca in quibus fui [1556] et [1557] quid fecerim [1558] quando vidi [1559] eum esse et similia secundum artem philosophi, quam dat circa artem [1560] huiusmodi [1561] in libello de memoria et reminiscentia, tandem invenio ubi vidi eum [1563] et sic de similibus [1562] . Et cum arguitur aut illud cuius actualis cognitio imperatur T58vb est actu apprehensum [1564] vel non, dicendum quod sic [1565] in universali et confuse, utpote [1566] quod vidi eum in loco aliquo sed non distincte videtur quia hoc [1567] inquiretur [1568] , et [1569] ideo patet [1570] quod cognoscitur uno modo et praecipitur cognosci alio modo.

[Quartum dubium]

[Opinio Adam]

130Utrum autem S83va voluntas possit diligere incognitum [1571] est dubium magnum in se et ad propositum etiam quia tunc in isto casu pars tertia imaginis non procederet a secunda. Et teneo quod non tum [1572] quia apud me omnis volitio est apprehensio quaedam, sicut patet distinctione prima, quaestio tertia, tum [1573] quia secundum Augustinum in visa diligere possumus, incognita nequaquam.

131Praeterea non plus potest voluntas velle incognitum quam intellectus assentire non apprehenso, quia volitio non minus [1574] in suo fieri et esse [1575] dependet ab apprehensione quam assensus, sed assensus [1576] non potest naturaliter causari sine apprehensione istius cui assentitur, igitur.

132 Iterum [1577] apprehensio sensitiva non potest naturaliter haberi sine sensatione exteriori [1578] vel interiori praesupposita naturaliter, igitur similiter in proposito, quia libertas non tollit similem ordinem in proposito.

133 Iterum [1579] omnis effectus praesupponit causam suam, sed omnis volitio naturaliter causata est effectus alicuius cogitationis et nullius potius quam istius quod diligitur [1580] tali volitione. Assumptum patet quia illud est causa quo posito ponitur aliud et per naturam poni non posset sine eo. Nam omnis effectus [1581] sufficienter naturaliter dependet a suis causis, ita quod illis positis poni posset aliis circumstantiis. Sed sic requirit volitio cognitionem per auctoritatem Augustini [1582] et per experientiam, igitur.

[Contra opinionem Adam]

134[Primum.] Sed contra hoc arguitur quia voluntas praecipit intellectui quod consideret A, aut igitur tunc A est actu consideratum et tunc superflue praeciperet voluntas, aut non et habetur propositum.

135[Secundum]. Item voluntas potest conformare se intellectui et suspendere actus proprios et velle istos et etiam sensationes quas experitur, etiam si eas actu non [1583] intelligat.

136[Tertium.] Item non minus videtur quod requirit [1584] effectum suum praecognosci quam obiectum [1585] quia effectum suum libere et contingenter [1586] a proposito producit. Sed primum non requirit secundum omnes, igitur nec secundum.

137[Quartum.] Item voluntas potest intellectum velle non habere aliquam cogitationem et potest continuare istam. Aut igitur intellectus obediet sibi, et tunc stabit volitio [1587] sine intellectione, aut non, et tunc voluntas non esset potentia libera, non plus quam ignis.

138[Quintum.] Item si non hoc maxime videretur quia cogitatio ista intellectiva eiusdem obiecti naturaliter sibi praesupposita volitionem concauset [1588] . Sed hoc videtur falsum, quia causa naturalis non potest causare in idem passum uniformiter dispositum contrarios effectus. Sed stante [1589] eadem intellectione potest voluntas velle vel nolle indifferenter illud quod intelligitur, igitur non est [1590] causa naturalis utriusque.

139[Sextum.] Item cognitio habitualis videtur sufficere quia habitibus uti possumus cum volumus secundum Philosophum. Igitur non videtur requiri cogitatio actualis.

140[Septimum.] Item dato quod [1591] intellectio actualis requireretur ad causationem volitionis [1592] , tamen [1593] videtur quod voluntas ex sua libertate, postquam actus [1594] est causatus, possit istum continuare cessante intellectione quacumque [1595] . Nam species rei [1596] sensibilis in organo sensus exterioris non minus dependet a receptivo sensibili quam volitio ab intellectione. Sed hoc non obstante licet res extra requiratur ad causandum speciem istam et visionem consequentem, tamen [1597] illa species, postquam est causata, per aliquod tempus potest conservari sine praesentia istius rei sensibilis, sicut patet per experientiam perspectivae de claudente [1598] oculos postquam vidit res lucidas [1599] . Et Augustinus idem [1600] dicit.

141[Octavum.] Item dato quod requiratur cogitatio actualis obiecti [1601] illius quod debet esse volitum, ita quod volitio non esset nisi intellectio praecessisset actum, non videtur illud [1602] semper actualiter coexigere [1604] se [1605] nec actus voluntatis [1606] requiritur semper actus [1607] existere [1603] ad hoc quod homo libere et meritorie vadat ad ecclesiam. Sed sufficere videtur quod vel tunc actu sic vel [1608] praecessit, quod nisi praecessisset illuc [1610] , non iuisset [1611] [1609] . Nisi enim istud sufficeret, sequitur [1612] quod omnis distinctio [1613] tolleret meritum [1614] executionis, et tunc ex hoc [1615] informa argui sic potest [1616] , non plus requirit actus voluntatis intellectionem quam libera executio exterior actum voluntatis, sed ista executio exterior non requirit semper [1617] quod actus voluntatis. Tunc actu sit, igitur etc.

