Book I, Distinctio 2, q. un.

By Adam Wodeham

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.06 | June 26, 2011

Original Publication: Adam Wodeham Critical Edition (AWCE), Baltimore, MD, June 26, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d2-qun

Book I, Distinctio 2, questio un

Quaestio unica Utrum in entibus sit tantum unus Deus?

1Circa distinctionem secundam, quaero duo. Primum erit de unitate essentiali. Secundum erit de eius Trinitate personali.

2Prima igitur quaero sit haec: utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Rationes principales

4Primo quia unde [non] probaretur in entibus 'esse Deum', dixit enim insipiens in cor, scilicet, etc. Et si non potest demonstrari in entibus 'esse Deum', igitur nec quod 'sit unus Deus'.

5Item: quod plures sint dii, videtur, quia Pater est Deus et Filius est Deus et iste Deus demonstrato Pater non est iste Deus demonstrato filio, igitur est alius, ergo etc.

6Praeterea, si non essent tres personae, tres dii hoc esset propter unitatem deitates in personis, sed haec unitas pluralitatem deorum non excludit, quia si unica humanitas uniretur tribus personis, tres personae essent, tres homines, et si tribus hominibus eadem scientia secundum numerum imprimeretur, essent tres scientes ab unica scientia, igitur pari ratione tres dii, ex quo sunt tria supposita quorum quodlibet est Deus, licet ab eadem deitate.

7Item quod sint plures essentialiter deitates videtur, quia ea quibus maiora cogitari non possunt sunt in rebus. Et si sunt dii sunt, igitur plures dii. Maior probatur per processum Anselmi, Proslogion, c. 2, ubi dicit ""cum quis audit hoc quod dico quilibet maiora cogitari non possunt in intellectu sunt."" Sed si esset in solo intellectu et non in re extra maiora eis cogitari possent, quia ita quae essent in re extra. Igitur ea, quibus maiora cogitari non possent, essent ea quibus maiora cogitari possent. Consequens impossibile, relinquitur igitur quod ea, quibus maiora cogitari non possent, sunt in re, et per consequens sunt infinita, non multitudine, sed perfectione, igitur sunt dii.

8Per istum etiam modum arguendi, potest probari quod aliqua creatura est infinita in perfectione, et per consequens est Deus arguendo sic: cum quis audit hoc quod dico 'creatura qua citra Deum maior nobilior cogitari non potest vel qua maior non potest fieri, intelligit quod audit' etc, sicut praetactum est, quousque concludatur quod sit in re; verba enim Anselmi ibi sunt haec certe ipse insipiens cum audit hoc ipsum quod dico 'aliquod quo non cogitari potest maius intelligit quod audit et quod intelligit in intellectu eius est. Si etiam non intelligat illud esse, aliud enim est rem esse in intellectu, et aliud intelligere rem esse, convincitur igitur etc. insipiens esse vel in intellectu aliquod quo magis nihil cogitari potest, quia S74vb cum hoc audit et intelligit et quicquid intelligitur in intellectu est. Et certe illud quo nihil maius cogitari potest, non potest esse in solo intellectu. Si enim vel in solo intellectu est potest cogitari in esse et in re quod maius est. Si igitur illud quo maius cogitari non potest esse in solo intellectu id ipsum quo maius cogitari non potest est quo magis cogitari posset. Sed certe hoc esse non potest, existit igitur procul dubio aliquid quo maius cogitari non valet et in intellectu et in re, haec illae sumatur non valet et in intellectu et in re, haec illae sumatur igitur quod loco huius aliquid quo maius cogitari non potest creatura qua maior cogitari non potest et arguitur consimiliter, et tunc ultra sic creatura ista non est finita quia maior ea tunc cogitari vel fieri posset, igitur infinita quod est propositum.

Oppositum

9Ad oppositum est illud Exodi "audi Israel Deus tuus unus est" etc. et etiam in Symbolo "credo in unum Deum".

[Divisio quaestionis]

10In ista questione erunt duo articuli. Unus, an possit probari 'Deum esse in entibus' sicut tangit primum argumentum; secundus ad titulum quaestionis.

Primus Articulus: An possit probari Deum esse in entibus?

11Circa primum articulum: quia materia certa est, curram per dubia alia succincte, et similiter in secundo.

Primum Dubium: Utrum posset argui naturali ratione quod in entibus sit aliquod primum ens

Ratio Scoti ad probandum Deum esse

12Primum igitur dubium primi articuli quod per medium efficientius poterit argui naturali ratione quod in entibus sit aliquod primum et nolu[?]m[??] ens. Nam illud quodcumque ipsum fuerit, supponitur 'esse Deus' aliud illud videtur mihi quod ratio melior quam ad hoc audivi est ista, Scotus librum I, distinctio 2, quaestio 2, et in tractu De principio primo, hoc, scilicet, aliquod ens est effectibile, quia aliquid quod est effectum, sicut docet experientia. Aut igitur a se vel a nullo vel ab alio. Non duo prima, certum est, igitur ab alio. Sit illud A. Tunc quaero de A: aut est simpliciter primum ineffectibile (et habetur propositum, quia nihil est omnino ineffectibile et independens nisi Deus seu primum ens, sive tale sit unicum sive multa); aut non, sed ab alio est. Et sit illud B. Et de hoc quaero sicut prius, et ita vel erit processus in infinitum, ita quod supra omne ens est nobilius effectivum illius vel a quo ipsum dependeat, et sic ultra semper sine fine, cui non potest mens assentire; aut stabitur ad aliquid quod non est effectum nec effectibile, et illud est quod quaeritur.

13Quod autem in sic essentialiter ordinatis non sit processus in infinitum ascendendo semper ad nobilius probat per hoc: quod universitas causatorum essentialiter ordinatorum est causata, sive sit finita sive infinita, et non ab aliquod illius multitudinis. Igitur ab aliquo supra illam multitudinem et illud a quo est quod quaeretur, ergo etc.