142[Nonum.] Item videtur quod saltem respectu alicuius obiecti posset voluntas habere [1618] actum suum, licet pro tunc illud obiectum non sit [1619] obiectum [1620] alicuius intellectionis. Nam quando aliqua intellectio est in [1621] intellectu circumscripta omni alia intellectione potest voluntas velle istam intellectionem, et tamen intellectio [1622] isto casu posito [1623] non est obiectum intellectum [1624] actualiter, igitur. Probo assumptum [1625] quia cognitio ista potest esse conveniens, licet sit respectu alicuius [1626] odibilis S83vb et stante ista cognitione voluntas potest delectari sicut patet per experientiam ista delectatio non est respectu obiecti cogniti quia illud imaginatum [1627] non est sibi delectabile per positam [1628] , igitur est [1630] respectu [1629] istius cogitationis, et per consequens voluntas potest velle istam cognitionem licet istam non intendat quia delectatio huiusmodi [1631] est quoddam velle vel saltem velle aliquid potest esse respectu eiusdem omni alia cogitatione circumscripta eodem modo posset argui de delectatione sicut [1632] de actu voluntatis non intellectio.

[Responsio]

143Ad primum istorum responsum est inmediate ante ultimam [1634] dubitationem [1633] vel enim non distincte [1635] vult [1636] voluntas A nec intellectus distincte [1637] cognoscit sed confuse et indistincte et in communi, et tunc imperat rationabiliter voluntas quod distinctius cognoscatur per inquisitionem vel reflexionem vel simili modo, sicut patet alibi in [1638] questione de distinctione [1639] specifica cognitionum quod [1640] per imperium voluntatis reflectit [1641] se intellectus super actum rectum per hunc modum attendendum qui agit [1642] ubi operatio quae praecipitur cognosci et attendi in communi cognoscitur solum quando voluntas imperat eius distinctam considerationem. Si autem voluntas distincte vult A, tunc non praecipit rationabiliter distinctam [1643] [1644] cogitationem ipsius primo causari, quia habet eam sed potius habitam continuari [1645] vel aliam [1646] eiusdem cogitationem causari, puta definitivam vel intellectivam [1647] vel huiusmodi.

144Ad secundum dicendum quod oportet voluntatem si quem actum debet suspendere istis [1648] apprehendere distincte, si particulariter et distincte istum, vel in [1649] communi, si in communi. T60ra Et ideo assumitur ibi falsum illud quod additur de confirmatione [1650] verum est, sed hoc non est velle cogitationem sed obiectum cognitionis.

145Ad tertium assumptum falsum est quia non vult effectum suum quemlibet quem [1651] libere producit sicut obiectum quodlibet [1652] quod diligit quem, tamen si vellet et illum proportionaliter cognosceret nisi quando intellectus dictat [1653] aliquid esse diligendum et voluntas conformat se dictamini illi, tunc enim praecognoscitur eius effectus.

146Ad quartum concedatur [1654] assumptum et cum quaeris [1655] aut obediet sibi [1656] intellectus etc., dicendum quod si intellectus debeat sibi obedire, oportet quod ipsamet obediat sibi ipsi [1657] [1658] cessando ab omni volitione, et ab actus [1659] [1660] imperati contradictione [1661] quia omnis actus volitionis [1662] essentialiter [1663] et [1665] naturaliter [1664] dependet a cogitatione, si detur alia pars non sequitur quin ipsa sit libera quia [1666] potest cessare ab actu [1667] quolibet intelligendi, forte saltem non habet libertatem cessandi ab omni intellectione nisi cessando simul vel prius ab omni non [1668] volitione A [1669] .

147Ad quintum minor falsa est de causa partiali [1670] ad varios effectus determinabili libere ab alia causa [1671] sicut est in proposito.

148Ad sextum negandum est assumptum. Et ad probationem dicendum est [1672] quod habitibus uti non volumus [1673] nisi cum de eorum usu confuse vel distincte cogitamus [1674] actualiter.

149Ad septimum dicendum species quodlibet rei sensibilis causata in organo sensus exterioris non minus dependeat in suo fieri a re sensibili quam volitio a voluntate [1675] . Prima naturaliter tamen [1676] minus dependeat [1677] ab eo in essendo et permanendo [1678] in aliquo subiecto. Unde etiam aliqui ponunt quod species in organo imaginativae natae sunt ibidem [1679] [1680] permanere sine re sensibili cuius sunt species et in organo sensus exterioris aliquantulum et [1681] in medio exteriori. Volitio autem non [1683] minus requirit in suo primo fieri et in suo toto conservari intellectionem a qua in essendo naturaliter dependet quam radius solis in medio [1682] requirit solem et eius praesentiam.

150Ad octavum dicendum quod executio exterior non est libera nisi [1684] denominatione extrinseca a libera causatione voluntatis et electionis interioris a qua causata libere. Ipsa executio huiusmodi [1685] mediante vel immediate naturaliter causatur, et patet quod mediante virtute motiva sit [1686] quod ex sola volitione, nulla executio exterior provenit sine alia causa vel eadem aliter operante quam volitione propter quod etiam cessante volitione potest executio quandoque aliquam [1687] diu continari [1688] , sicut ad hoc, scilicet, quod substantia [1689] [1690] nihil [1691] operetur extra per solum velle, est articulus Parisiensis. Et per talia [1692] [1693] hoc singulariter tribuit Deo quod [1694] hoc [1695] dixit ipse et facta sunt, mandavit seu voluit et creata [1696] sunt, et quod omnia quantumque [1697] voluit fecit, et quia tota ambulatio erat volita tota est extrinsece S84ra meritoria merito, scilicet, actus interioris eadem bonitate meritoria [1698] ad hunc sensum quod eiusdem praemium [1699] praecise meritoria sicut secundum quosdam subiectum et omnia accidentia sua corporalia unica extensive [1700] seu quantitative [1701] extenduntur vel in exemplo minus dummodo sicut calor ignis et subiectum [1702] eadem calefactione calefaciunt et sicut [1704] album et albedo eadem visione videntur [1705] quia subiectum non videtur nisi quia formaliter [1706] accidente viso eodem modo nulla executio exterior est meritoria nisi quia causatur ab [1707] operatione interiori meritoria quae si desit non est meritoria [1703] et pro quanto tempore deficit actus [1708] interior pro tanto tempore. Iste actualiter non meretur licet [1709] actuale meritum novum prius [1710] habitum et acquisitum adhuc in perpetuum sibi imputetur donec per [1711] velle et nolle contrarium demeretur [1712] ipsum conservari, id est, non imputari [1713] . Et ideo concedo quod ille sit ambulans ad ecclesiam, si moreretur in instanti quo cessat habere actum meritorium interiorem tantum praemium haberet in caelo quantum [1714] si ultra procedat [1715] ambulando sine omni actu meritorio interiori. Et ideo ratio sumit falsum, distractio enim impedit meritum novum [1716] , non tamen tollit antiquum et praehabitum nisi sit distractio affectata et [1717] ubi haberetur [1718] praeceptum de cognitionem in [1719] operando et [1720] sicut habemus [1721] de officio divino ad dicendum studiose et devote ibi [1722] distractio de libertate praemissa [1723] non solum impedit augmentum meriti, sed reputatur [1724] ad demeritum et peccatum. Ratio autem [1725] ulterius formata sumit maiorem falsam vel minorem secundum quod diversificandae [1726] possunt capi [1727] secundum iam declarata.