14Ex quo enim tantum ultimum per causam essentialiter dependet a qualibet sua causa et quaelibet eius causa de qua est sermo citra ipsum primam vel omnis causa huius effectus; si negatur causa prima, dependet a causando illum effectum ab omni causa super se, nam hoc implicatur in hoc quod tales causae sint essentialiter ordinatae in causando ipsum et hoc alterius speciei propter idem sequitur quod omnis multitudo talium causarum danda respectu huius effectus accepta vel acceptabilis erit memoria sive ipsa multitudo sit finita sive infinita et habebit causam super se vel nullum istorum acceptorum erit causa cum eius causatio condependeat a superiori in causando, sicut ad punctum arguit quod Philosophus IIo Metaphysicae per totum et est argumentum evidentius inter omnia quae audivi pro hoc puncta.

15Et sequitur etiam ultra quod iste effectus requirit ad sui productionem causas actu infinitates[?] ipsum simul causantes, quarum omnis posterior in causando a priori dependeat. Hoc non videtur rationabile, igitur etc.

Obiectio ad argumentum Scoti

16Sic igitur mihi videtur quod de causis essentialiter ordinatis est ratio Philosophi et Scoti bona. Sed non convinceret eum, qui vellet pertinaciter protervire de causis accidentialiter ordinatis in generatione hominis ab homine, et illius ab alio, et sic de similibus quas[qua?] non oportet omnis simul coagere in causando hunc hominem. Ista ratio non valet.

Ratio Chatton ad probandum Deum esse

17Sed contra illud argumentum arguit quidam doctor: quod ratio illa sit aeque bona ubique, ita in accidentis ordinatis, sicut in essentialiter ordinatis, si bene formetur, format igitur rationem sic ubicumque poterit habere materiam cui applicetur. Capio igitur totam multiplicem omnium quae sunt in universo quorum quodlibet habet prius se et arguit, sic tota ista multitudo habet aliquid S75ra prius, quia praeter totam multitudinem oportet dare aliquid prius illud, aut est primum ens et habetur propositionem aut non. Et hoc est contra positum, quia circa ipsum erit pars totius multitudinis istorum quorum quodlibet habet prius se. Primam propositum probat quia quaelibet pars illius multitudinis acceptae habet prius se, igitur. Vel tota multitudo talium quorum quodlibet habet prius se.

Responsio: Sexta argumenta contra Chatton

18Responsio: primo quod haec ratio habet multas evidentes instantias et insolubiles sicut credo. Verbi gratia, primo accipio et demonstro rationem multitudinem meriorum imaginabilium quorum quilibet habet numerum finitum maiorem se, et tunc arguo, sicut tu facis, tota ista multitudo habet numerum finitum imaginibilem superiorem sive maiorem se sicut probavisti[?] propositionem tuam. Igitur praeter istam totam multitudinem oportet dare numerum infinitum imaginabilem superiorem vel maiorem aut igitur iste est supremus sive maximus numerus finitus imaginabilis et haec sit, scilicet, quod sit dare maximum numerum finitum imaginabilem, quod tamen est manifeste falsum vel non, et tunc contra positum iste erit pars multitudinis demonstratae, scilicet, istorum quorum quodlibet habet numerum finitum imaginabilem maiorem se, et tamen per omnia arguo ut tu.

19Item, per idem eodem modo arguo quod sit dare ultimum possibilem diem, demonstro enim totam multitudinem dierum possibilium quorum quilibet potest habere posteriorem se ista multitudo potest habere posteriorem se, quia quaelibet pars totius multitudinis demonstrare potest et cetera. Iste aut est postremus possibilis et habetur intentum, aut non, et tunc potest habere posteriorem se et ita erit pars multitudinis demonstratae contra positum.

20Praeterea per idem probari potest quod sit assignare primum diem quem Deus potuerit producere.

21[1] Item etiam quod sit dare maximam multitudinem finitam animarum causabilium de Deo, et ita de quibusdam aliis quia demonstro totam multitudinem animarum habentium multitudinem animarum fini tam maiorem se, et arguam per omnia, ut prius.

22[2] Item contra ipsum, facit voluntas instantias quarum quasdam numquam solvit nec solvet, licet ipse promittat[?] solvere locis suis primo, quia aequae inquit probares primum in accidentis ordinatis contra philosophos hunc non solvit, nisi velis dicere quod con cepit conclusionem, quia dicit quod ratio concludit indifferenter in omni coordinatione sive accidentialiter sive essentialiter ordinatorum.

23[3] Item, inquit, probares primum instans intrinsecum alicuius temporis, et ita quod non sint infinita instantia, et tertio, quod non essent in continuo partes infinite has, alibi solvit concedendo conclusionem, sed haec solutio non est vera, ut alibi multipliciter demonstravi.

24[4] Quarto, quod mundus non duravit nec durabit in infinitum - hanc non solvit.

25[5] Item, quod non esset processus in infinitum in actibus reflexis cuius oppositum tenes, quia tota multitudo actuum reflexorum quorum quilibet habet ulteriorem se etc., hanc non solvit aliter.

26[6] Item, sicut dicit, capio totam multitudinem partium proportialium temporis vel spatii quarum quaelibet erit pertransita circa A instans quarum quaelibet habet posteriorem se in illo ordine et idem formabitur, simile arguam. Et si hoc concedat conclusionem formabo septimum arguendi[?] de futuris cognitionibus angelorum quarum quaelibet habebit posteriorem se, et ita per omnia formabiliter arguam simile. Et tamen inferenda conclusio est inconveniens, et instantiae similes mente adduci possunt.