151Ad nonum dicendum quod assumitur falsum, licet enim experientia doceat quod quandoque delectantur [1728] de ordinata et debita cognitione rei alterius [1729] , experientia tamen docet non quod hoc [1730] sit sine apprehensione istius cognitionis convenientis, sed contrarium potius.

[Quintum Dubium]

[Principales rationes]

152Quintum dubium principale est an partes imaginis creatae [1731] sint aequales. Et videtur [1732] quod non quia Augustinus 15 De Trinitate c. 68 [1733] [da] a singulis bina, et a binis singula, et a singulis singula [1734] , maioribus minora vincuntur et per hoc probatur [1735] quod non sunt aequales. Sed respondetur quod ipse probat per hoc quod non sunt aequales [1736] secundum suos actus in via et hoc est verum.

153Primum. Contra: si hoc [1737] intelligit, tunc acceperit [1738] falsum quod a singulis singula vincuntur quia numquam vincitur memoria ab intellegentia quod quicquid intelligentia intelligit actu, memoria [1739] meminit suo modo actu.

154Secundum. Item si sint, tunc [1740] aequales quicquid memoria meminerit , intellectus [1741] intelligeret, sicut dicit Augustinus 10 De Trinitate, c. 28 [db] et Magister allegat primo libro, d. 3, [dc] et in [1742] hoc ibidem ponitur aequalitas partium imaginis quia sic possunt saltem. Sed consequens videtur [1743] falsum, quia aut intelligeret Augustinus de 'intelligere' actu primo aut de 'intelligere' actu [1744] secundo. Non primo, quia intelligere in actu primo non est nisi meminere manifestum est, et tunc nihil declararet [1745] per illud dictum. Si intellegat de 'intelligere' in actu secundo, tunc accipit falsum, [1746] scilicet quicquid meminit T60rb intelligit, quia multa habeo in memoria quae non actualiter cogito.

155Tertium. Item tunc memoria, [1747] intelligentia, et voluntas essent aequales. Consequens est [1748] falsum, quia ista non distinguuntur realiter. Igitur ista non sunt aequalia. Consequentia patet per Hilarium III De Trinitate [dd] et per Magistrum primo libro, distinctione 31, ubi dicit quod "aequalitas et similitudo non sunt, nisi ubi est distinctio realis" [de] .

156Quartum. Item si sic, tunc istae partes forent aequales ratione suorum actuum. In patria, tamen [1749] , ibi erunt [1750] sanatae a languore, sicut dicit Augustinus 15 [1751] De Trinitate c. 68 [df] , sed hoc est falsum, quia tunc in patria amor naturaliter [1752] esset aequalis cogitationi, si voluntas non impediretur, sed voluntas ibi [1754] non impeditur [1753] quia voluntas potest ibi tantum amare quantum [1755] intellectus potest videre. Et per consequens, cum voluntas ibi habeat [1756] adiuvans ipsam, puta caritatem, quae non excidit secundum Apostolum, sequitur quod voluntas plus amabit quam intellectus [1757] intelliget.

157Quintum. Item tunc, in patria, cognitio [1758] mentis et eius amor forent aequales. Consequens videtur inconveniens [1759] quia ibi "amor eius erit perfectus" [dg] sicut dicit Augustinus IX De Trinitate c. 9, de parvis . Si igitur cognitio sit aequalis amori, sequitur quod ibi [1760] mens tantum se cognoscit [1761] quantum est. Sed Deus ibi ipsam non cognoscit nisi tantum quantum ipsa mens [1762] est, igitur [1764] mens est [1765] [1763] ibi tantum se cognoscit quantum Deus eam cognoscit quod est impossibile.

158 S84rb Sextum. Item si sic, tunc beatus in patria [1766] aequaliter amaret Deum et omnia alia posito quod aequae clare [1767] cognoscat Deum et omnia alia quod est impossibile quia cogitatis [1768] bonis in aequalibus aequaliter magis amat beatus magis bonum manifestum est. Praeterea [1769] actus malus hic in via non est volitus [1770] a beato quia tunc ipse peccaret, nec est nolitus quia tunc non esset in omnibus sicut ipse [1771] vellet, et [1772] per consequens non haberet quicquid vult, et ita non esset beatus, et tamen talem actum cognoscit, igitur non aequantur in [1773] eo, igitur etc.

[Ad oppositum]

159Ad oppositum arguitur per Augustinum 10 De Trinitate c. 28 [dh] et Magister allegat d. 3 primi libri [1774] , [di] ubi probat Augustinus quod memoria, intelligentia, et voluntas sunt aequales.

160Praeterea 15 De Trinitate c. 68 dicit quod "erunt haec aequalia quando erunt ab omni languore sanata" [dj] .