27Huic igitur rationi non innitor, quia non valet. Et ratio est: quia tota multitudo ista, quam accipit, habet prius se, aut accipio li 'totam' catagorematice vel syncategorimatice. Si primo modo, licet accipiat in rei veritate unum verum in speciali isto caso quo loquitur, non probat tamen quia vult quod teneat generaliter de qualitercumque ordinatis, sive essentialiter sive accidentaliter sive in una coordinatione sive in infinitis coordinatibus et ubique. Ideo nego sibi hanc propositionem: omnis tota multitudo istorum quorum quodlibet habet prius, et et in eo ordine. Et praeter haec, quod probatio qua probat istam propositionem, nihil facit ad illum sensum, sed tantum ad sensum qui S75rb sensus non probat primum esse in entibus.

28Dico igitur quod ista maior, generaliter accepta in primo sensu, falsa est nec probatur in illo sensu. Etiam in casu particulari, ubi habet veritatem non plus quam sumendo li 'totus' catagorematice, ita totus Socrates est minora Socrates. Si probetur per hoc: quia quaelibet pars est minor Socrates nec in alio sensu, scilicet, sumendo li 'totum' syncategorimatice, probaret intentum. Igitur peccat tam in materia quam in forma. Quod autem maior illa, generaliter accepta, non sit vera nec probetur per rationes illius. Patet instantiis prius positis, et unam similem pono pro omnibus. Ponamus vel imaginemur physice quod homo fuerit generatus ab homine, et iste ab alio, et sic in infinitum et equus ab equo in infinitum, sicut concedunt etiam non nulli doctores categorimatice fuisse possibile. Hoc facto, demonstro totam multitudinem hominum vel equorum quorum quilibet est generatus ab alio priori, tunc homo positio haec falsa est. Tota ista multitudo generata est ab homine priore se, sumendo li 'tota' categorimatice, et tamen quaelibet pars illius multitudinis est generata ab homine et quilibet homo, non dico quaelibet partialis multitudo totalis multitudinis, sicut enim non quaelibet pars huius multitudinis est genera ab homine, quia contingit dare instantias infinitas, quia non haec pars demonstrando multitudinem omnium hominum praeter ultimo genitum et eodem modo per omnia. Probatio tua, cum dicis, quaelibet pars illius multitudinis demonstratae habet prius se non habet evidentiam aliquam quam petitionis, nisi in ita distributione quaelibet pars multitudinis intendo distributionem sic fieri, id est, quodlibet ens totius illius multitudinis, quod autem secundus sensus non probat intentum. Patet quia non sequitur tota multitudo hominum quorum quilibet habet priorem se ex hypostasi, haec est quaelibet pars istius multitudinis sive quilibet homo illius multitudinis habuit hominem priorem se. Igitur est dare primum hominem, quia antecedens est verum, et consequens falsum, isto posito et stat argumentum de possibili, et tunc non oportet aliquid ponere. Concedendo igitur quod talis conclusio de primo dando, non sequitur de illa prima propositione, nisi accipiendo eam in primo sensu, et arguendo primum sensum ex secundo est arguere per figuram, et ut saepius per fallaciam. Consequentis pluribus demonstratis ad unum determinatum, sicut si argueretur 'animal est asinus', 'animale est homo', igitur 'animal est asinus et homo'. Et quod ista sit in proposito, patet in simili per omnia sint tres homines quorum primus videat secundum et tantum istum et secundus tertium et tantum illum et tertius primum et tantum illum quo posito, hoc est verum, sumendo li 'tota' syncategorimatice, tota ista multitudo videt hominem, quia quaelibet singularis est vera, sed praedicatum nullius singularis stat pro illo pro quo stat praedicatum alterius, ita quod pro alio et alio verificatur una singularis et alia, sed accipiendo li 'tota' categorimatice denominatur enim quod omnes isti vident aliquem hominem unum quod falsum est et est ibi similis falsa, sicut hic: 'omnis homo est animal, igitur omnis homo est hoc animal' vel 'omnis homo est illud animal', quia sicut li 'omnis' in prima istarum facit li 'animal' stare confuse tantum, ita li 'totus' syncatagorimatice sumptum ex alia parte, quia si sumatur categorematice, non plus est tunc signum quam haec distinctio[?] albedinis, et ideo non facit terminum a parte praedicati stare immobiliter, sicut quando est signum, igitur non valet gratia formae, gratia materiae. De primo ente, tenet bene modo prius dicto secundum Scotum, sive autem multa sint talia qualia illud aliud ad quod statur, sive non pertinet ad secundum articulum.

Ratio Wodeham ad probandum Deum esse

29Et illud potest aliter argui sic: ratione quae sufficienter inclinat intellectum ad assentiendum 'Deum esse in entibus', licet protervum adversarium non convincat: vel est in entibus aliquod nobilissimum quo de facto nihil est nobilius et esse potest vel non est aliquod tale. Si sic, habetur intentum, quia illud supponitur esse Deus. Si non: vel hoc est quia super omnem naturam est de facto in entibus nulla alia nobilior, et tunc simul entia sunt infinita, sic ascendendo, quorum quodlibet est [alio] nobilius; cui dicto non potest aliquis intellectus sine S75va murmure assentire, licet gratia disputandi, valeat protervire. Vel hoc praevalet: quia licet de facto stetur ad aliquid quod est inter alia nobilissimum actu existens, non tamen nobilissimum possibile. Contra quod est evidentissima ratio, quia illud nobilius potentia nec a se nec ab alio produci poterit, nec sine producente venire de non esse ad esse. Igitur tale semper fuit, ideo dicit Apostolus Ad Romanos primo: ""Invisibilia Dei" etc. "conspiciuntur sempiterna quoque virtus eius et deitas, ita ut sint inexcusabiles."" Ex quo etiam patet quod evidens habuerint habuerint iudicium caelum vel corpus aliquod non esse primum vel nobilissimum ens, et per consequens spiritum vel intellectum esse caelo nobilius, et ita quod Deus sit spiritus, quia dicit: "invisibilia Dei per ea quae factam sunt conspicitur," id est, evidenter deducebantur esse.

30Primam rationem approbat Ockham distinctione 2, prima, quaestio 10, dicens quod ""ipsa est sufficiens et ratio quasi omnium philosophorum evidentius tamen ut sibi videtur probari potest primitas efficientis per conservationem rei in esse sive medio post suum non-esse. Cuius ratio est," et bene dicit, "quia difficile vel impossibile est probare contra pertri?vitatem[??] quod non sit processus in infinitum in causis eiusdem rationis quarum una poterit esse sine alia, sicut primo philosophi posuerunt quod unum hominem praecessit homo sine principio; et difficile est etiam," inquit, "probare quin unus homo possit produci ab alio sicut a causa totali. Et ideo nisi habeatur aliquid a quo ipsa illa infinitas hominum dependeret, difficile erit probare primum simplicissimum efficiens, ideo format sic argumentum.""

31Et ideo haec etiam ratio bona est: "Quicquid realiter ab aliquo producitur, conservatur ab aliquo quamdiu manet in essentia reali; sed effectus iste qui ab aliquo producitur, ab aliquo conservatur igitur de illo conservante quaero: aut producitur ab alio, aut non. Si non, igitur est efficiens primum sicut est conservans primum, quia omne conservans est efficiens. Si illud conservans prodicitur ab alio et de illo quaeram, et ita vel oportet ponere processum in infinitum, igitur etc., [vel] igitur oportet stare ad aliquid quod est conservans et nullo modo conservatum vel illud principium efficiens.

Obiectio contra rationem Ockham

32Tamen contra ista potest obici: quia 'homo generat hominem et sol' -- et hoc est evidens Philosopho -- et ideo proterviret aliquis quod homo genitus non indiget conservante, sed habet principium intra se determinans sibi certum periodum[??] vice, igitur.

33Sed quia haec responsio multum dependet ex differentia causarum essentialiter ordinatarum ad causa articules ordinatas.

Secundum Dubium

34Potest secundum dubitari quae causae vel cuius causae sint in causando essentialiter ordinate et quae non.

35Ad illud videtur mihi dicendum cum Scotus, quoad conclusionem quicquid fit de mediis suis, quod triplex est differentia inter has et istas.

Prima Differentia assignata a Scoto

36Prima differentia quod per se sive essentialiter ordinatis secunda dependet a prima in causando, et non solum in essendo.

37Vel alio modo quod si nulla talium causarum concurrentium posset in determinatum effectum concurrere sive alia, sicut est de multis causis citra Deum. Tunc non tamen secunda in causando dependet a prima, sed etiam prima in causando hunc effectum dependet essentialiter a secunda, generaliter tamen illa, quae est prior et ultimatior[??] in causando, non sit omnimode dependet a posteriori causa eiusdem effectus, sicut e contra, quia secunda aliter aliquo modo dependet a prima quam prima a secunda et ubi utraque exigit aliam concurrere. Verbi gratia, 'homo generat hominem et sol', dico quod homo, in generando hominem, essentialiter dependet a sole, quia sine sole non potest homo hominem naturaliter producere. Etiam e converso, sol ab homine, propter eandem causam, tamen sine sole non potest naturaliter Socrates producere hominem; sol autem hominem aliquem producere potest sine Socrate.

38In alio autem casu aliquando non est mutua essentialis dependentia quia, licet vermis non possit vermem generare sine sole coagente, tamen sol e contra potest vermem producere sine verme coagente, ideo ad producendum vermem non oportet dependere solem a verme essentialiter causando sicut e converso.

39Ex hac differentia patet absolute et secundum S75vb veritatem fidei quod nullus effectus vel saltem nullus absolute effectus ab aliqua causa creata dependet essentialiter in causari vel conservari, licet ab illa huiusmodi secundum cursum naturae causetur vel conservetur, nec requirit per se et essentialiter a causis a quibus creatis observari vel causari.

40Item etiam secundum veritatem fidei: omnis causa non solum in essendo, sed etiam in causando, essentialiter dependet a Deo, et ipse e contra a nullo.

41Sic igitur patet quod, quando ad aliquem effectum naturae causandum necessario, requiruntur multae causae eiusdem generis. Puta in genere efficientis ad causandum hominem, requiruntur sol et homo, uterque essentialiter dependet ab alia vel ab aliquo eiusdem speciei in causando talem effectum. Et ratio est quia neutra potest sine aliquo de specie alterius simul concurrente in effectum talem. Sed tamen aliter aliquo modo dependet inferior ab universalior[?] in causando quam e contra; et etiam quia causa universalis in causando multa alterius rationis non requirit causam inferiorem hanc vel aliquam suae speciei, etc.

42Sed causae accidentialiter ordinatae ad productionem alicuius effectus sunt illae, quarum neutra requirit naturaliter aliam secum concausare, nec dependet ab alia in causando talem effectum talis speciei.

43Ex praedictis satis patet quomodo procedunt et quomodo non multae instantiae quas facit Ockham et aliis in proposito contra Scotus; potest enim esse quod prima dependet in causando talem effectum aliquando a secunda, sicut e contra. Potest etiam esse quod utraque tunc virtute propria causet illum. Sed si posset in talem sine tali causa, tunc essentialiter in causando talem effectum dependet a tali concausa, quia essentialiter ordinari in causando est necessario coexigere illud a quo sit dependet, ut con causam in suo ordine respectu talis effectus.