161Praeterea 9 De Trinitate, in fine, "mens, amor, et notitia, aequales sunt [1775] " [dk] Praeterea 9 de trinitate capitulo 9 de parvi [1776] " in principio mens amore et notitia [1777] eius [1778] tria quaedam sunt, et tamen [1779] perfecta sunt et [1780] aequalia [1781] sunt. Si enim mens minus se amat quam est, verbi gratia, si se tantum amet [1782] hominis mens quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus hominis [1783] , peccat et non amat perfectum [1784] amorem [1785] sui," [dl] etc. Item, si Apostolus se amet quam est velut, si tamen se amet quam amandum est Deus etiam sic minimum [1787] peccat et non habet perfectum amorem sui etc. [1786]

162Et nota [1788] bene hanc auctoritatem [1789] Augustini [1790] , quia [1791] probat solutionem quam alias respondi quod [1792] tunc compraehendit [1793] intellectus creatus aliquid cum cognoscit illud ita perfecte, sicut ipsum est ens, non autem sicut ipsum est cognoscibile, quia infinite est cognoscibile. Ita dicit hic Augustinus quod partes imaginis cum sunt perfectae, tunc mens non minus amat se quam est et non dicit non minus amat se quam est amabilis, nam est infinite amabilis infinite divini amoris [1794] .

[Responsio Fitzralph]

163 Ad istum dubium respondet [1796] et bene in quibusdam bene Fitzralph [1797] dicens quod 'pars' dupliciter sumitur, scilicet [1798] pro parte secundum fidem et pro parte secundum imaginationem. Hanc distinctionem de parte ponit Commentator primo Physicarum commento 11 [1799] , [dm] et voco [1800] , inquit, partem [1795] secundum fidem illud quod in re est pars, et partem secundum imaginationem, voco ipsum totum consideratum per modum partis. Et suppono quod per imaginationem creatam [1801] intelligamus mentem humanam et per partes potentias naturales eiusdem, scilicet, memoriam, intelligentiam, et voluntatem, quarum quaelibet est tota substantia animae, ut patet [1802] ex alia [1803] quaestione sed significatur ipsa per quamcumque istarum intellectionum per modum partis. Quod autem istae sint aequales potest multipliciter intelligi. Uno modo ratione obiecti [1804] , scilicet quod [1805] quicquid potest esse obiectum unius potest esse obiectum cuiuslibet earum [1806] et quicquid est obiectum unius est obiectum alterius eodem modo habitu, scilicet, vel actu, et sic loquitur Augustinus 9 De Trinitate c.14 [dn] .

164Alio modo possunt intelligi esse aequales [1807] ratione suorum actuum sic [1808] , scilicet, quod nulla earum sit magis impedita a suo actu quam alia a suo, sed quod [1809] habeat [1810] completam dispositionem naturalem in nullo impedita [1811] a suo proprio actu, et isto modo loquitur Augustinus 15 [1812] De Trinitate c. 68, ubi dicit quod memoria, intellegentia, et voluntas in via aliquando sunt inaequales, quia "videmus in aliquo maiorem memoriam quam intelligentiam, in aliquo econtra, et in aliquo duo haec amoris magnitudine [1813] superari" [do] . Sed in patria erunt aequales quando erunt ab omni languore sanatae et vult dicere quod mens humana quae [1814] est sua memoria, et intelligentia [1815] , et voluntas respectu [1816] actus memoriae, scilicet, ad conservandum species in aliquo viatore est magis tenax et facilioris receptionis et [1817] minus impedita quam ad [1818] subtiliter intelligendum et [1819] in aliquo [1821] econtra [1822] , et in [1820] alio ipsa est [1823] magis [1824] prona et [1825] minus impedita ad amandum quam ad conservandum vel ad [1826] subtiliter intelligendum. Sed [1827] in patria erunt aequales [1828] et [1829] ab omni languore sanatae [1830] , id est, in [1831] nullo erit mens impedita ibi ab aliquo istorum actuum, sed erit incompleta dispositione naturali. Unde Augustinus secundum istum modum [1832] [1833] loquens 10 De Trinitate c. 26 [1834] , [1835] dicit quod "in his tribus [1836] memoria, intelligentia, et voluntate solent inspici ingenia parvulorum cuius praeferant [1837] indolem [1838] , quanto enim tenacius et facilius puer [1839] meminit quanto [1840] alterius [1841] intelligit [1842] et studet ardentius tanto est laudabilioris ingenii" [dp] , ubi satis patet quod comparat [1843] ista [1844] facilitatem et difficultatem quantum ad actus suos et hoc accidit eis ex dispositione corporis [1845] [1846] S84va certum est et virtutibus sensitivis secundum earum dispositionem in bonitate comprehensionis et debilitate [1847] .

165Et secundum hoc et bene respondet Doctor iste ad dubium praenotatum, quod loquendo de partibus secundum imaginationem quae sunt memoria, [1848] intelligentia, et voluntas, et de aequalitate primo modo dicta, scilicet, quae attenditur penes obiecta sic partes imaginis sunt semper aequales tam in via quam in patria. Sed loquendo de aequalitate secundo [1849] modo non oportet quod sint [1850] actu aequales in via sed sic [1851] in patria aequantur sicut probatum est auctoritate [1852] Augustini tam de aequalitate patriae quam de inaequalitate viae in secundo sensu aequalitatis.

166Tertio modo possunt intelligi sic: esse aequales ratione actuum [1853] quia [1854] respectu eiusdem obiecti habeant actus aeque intensos. Et de isto sensu [1855] est speciale dubium. Et videtur quod sic, quia dicit Magister libro II, distinctione 9, capitulo 4 [1856] "tantum, ut tradit [1857] auctoritas, quisque ibi cognoscit quantum diligit" [dq] . Sed respondetur quod non, immo quod hoc [1858] est impossibile quantum potest rationaliter videri, et quod Magister, et si qui alii [1859] dicunt hoc intelligunt quod ibi sic erit amor proportionalis cognitioni [1860] respectu Dei quod qui plus ibi alio [1861] diliget Deum clarius cognoscet et econverso. Et iste sensus seu expositio [1862] sufficit ad illud quod Magister intendit ibi [1863] probare, videlicet quod Seraphim plus cognoscant [1864] Deum quam Cherubim, quia plus diligunt ergo plus cognoscunt.