Argumenta Chatton contra Ockham

44Sed contra hoc: arguit sic: quod in nullo casu aeque essentialiter dependet causa prior a posteriore, sicut e converso, ""quia, omni alio circumstanto, hoc solo posito quod effectus non sit producibilis a causa inferiore, nisi concurrat superior, et e converso potest eo ipso esse essentialis ordo posterioris ad priorem qualis non e converso. Exemplum: eo ipso quod Socrates non potest producere talem effectum sine sole concurrente et e converso, sol potest multos tales effectus producere sine Socrates. Socrates in causando talem effectum dependet a sole essentialiter, et non e converso, ita quod hoc posito ponitur ordo essentialis." Sed non est ita "quando effectus talis non potest esse ab universali sine ista particulari, igitur causa universalis non sic dependet a particulari in causando, sicut e converso. Et hoc est eas essentialiter ordinari.""

Wodeham defendit Ockham contra Chatton

45Ad illud aliud dico quod si minor directe sumatur sub maiore[?], falsa est ubicumque causa universalis requirit talem particularem ad hoc quod causet talem effectum. Et cum probet eam, quia tale potest in talem effectum sine ista particulari, et non e converso, dico quod hoc non est universaliter verum, quia sicut intellectus, qui est causa universalior et illuminior respectu talis intellectionis; puta albedinis, quam albedo potest talem causare sine hac albedine, ita haec albedo sine hoc intellectu. Et ita fere est in omnibus, nec illud de sole obstat simpliciter, quia ita habet homo nunc de facto ex natura sua hominem producere cum alio sole, si esset sicut sol cum alio homine. Probatio huius: quia si alius sol produceretur cum illo vel isto destructo Socrates per eandem naturam suam vel peccatum absque quacumque innovatione ex parte Socratis quo producit aliquem hominem cum isto sole producente posset cum alio producere individuum. Simile igitur Socrates non plus repugnat ex natura sua immo aeque posset ex parte sui producere hominem sine isto sole sicut iste sol sine isto homine quod autem de facto non sit nisi unicus sol accidit[?] Socrati.

46Item nisi debetur quod naturaliter ille idem effectus numero qui producitur ab uno efficiente, possit naturaliter produci ab alio eiusdem speciei vel ita necessario dependet ab isto homine in producendo hunc determinatum hominem sicut e contra. Et si non plus ille homo dependet essentialiter ab hoc sole in producendo hunc hominem quam e contra, quia ille homo posset naturaliter producere hominem cum alio sole. Alius enim sol secundum veritatem non est impossibilis, igitur non est im S76ra possibile quin iste homo possit producere hominem cum alio sole. Igitur modo, verum est quod potest, quia non potest incipere posse vel saltem non potest incipere posse nisi incipiendo esse.

47Si obiciatur de intellectu et obiecto causantibus intellectionem, sicut arguit Ockham contra Scotus, quia secundum istum Doctorem, obiectum et intellectus respectu intellectionis sunt duae partiales causae, et tamen neutra secundum eum dependet ab alia in causando, sed utraque agit virtute propria; tunc quaero: aut istae causae sunt essentialiter ordinatae aut accidentialiter. Si essentialiter habeo propositum, quia non semper secunda dependet a prima in causando. Si sint accidentialiter ordinatae, igitur una posset sine alia agere, quod negat et est manifeste falsum. Confirmatur, quia secundum eum ""intellectus respectu intellectionis est causa principalis et universalis et illimitata, et tamen obiectum in causando non dependet ab eo, quia virtute propria agit intentionem sui.""

48Respondeo sicut praetetigi, quia licet tam obiectum quam intellectus sint causae particulares intentionis et utrumque agat virtute propria, tamen cum hoc stat quod utrumque dependeat ab altero in causando intentionem. Et concedo quod in causando intellectionem essentialiter ordinantur, quia licet utrumque virtute propria agat in suo ordine, quia tamen neutra virtus per se sufficerit ad ponendum effectum illum, ideo utraque, ubi oportet, requirit aliam concurrere. Ideo concedo quod utraque dependet essentialiter ab alia in causando, quia utrumque agit virtute alterius. Sed hoc potest dupliciter intelligi. Vel quod virtute qua agit in suo ordine habeat virtutem agendi ab alia concurrente. Et hoc non est verum, et ideo sit neuter doctor ab istum sensum. Concedo quod utraque agit praecise virtute propria et independenter ab alia. Alio modo potest intelligi quod ideo utraque dicatur agere virtute alterius, non quia virtutem agendi habeat virtute alterius, sed quia sua virtus sine occursu alterius non sufficit ad producendum talem effectum, et isto modo utraque agit virtute alterius et dependet ab alia in causando. Nec oppositum sentit doctor, sed hiis diversis sensibus veritatem habet ad mentem suam, dicta varia sua hic[?] contra ipsum allegata.

49Ad confirmationem: primam partem assumpti concedo, sed secundum distinguo quod 'obiectum non dependere ab intellectu in causando intellectionem' potest dupliciter intelligi. Vel quod non dependeat ab illo in habendo illam particularem virtutem qua particulariter potest agere in suo ordine, et hoc est verum. Vel quod non indigeat intellectu comprincipiante active secum, hoc falsum etc.

Secunda differentia assignata a Scoto

50Secunda differentia principalis inter causas essentialiter et accidentaliter ordinatas "est quod in per se et essentialiter ordinatis est causalitas alterius rationis et alterius ordinatis." Haec sumitur "ex prima, quia nulla causa dependet essentialiter in causando, nisi a causa alterius rationis, quia in causatione alicuius effectus in specie, alia sufficeret unum unius rationis."

Tertia differentia assignata a Scoto

51"Tertia differentia est quod: omnes causae essentialiter ordinatae necessario requiruntur ad causandum, quia alioquin alia per se causalitas deesset effectum; in accidentialiter ordinatis non requiritur similitas[simultas?] eorum in causando."

Obiectiones Adam contra tertiam differentiam

52Contra hanc: obicio, ut ex solutione obiectionum[?] peccat quomodo haec differentia debeat intelligi. Quia impropagatione muris concurrunt mus et sol, sicut causae ordinatae essentialiter, et tamen non necessario requiritur similitas[simultas?] eorum in causan do murem, quia sol sine mure potest producere murem.