167Et quod impossibile sit ibi amorem esse aequalis praecise intensioris cum cognitione [1865] probatur per hoc: quod caritas intendit actum dilectionis, ita quod sit dilectio [1866] intensior quam foret, ceteris paribus, remota caritate habituali, sed actus dilectionis foret ibi amota caritate habituali [1867] ad minus ita fruens [1868] et intensus sicut cogitatio vel visio, quia voluntas ita intense [1869] ad minus potest diligere [1870] obiectum summe delectabile apprehensum quam intense apprehenditur, quia solet etiam dici quod "amor intrat, ubi cognitio foris stat."

168Nec valet instare [1871] quod in patria tantum promovetur intellectus ad intensionem visionis per lumen gloriae quantum caritas promovet voluntatem ad intendendum actum suum [1872] ultra illud quod posset sine ea, quia posita illa illuminatione adhuc amota [1873] caritate habituali esset amor ita intensus sicut cogitatio, quia semper, ut praetactum est, videtur quod voluntas possit tam [1874] fruenter amare sicut de facto intellectus [1875] intelligit obiectum [1876] summe delectabile. Igitur addita caritate voluntas intensius amat [1877] , nisi forte quis dicat quod caritas non intendit [1878] actum amoris nec se habet actu [1879] respectu illius.

169Secundo arguit doctor ille ad idem [1880] sic: aliqua [1881] claritate cogitationis cognoscitur Deus, sit illa A; et Petrus etiam cognoscitur aliqua claritate cogitationis, sit illa B. A ad B est aliqua [1882] certa proportio sic [1883] quod dupla, tunc duplato B et duplata [1884] bonitate Petri erit [1885] duplatus amor respectu Petri ut videtur igitur respectu istius erit tantus amor intensive ut videtur sicut respectu Dei. Consequens non est dandum [1886] de beatis. Igitur amor respectu Dei est intensior [1887] quam cogitatio respectu Dei, igitur etc.

[Contra]

170Sed primum movtum [1888] potest impediri sic: quia [1889] caritas viae, id est quae acquiritur [1890] vel [1891] habetur a viatore in via, non [1892] est mensura beatitudinis conferendae tam cognitive quam sensitive [1893] , et potest esse, ut videtur, quod [1894] tanta visio sibi correspondeat pro merito et tam [1895] clara quod voluntas non sufficeret sine caritate naturaliter ad causandum ista visione habita amorem aeque intensum in specie amoris fruitivi [1896] , sicut ista visio est clara et intensa in specie visionis. Et per consequens, si habebit ex se quasi naturaliter amorem aequalis [1897] intensionis [1898] intensioni [1899] visionis [1900] , requirit aliquod aliud promotum [1901] .

171Assumptum arguo sic, ubi multae causae effectivae alterius rationis concurrunt et requiruntur ad naturalem causationem alicuius effectus. Duplatio alterius earumdem [1902] sine alia [1903] non sufficit, ut videtur, ad duplationem effectus, licet sufficiat ad notabilem eius meliorem [1904] , ergo cum [1905] sola Dei visio non sufficiat, licet sit [1906] inter causas creatas, ad [1908] beatificam dei [1909] fruitionem [1910] sed ipsa voluntas sicut causa creata [1911] principalior [1912] [1907] cum ista visione. Ideo [1913] licet dupletur S84vb huius [1914] , quia cum [1915] manet praecise eadem voluntas et eiusdem [1916] virtutis et [1917] non [1918] duplatae, non sequitur quod duplabitur [1919] fruitio. Igitur ad hoc quod dupletur fruitio ad duplationem visionis per naturalem actionem voluntatis oportet eius activitatem promoveri per caritatem vel aliquod [1920] principium promotum [1921] in tali proportione, ut ad hoc sufficiat et sic excluditur prima huius [1922] ratio manifeste [1923] .

[Responsio ad primum]

172Et cum probatur [1924] quod voluntas semper potest aeque ferventer [1925] diligere [1926] , id est aeque intense [1927] obiectum summe delectabile et placibile diligere [1928] sicut [1929] intellectus illud intelligit, etiam [1930] amota caritate istud negandum est. Haec tamen concedenda [1931] est quod ita intensum amorem posset causare voluntas [1932] respectu summae delectabilis visi, sicut esset visio illa intensa, quae imaginaretur causari mere naturaliter ex natura obiecti et potentiae intellectivae secundum imaginationem falsam [1933] [1934] praehabitam [1935] , quae imaginaretur Deum agere mere [1936] naturaliter quicquid ageret [1937] et ita est [1938] de aliis amabilibus et placibilibus causatis naturaliter cum intellectu vel sensu suarum visionum. De illa tamen visione quae beatifica est quae non est [1939] talis sed excellentioris [1940] forte specie quam talis esse [1941] imaginaretur quae et voluntariae et non [1942] naturaliter est causabilis ab [1943] obiecto credibile est mihi, quod in [1944] multis beatis sit talis clarior visio [1945] et intensior quam esset intensio amoris, quae [1946] tamen [1947] ista visione sive promotivo sufficeret voluntas ad causandum [1948] .

173Exemplum huius, qui [1949] velim dicere: ecce, [1950] brutum animal vel homo videt rem multum placibilem visione naturaliter causata vel causabili [1951] a tali re placibili et potentia cognitiva, bene volo quod appetitus correspondens tali potentiae cogitativae [1952] potest, si nihil obstet obiectum illud [1953] , sibi naturaliter placibile et conveniens seu delectabile, ita fruenter [1954] seu ita intense [1955] diligere vel appetere quam intense apprehenditur. Dico tamen iuxta rationem praefatam [1956] quod si Deus duplaret [1957] huius apprehensionem ultra intensionem in [1958] quam posset [1959] natura [1960] talis potentiae cogitativae [1961] virtute sui et obiecti sic praesentis, appetitus iste idem manens non sufficeret sine alio promotivo duplare appetitum seu amorem priorem cum illa duplata cogitatione, quia totalis causa non est duplata, sed solum pars [1962] eius minus. Principalis causa autem et ratio [1963] quare [1964] potuerunt aequari in primis naturaliter causabilibus est quia ita fecunda et potens est talis natura respectu amoris a se causandi, sicut respectu cognitionis [1965] a se causandae respectu eiusdem obiecti, quamdiu promotiva hinc inde fuerunt paria. Sed cum [1966] duplatur actus non ex natura potentiae et obiecti, sed a causa voluntaria [1967] vel tali modo receditur a proportione aequalitatis huiusmodi nisi aliud adiuvet, sicut credo.

[Responsio ad secundum]

174Ex eodem patet planissime ad secundum, dato enim quod dupletur visio Petri et etiam eius [1968] bonitas, dummodo non dupletur [1969] activitas propria voluntatis sit duplatio [1970] clarius videntis eum, non sequitur quod duplabitur dilectio erga Petrum, quia ut prius duplatio partis [1971] causae non infert duplationem effectus naturaliter, consequenter ex causa collecta vel [1972] collectione causarum ex illa et alia vel aliis cum causis.

175Aliter etiam [1973] dici potest ex eodem primo [1974] respondendo [1975] quod licet duplaretur bonitas Petri vel caperetur bonum aliud duplatum [1976] Petro quod obiceretur eidem [1977] intellectivi cui primo obiciebatur [1978] Petrus non sequeretur ceteris permanentibus, sicut ante duplex visio dupli boni, quia licet dupletur obiectum, et per consequens activitas [1979] , non tamen duplatur alia principior [1980] visionis causa, scilicet, intellectus actus [1982] , et tamen a [1983] cognoscentis [1981] et [1984] cognitio [1985] pariter notitia, sicut supra. Igitur non oportebit visionem duplari cuius oppositum imaginatur argumentum, si ad formam debitam deducatur. Qualiter autem sit [1986] ] de facto, utrum videlicet amor et visio beatifica [1987] sint aequaliter intensi, quodlibet [1988] in sua specie, nescio, quia ista [1989] est quaestio facta [1990] et non est nobis scibile in via peregrinantibus, nisi fuerit a Deo [1991] alicui [1992] revelatum.

[Responsio Fitzralph ad rationes principales]

176Ad primum argumentum istius dubii, Augustinus loquendo [1993] [1994] de aequalitate secundo modo [1995] dicta in positione, et isto modo verum est quod non sunt partes istae imaginis aequales in viatoribus communiter quando [1996] , ut saepius, una pars sic loquendo est in viatore magis [1997] impedita S85ra quam alia.

177Ad secundum respondet Fitzralph cum accipitur quod tunc intellectus intelligeret quicquid memoria memineret dico, inquit, quod intelligere est duobus modis, scilicet, in actu et in [1998] habitu. Et [1999] secundo modo ibi loquitur [2000] Augustinus, et cum accipitur quod sic [2001] intelligere non est, nisi [2002] meminere, dicendo inquit quod hoc est verum sed [2003] et tamen secundum aliam rationem dicitur intelligere [2005] [2004] et secundum aliam meminere [2006] , dicitur enim [2007] meminere [2008] quatenus [2009] est cognitio conservata [2010] et dicitur intelligere quatenus absolute est habitus cognitivus [2011] quae rationes diversae sunt sicut intellectus et memoria. Unde bene probatur per idem medium quod memoria et [2012] intelligentia sunt aequales quoad obiecta [2013] .

178 Aliter tamen potest responderi quod illa auctoritas et consimiles intelligendi [2015] sunt sic quod quicquid meminerit [2016] potest intelligere et econtra, et [2017] ita de velle vel de [2018] nolle sub distinctione [2019] respectu eiusdem subiecti [2020] vel alterius cuiuscumque. [2014]

179Ad tertium patet quod memoria, intelligentia, et [2021] voluntas in eadem mente non sunt aequales proprietas [2023] sicut nec sicut sunt partes [2024] mentis sed sunt aquales [2022] per modum in positione [2025] dictum, scilicet, quo ad obiecta [2026] . Et secundo modo similiter et [2027] auctoritas Hilarii solum probat quod non proprie distinguuntur aequales, quia non realiter distinguuntur [2028] , et hoc totum conceditur [2030] [2029] .

180Ad quartum respondet Fitzralph [2031] quod amor est intensior in patria propter causam superius improbatam. Sed patuit quod illud medium non necessitat illud ponere, sed argumentum tangit unum dubium facti ubi posset esse sic et aliter, et ideo qualiter sit de facto nobis totaliter est [2032] incertum.

181Ad quintum respondet Fitzralph quod Augustinus dicens quod "quando amor erit perfectus, tunc mens amat se quantum est" [dr] , intelligit quod amat se quantum ipsa sit amanda a se, et [2033] ideo non sequitur ad intellectum [2034] Augustini quod ipsa tantum [2035] amet se quantum Deus amat ipsum [2036] .