53Item mure[?multae] causae necessaria simul requiruntur ad effectum producendum, igitur nec[?] causae essentialiter ordinantur. Assumptum patet, quia quilibet effectus potest a Deo produci nullo alio coagente, igitur nullius effectus productio re quirit necessario concursum quarumcumque causarum.

Solutiones ad obiectiones

54Ad primum dubio[dico?] quod in productione muris a mure et sole est ordo essentialis muris ad solem, non e converso, ideo mus requirit necessario solem simul concurrere si causabitur naturaliter. Et ideo differentia est intelligenda quod semper iste concursus dependet essentialiter a causalitate alterius, quia semper ista necessario requiritur ad hoc ut alia naturaliter causet, sed e converso non oportet. Sed ubi utracumque ab altera dependet, ita utracumque requirit necessario quod altera simul concurrat, sicut est de sole et homine in productione hominis naturali.

55Ad secundum: sicut supposito tactum est, concedo quod nullius effectus S76rb producibilis est ordo essentialis simpliciter et absolute loquendo ad quantumcumque causam effectivam praeter quam ad causam simpliciter primam, quo Deus est. Et ideo differentia tertia non debet intelligi de ordine effectus ad causam quae essentialiter absolute loquendo ordinetur ad alias causas circa primam immo quod plus est nulla causarum essentialiter ordinatarum simpliciter necessario et absolute requirit aliam concurrere ad hac quod causet, quia, Deo supplente vicem alterius, ita posset cum Deo solo producere talem effectum, debet igitur li 'necessario' intelligi de necessitate naturali, cuius oppositum per nullam causam naturalem vel circa Deum fieri posset etc.

Tertium Dubium: Quomodo causae per se differunt a causis essentialiter ordinatis et causa per accidens a causis essentialiter ordinatis et quae sit differentia inter per se causas et causas per accidens?

56Tertium dubium: [1] quomodo causae per se differunt a causis essentialiter ordinatis et causae per accidens a causis essentialiter ordinatis et [2] quae sit differentia inter per se causas et causas per accidens? Et respondet bene idem Doctor Subtilis: quoad primum "quod prima comparatio est causarum duarum inter se in causando eundem, sed secunda est comparatio unius ad unum causae, scilicet, ad effectum." Et quoad secundum duos 2a ita est per se causa alicuius effectus secundum istum Doctorem et in hoc etiam optime dicit: "quae secundum naturam propriam et non solum secundum aliquid sibi accidens causat" illud et causa per accidens quae non per naturam propriam sic causat illam, sed per accidens sibi. Verbi gratia, de primo, "subiectum est causa per se suae proprie passionis", sibi naturaliter concedet et illi inhaerentis, sicut ignis receptio[?] sui calorum naturaliter concedet et illi inhaerentis, sicut ignis receptio[?] sui calorum ut ponit Doctor extra Philosophus II Physicorum et 4 Metaphyiscae "ut 'album per se disgregat' et 'aedificator per se aedificat', sed Polycletus per accidens aedificat" quod ut melius videatur et ad habendum veritatem in existentis[?] Philosophi praetactis per Doctorem

57Sciendo quod haec et quaelibet consimilis ad usum communem loquentium album per se disgregat distinguitur secundum compositionem et divisionem, quia in sensu composito valet hanc, hoc est per se album disgregat et hoc est verum ad intentum Philosophi in locis praellegatis, nec differt ab illa quae proprie esset per se, logice loquendo, et ut in Io Posteriorum loquitur Philosophus nisi sicut una de in esse a sua de possibili, nam haec homo est secundo modo vera album potest disgregare, sicut et haec homo est risibilis non sic ista homo ridet in sensu. Autem divisionis, nota quod subiectum cui inest albedo per se, id est, per naturam propriam, vel per aliquam partem suam essentialem disgregat. Et hoc est falsum, quia talem subiectum solummodo per accidens sibi inhaerens disgregat et natum est disgregare.

58In isto tamen sensu sunt multae propositiones verae, quae in sensu composito essent falsae. Verbi gratia, rationale per se est animal vel potest esse et hoc animal per se est homo vel esse potest album per se est animal vel esse potest hoc animal per se est homo vel esse potest album per se est animal vel esse potest, dato quod homo sit albus, risibile per se est animal vel homo vel potest esse homo vel animal. Sequitur enim quoad primum exemplum, in hoc sensu dicens, loquendo omnis homo per se, id est, per naturam vel essentiam suam est animal omnis homo est rationalis, igitur rationale per se et per naturam et essentiam suam est animal.

59Similiter sequitur 'omnis homo per se est animal; omnis homo est albus; igitur aliquod album per se est animal in primo modo tertiae'. fi?ae[?]', et ideo una in omnibus huius est quia per istam album per se est animal non denominatur in hoc sensu, nisi quod suppositum cui inest albedo, vel quod est album, vel quod est risibile, vel quod est rationale, et sic de similibus, per naturam suam vel partis suae est animal. Et in hoc sensu absque exceptione infallibiliter verum est quod Ockham dicebat quod si 'calidum per se calefacit', et illud calidum sit album, tunc album per se calefacit. Nam ex opposito conclusionis cum minore, sequitur oppositum primae sit nullum suppositum cui inest albedo per se per se, id est, per naturam suam calefacit, sed hoc calidum est suppositum cui inest albedo, igitur haec calidum non per se, id est, per naturam suam calefacit; in sensu tamen composito est haec vera aliquo modo ad mentem Philosophi et per se vera calidum calefacit, quia in subiecto exprimitur causa illius quod impertatur per praedicatum, et tamen non est hoc, sic per se vera album calefacit.