182Sed haec responsio est glossa obscurior textu vel potius obscuratio textus clari, cuius causa non est alia nisi quia conatur vere [2037] vitare unum verum conclusio. Enim deducta per illud quintum argumentum est ad [2038] intellectum Augustini vera ad litteram sicut sonat, sicut enim nos actu finito Deum diligimus infinite [2039] ad intellectum saepe datum quia, scilicet, praeponimus eum in amore vel [2040] per amorem infinitis amabilibus, si darentur illa, econtrario [2041] non est negandum quin Deus suo amore infinito finite [2042] diligat Petrum vel mentem de qua loquimur et appretiatur eam quantum est. Et quantum valet valore [2043] naturali et gratuito [2044] et non ultra et secundum istum [2045] valorem praeparat vel confert sibi bonum, et isto modo loquendo plus diligit Petrum quam linum secundum istum excessum secundum [2046] quam [2047] plus [2048] valet Petrus et plus meruit quam meruerit huius [2049] eodem modo sic [2050] loquendo mens ipsa iam beata licet infinite [2051] appreciationis passive, et [2052] , ut ita loquar, diligat Deum et infinite [2053] plus gaudium et omne bonum illi possibile optet [2054] Deo quam sibi [2055] vel infinitum [2058] , sic loquendo, plus complacet in eo quod Deus habet gaudium et [2059] gaudet gaudio sibi proportionali [2060] quam facit in gaudio quod ipsa habet [2061] [2057] [2062] cum [2063] ipsa praecise diliget seipsam quantum ipsa valet [2064] appreciative et praecise ad tantum bonum quantum ipsa meruit et minus seipsam [2056] quam [2065] animam Christi vel beatae virginis isto modo [2066] quia, isto modo loquendo [2067] , unumquodque diligit et appretiatur secundum gradum [2068] valoris sui [2069] et secundum hoc optat sibi [2071] proportionaliter tantum bonum quantum [2072] ipsa meruit optinere [2073] . [2070]

[Responsio Wodeham]

183Sic igitur concedenda est conclusio quod, sic loquendo, mens, quando amor eius [2074] erit perfectus, ipsa tantum amat se [2075] quantum est et Deus ipsam etiam ipsum [2077] tantum quantum [2076] ipsa est. Et ideo ipsa seipsam quantum Deus ipsam quia neuter, nisi quantum valet, licet Deus diligat ipsam [2078] in infinitum plus quam ipsa seipsam, secundum magnitudinem [2079] perfectionis ipsius dilectionis quia Deus, quidquid amat, amat infinite infinitae amoris [2080] , et creatura nihil diligit, nec Deum nec creaturam, nisi finite finitae amoris.

184Ad sextum [2081] dicendum quod mente aequae clare cognoscere Deum, et alia potest dupliciter intelligi. Uno modo [2082] quod [2083] aeque proportionate [2084] et aeque comprehensive [2085] , [2086] et dixi alias quod isto modo in infinitum [2087] minus perfecte et minus clare cognoscit [2088] Deum [2089] quam seipsam et [2090] aliam creaturam visam a se [2091] et hoc quamvis visione multo intensiore [2092] videatur Deus quam aliquid [2093] aliud. Alio modo potest intelligi quod aeque clare cognoscat Deum et aliud vel [2094] alia, quia cogitatione [2095] aeque intensa in sua [2096] specie sua [2097] diligit [2098] Deum sicut facit creaturam vel aliud ibi visum vel quam intense diligit [2099] aliud in specie visionis congrua creaturae. Et dico quod S85rb non est sic quia Deum videt visione [2100] suam capacitatem in [2101] specie [2102] visionis in qua Deum videt replente nihil [2103] autem aliud, ita intense ibi videt per cogitationem in genere proprio quia talis [2104] non videt [2105] nisi visione quam ipse cum obiecto [2106] causare naturaliter sufficiunt ibi et ista [2107] multum deficit a tanta secundum intensionem [2108] quanta est illa [2109] quae habetur respectu Dei cuius est [2110] probatio plana [2111] , quia si imaginetur [2112] duplari entitas creaturae datae [2113] ipsa cum eodem intellectu sufficeret ad causandum cognitionem [2114] eiusdem speciei priori intensiorem [2115] , licet non duplo intensiorem quia altera causa: puta obiectum est idem quod [2116] primo creatum [2117] totale, igitur [2118] principium non duplatur.

185Dicendum est igitur quod nihil aliud a Deo potest cognosci [2119] in genere proprio ita clare, id est [2120] , ita [2121] intense in specie visionis [2122] sibi congrue videri seu cognosci a creatura creata [2123] sicut cognoscitur ab ea Deus et hoc cogitatione in gradu naturaliter [2124] ab ipsa causabili et obiecto. Et propter hoc argumentum imaginatur unum falsum super quo fundatur, scilicet [2125] quod mens ita clare sic ibi cognoscat [2126] aliud [2127] sicut Deum. [2128] Dices licet [2129] nihil aliud posset [2130] [2131] mentem replere sui cognitione [2132] naturaliter ab ipso et mente cui obicitur causabili, tamen Deus poterit istius speciei cognitione [2133] ipsam replere quo posito stat argumentum quod vel partes imaginis non erunt respectu illius creaturae aequales secundum intensionem [2134] vel quod mens isto casu posito tantum diliget [2135] aliud sicut dictum. Et est sciendum [2136] quod neutrorum [2137] sequitur [2138] quantum ad sensum praesentem loquendo in quo ly 'tantum' et quantum debet [2139] negare [2140] aequalitatem intensionis [2141] actus hinc, inde nam, si Deus in ea duplaret [2142] respectu [2143] creaturae cognitionem [2144] maximam naturalem ab ea et a tali obiecto causabilem et relinqueret ipsam [2145] sibi ipsi respectu amoris causandi respectu eiusdem creaturae amabilis et [2146] rationaliter placibilis, ipsa non diligeret eam ita intense sicut cognosceret, quia ibi non duplicaretur [2147] , nisi altera de causis et minus etiam principalis respectu amoris causandi sicut superius est notandum [2149] [2148] . Alia autem pars consequentis illati vera esset si Deo placeret amorem duplare ibi proportionalem cogitationem quam per causam duplaret certe hoc non esset impossibile, et si in facto poneretur, tunc mens [2150] illa [2151] tantum diligeret creaturam sicut Deum, si ly 'tantum' et ly 'sicut' notent aequalitatem intensionis. Dico [2152] tamen in [2153] isto casu posito loquendo infinite plus diligeret mens illa Deum quam creaturam illam qua tamen [2154] aeque intenso [2155] actu diligeret [2156] quanto Deum ut iam praedeclaratum est.