60Advertendum tamen quod nec dixit ille nec ego quod haec sit vera in sensu divisionis, sed quod si esset hoc verum, tunc etc. Tamen bene credo quod haec particulariter in sensu divisionis sit vera aliquod calidum per se calefacit, quia forte ignis non solum per suum calorem, sed per se ipsum causat calorem in alio S76va sicut et facit in se ipso per naturam suam, et haec fuit dicta pro talibus sumendo illud concretum callidum vel album pro subiecto cui inest albedo vel calor, sed logice aliter esset dicendum, sumendo ista concreta vocabula[?] pro composito ex subiecto et albedine. Secundum enim priorem sensum, haec est falsa in sensu divisionis: 'album per se disgregat'. Sed sumendo concretum pro composito haec esset vera: 'album per se disgregat', sumpta in sensu divisionis, quia valet hanc quae vera est: 'album et ex subiecto albedinis et albedine compositum per se, id est, per aliquid quod est pars sui, scilicet, per albedinem disgregat', et sic proportionaliter dicendum est de similibus. In usitatiori tamen consuetudine loquendi sumuntur concreta talia, ut supra, pro obiectis seu suppositis, quibus in sunt formae huiusmodi et non pro compositis ex utriusque.

Corollariae

61Ex praedictis, sequitur corollariae: quod sumendo concreta pro suppositis sicut [M 63vb] sumuntur omnes tales in sensu divisionis 'creator per se est Deus', 'homo per se spirat Spiritum Sanctum' aeque verae sunt, sicut istae 'per se Deus est Deus', 'Verbum per se spirat Spiritum Sanctum'.

62Aliud etiam sequitur: quod omnes tales in sensu divisionis 'aedificator per accidens aedificat', 'album per accidens disgregat' ita sunt verae, sicut istae 'Polycletus per accidens aedificat', et huiusmodi, quia per primas non plus denotatur nisi quod suppositum illud pro quo supponit subiectum utriusque non per naturam suam intrinsecam, sed per accidens aliquod sibi inhaerens aedificat vel disgregat; et hoc est verum.

63Notandum est tamen quod istae non essent sic distinguendae de vi vocis, quia non negant aliud de vi vocis, nisi istum sensum, quae voluntas[?] sensum divisionis, quia tamen diversimode concipitur a diversis, ideo distinxi me illis in talibus conformando, et haec est vera: 'per se album disgregat'.

Secundus articulus

64Secundus articulus est inquirere de Dei essentiali unitate. Et hic, primo dico quod indubitanter est verum theologis quod tantum sit in entibus unus Deus et est articulus fidei Christianae.

Primum Dubium Utrum sit evidenter probabile quod simpliciter incausabile sit tantum unicum numero.

66Primum dubium: utrum sit evidenter probabile quod simpliciter incausabile sit tantum unicum numero.

Ratio principalis

67Videtur quod non, immo magis [videtur] quam oppositum, quia quicquid, si esset, esset simpliciter necesse esse, est simpliciter necesse esse. Sed aliud simpliciter incasuabile ab isto, si esset, esset simpliciter necesse esse igitur aliquid aliud simpliciter incausabile est necesse esse. Igitur duo sunt simpliciter necesse esse, igitur etc. Maior probatur ex opposito praedicti, quia si non est simpliciter necesse esse nec si esset, esset simpliciter necesse esse, sed tantum possibile esse.

Argumentum in oppositum

68Contra: XIIo Metaphysicae ""Pluralitas principatuum non est bona. Sed entia nolunt male disponi. Unus ergo princeps.""

Prima Conclusio

69Primo dico, ut in priori articulo, quod suaderi potest conclusio praedicta efficacius quam opposita, licet contra protervientem non posset sufficienter demonstrari rationem.

Ratio Scoti

70Ad hoc pono ad praesens unicam quam etiam ponit Scotus et Ockham. Et est, scilicet, ratio Scoti in virtute: Si essent duo dii, sive duo simpliciter in causabilia aut distinguerentur specie aut solo numero. Si specie, non est verisimile quin quod unus esset perfectior alio, et ita ille imperfectior non esset Deus. Si solo numero, nec hoc videtur verisimile, quia quando sunt individua distincta solo numero, nulla videtur includi contradictio quin sint plura talia quam duo nec posset dari certus numerus talium individuorum quin plura possent esse, et per consequens possent esse plures dii quam sint, cum non sint infiniti, et per consequens plures essent dii quam sunt. Quia nihil potest esse Deus, vel est simpliciter incausabile, quin sit de facto. Quia si possent esse et non a se, igitur ab alio, igitur non esset simpliciter primum incausabile cuius oppositum supponitur hic.

Responsio Adam

71Ad primum argumentum huius primi dubii, dico quod non potest probari oppositum nec propositum demonstrative. Evidentius tamen propositum quam oppositum, ut praedixi, et ideo ista maior hypotheca falsa est; et ad probationem istam, consequentia[?] ex opposito non valet, nam oppositum consequentis stat cum antecedente.

72Ad argumentum in partem oppositam, concedo quod ista sit bona congruentia physica[?], maxime ponendo tantum unum universum dependentium et Deum agere naturaliter, quia tunc probabiliter diceretur quod unus effectus producibilis ab uno per se sine alio esset producibilis ab alio per se, licet simul et essentialiter essentialiter nec tunc essentia male disponerentur, quia tunc unius multitudinis ordinatae dependentium esset tantum unus princeps et alterius, aliter multitudo autem dependentium vel producibilium ab utroque simul per modum praeexpositum in naturalibus, non male disS76vb poneretur, immo optime per duos, quia repugnaret sibi esse nisi haberet principes duos, et hoc posito quod producibilia naturam habent gradualem latitudinem.

Secundum dubium: Utrum illa unitas numeralis primi probari posset per hoc: quod eiusdem effectus non possunt esse plures causae totales

73Secundum dubium est utrum illa unitas numeralis primi probari possit per hoc: quod eiusdem effectus non possunt esse plures causae totales.