186Ad ultimum respondetur quod peccatum, si sit [2157] aliquid [2158] in mundo [2159] , est volitum a beato sicut et [2161] a Deo [2160] , tamen nec Deus nec beatus vult illud [2162] esse peccatum. Sed credo quod argumentum non cogat [2163] nec necessitet [2164] illud concedere, immo credo quod multa velint beati [2165] quae numquam fient quia cum [2166] caritatem magnam habent [2167] erga viatores quos optant saltem salvari et orant [2169] pro eorum salute sibi devotorum quae ad hoc possibilis est [2168] . Quorum tamen plurium [2170] damnabuntur et hoc [2171] supposito [2172] sicut [2173] possibile est quod non reveletur [2174] eis qui [2175] erit finaliter [2176] de tali pro quo orant [2177] et [2179] eius [2180] salutem optant [2181] [2178] .

187Item in legenda Beati Johannes Evangelio habetur vidi angelos viros flentes, igitur illi [2182] angelis [2183] displicuit [2184] ruina istorum iuvenum de quibus fit ibi sermo [2185] .

188Item in Evangelio "magnum gaudium est angelis [2186] in caelo super uno peccatore," [ds] etc. Credo quod tales displicentiae quae procedunt [2187] ex caritate ad proximos viatores non repugent [2188] eorum [2189] statui beatifico, nec credo quod omnia fient [2191] circa alios quae fieri optant circa alios [2190] , sed circa se concedo quod [2192] quicquid optant [2193] sibi ipsis optinent [2194] , et si velint [2195] non circumstari [2196] de ruina suorum devotorum, non circumstabuntur [2197] , sicut visibile est quod omnis eis circumstantia [2198] sit adempta [2199] , [2200] et si vellent [2201] quod eis non displiceret ruina talium, non eis [2202] displiceret [2203] , et ita [2205] de similibus [2204] .

189 Et tunc ad aliud [2207] argumentum de actum peccati bene credo quod vellent [2208] ipsum non esse in aliquo eis devoto [2206] nec aestimo quod tenentur in omni volito conformari Deo nec credo eos consequi in omnibus quicquid vellent [2209] citra [2210] saltem divini iudicii [2211] , quia animae beatae appetunt, secundum Augustinum, ibi uniri suis corporibus in tantum ut semper sint [2212] minus beati [2213] quam post [2214] erunt quia hic [2215] non distentio [2216] qualiter debeant intelligi [2217] . Consequenter [2218] tamen quicquid volunt de hiis in quibus aequaliter [2219] sunt beati, quia non possunt desiderare nisi quod ratio secundum legem divinae iustitiae dictat eos licite posse velle S85va vel nisi quod Deus eis liberaliter confere voluit quod dum in via viverent meruerunt. [2220]

[Ad rationes principales]

190 Ad primum argumentum principale quaestionis, si servasset in se bonum etc. [dt] , dicendum quod imago Dei sumitur uno modo pro substantia mentis creaturae rationalis, quae semper, dum est, est memoria, intelligentia, et voluntas, et illud bonum non perdidit homo quoad substantiam [2221] per peccatum, licet perdiderit efficientiam bene operandi ex impedimentis quae incurrit et haec [2222] sit [2223] sua in naturalibus vulneratio. Alio modo pro ista substantia [2224] cum actibus cogitationis et dilectionis Dei [2225] , et actus illos perdidit [2226] in qualibet [2227] forte creatus [2228] fuit vel etiam [2230] quales poterat in statu innocentiae et semper, si non delinquerent, potuissent [2229] . Nunc autem pro statu naturae lapsae in tales actus [2231] non potest, et maxime non tunc cum servit [2232] peccatis et [2233] a Dei notitia et amore [2234] distrahitur [2235] et advertitur ad terrena.

192 Ad tertium [dw] concedendum est quod tam mens est imago Dei quam homo secundum mentem, quia mens seu anima rationalis est melius et [2237] nobilius inter partes hominis aequales [2238] . Et cum [2239] quaeritur, utrum homo magis vel anima sit imago Dei, respondet unus doctor quod mens, et cum arguitur quod non, quia homo est ens nobilius, et per consequens, Deo similius per Anselmum [2241] [2240] , et per consequens magis imago.

193Respondet quod homo est ens nobilius extensive, sed mens intensive. Et secundo modo loquitur Anselmus [2242] quia tamen illud non apparet esse verum, cum nobilitas mentis [2243] sit aequalis pars humanae nobilitatis, et per consequens, quod [2244] homo sit aeque nobilis T60rb vel nobilius mente sua. Ideo potest dici quod sicut homo [2245] ita perfecte intelligit sicut anima sua et nec perfectius nec imperfectius licet non aeque primo, ita est homo imago Dei neque magis neque minus [2246] quam mens humana secundum perfectionem, licet mens primo et [2247] principalius quam homo, quia [2248] homo non est imago dei [2249] ut nunc loquimur, nisi secundum mentem suam [2250] et unumquodque propter quod et illud magis [2251] vel prius aliquo modo sicut nec intelligit nisi per mentem suam [2252] .

194 Ad quartum [dx] ait ratione substantiae [2253] suae [2254] aut ratione actuum [2255] , respondetur et [2256] bene quod magis ratione essentiae suae seu substantiae suae [2257] , quia ipsa [2258] substantia mentis est [2259] imago Dei, actus autem non sunt imago Dei [2260] , sed tantum ipsa mens in comparatione ad actus [2261] quos potest secundum ordinem supra tactum, quia, scilicet, potest Deum [2262] per actus suos capere, et [2263] ideo maius [2264] et expressius est mens ipsa imago Dei cum actualiter habet actus huius quam cum non habet. Et ideo [2265] , per oppositum, potest una vice imperfectius et minus expresse dici [2266] imago quam alias, quia magis ducit [2267] [2268] in notitiam Trinitatis quoad personalem [2269] distinctionem et ordinem personarum [2270] , prius habitualiter fide vel revelatione [2271] cogitatum [2272] , non est enim, ut supra tactum est, de ratione imaginis vel [2273] vestigium ducere [2274] in primam notitiam illius cuius est imago vel cuius est vestigium [2276] [2275] .