Quod hoc est probabile: ratio Scoti

75Primo, quia si essent duo prima effectiva, neutrum dependeret ab alio in causando effectum aliquem, ex secunda differentia causarum essentialiter ordinatarum ab accidentialiter ordinatis, posita in priori articulo quaestionis. Quia tamen simpliciter primum efficiens nullius alterius virtute est effectivum, quia tunc tantum dependenter esset effectivum. Igitur si causaret istum effectum, utraque esset causa totalis ipsius. Sed hoc est impossibile, quia tunc posset aliquid esse causa totalis prima alicuius effectus a quo illud non dependeret essentialiter, quia a nullo dependet aliquid essentialiter quo non existente , nihilominus esset, etc.

76Hoc idem arguitur de causis finalibus: ad finem quo non existente nihilominus esset sufficienter finitum, et tamen ita esset si, respectu eiusdem finiti, essent duo primi fines, igitur etc.

Instantia Ockham contra rationem Scoti

77Sed contra hanc arguitur per Ockham: quia per istum, [Scotum], causa totalis est qua posita, omni alio amoto, ponitur effectus. Sed sic possunt respectu eiusdem effectus se habere duo ignes vel duo soles quia uterque esset ad cuius positionem poneretur effectus, omni etiam alio circumscripto. Minor videtur patere, quia accipiamus stuppam minimam naturalem per se exustibilem, summe dispositam ad combustionem, et ponatur inter duos ignes sibi approximatos aequaliter. A quorumlibet eorum intenderetur, reliquo circumscripto, vel quod plus est, faciat Deus de potentia sua absoluta duos ignes adaequatos in eodem loco et proiciatur stuppa in igne. Ab utroque statim intenderetur, reliquo amoto, igitur.

78Item de causa finali, patet idem, quia illud est causa finalis totalis quo posito poneretur effectus omni alio circumscripto, ex descriptione causae totalis. Sed hoc contingit frequenter, sicut patet per experientiam, ergo etc.

Responsio Adam

79Ad istud dico quod ex utraque parte est difficultas bona, tamen mihi videtur quod per evidentiam experientiam naturalis rationis non potest ostendi per hanc viam unitas numeralis primi. Quia iste qui poneret plura talia et utrumque effectivum primum et quod a nullo esset effectum nec effectibile, nec ab aliquo suae speciei de penderet in agendo quodcumque, ex secunda differentia causarum essentialiter ordinatarum etc., talis imprimis quaereret ab opponente quid intenderet per causam totalem effectivam vel finalem?

80Et si dicas quod omnem illam qua posita, et circumscripta quacumque alia illius ordinis seu illius speciei poneretur seu poni posset sufficienter talis effectus, quod addo propter causam liberam[?], responderet sufficienter, ut videtur, quod vel idem effectus numero est effectibilis sufficienter a quolibet per se sufficienter agentium eiusdem speciei neque primorum neque secundariorum. Planum est quod contra sic respondentem deficeret evidentia probandi per hanc propositionem, quia eiusdem effectus numero non possunt esse plures causae effective totales, quia Deus vel primum ens esset unicum numero.

81Ista responsio diceret consequenter quod qualitercumque posset unus aliquid producere, posset et alter simile producere et aequale, sed non idem numeraliter.

82Dices forte: uterque tunc non esset omnipotens, quia ideo est Deus omnipotens, quia potest producere quodlibet producibile. Unde et distributio inclusa in vocabulo 'omnipotentiae' non distribuit 'potentiam', sed 'possibile'.

83Responderet talis consequenter quod omnipotentia Dei tantum credita est sic sumendo 'omnipotentiam', licet rationabiliter absque fide etiam dicendum esset quod qualecumque posset unus et alter, non tamen idem. Et contra istam responsionem nihil faciunt argumenta Scoti praetacta, sed argumenta Ockham melius, sed nec illa sufficienter ut patebit.

84Valent[vel?] si talis responsio vellet protervire, dicerem quod idem effectus numero est sufficienter causabilis a quolibet agentium eiusdem speciei sine altero, maxime a quolibet priorum sine altero, talis diceret consequenter quod non est inconveniens eiusdem effectus numero esse plures causas primas et non primas totales, sicut expositum est.

Quid est causa totalis et quid dependentia essentialis

85Sed talis consequenter diceret quod sicut modo nullus effectus absolutus de facto essentialiter simpliciter et absolute dependet a quacumque causa realiter S77ra et totaliter ab eo distincta praeterquam a simpliciter prima, non obstante quod de facto causetur producatur et conservetur a causa creata, ut patet de lumine et radio causato a solo, et sic dependeat ab ea in esse et inferi quod nec esset nec fieret nisi ad praesentiam activitatis creatae, et hac quia posset sine tali produci et conservari a prima, ita consequenter diceret talis quod nullus effectus essentialiter dependet ab illa prima vel ab illa prima quia licet sufficienter posset poni a qualibet illarum divisum, quia tamen nullam illlarum requirit simpliciter et absoluta necessitate ad hoc ut ponatur, ideo simpliciter a nullo essentialiter dependet, licet essentialiter dependat ab illa specie ad hoc ut causetur.

86Verbi gratia, calor eiusdem speciei potest produci ab igne et etiam a sole, ponatur, et si individuum idem ab utroque posset produci, illud idem dicendum esset de tali individuo quod, scilicet, ille calor adhuc ut naturaliter producatur requirit solem vel ignem sub disiunctione, et ideo a neutro determinate essentialiter dependet vocando dependentiam essentialem dependentiam ad illud sine quo de facto non fieret, etiam alio circumscripto, igitur dicendum esset quod ab illo essentialiter dependet a quo producitur de facto nec etiam conservaretur de facto nisi ab eo, sed ab alio inferi posset et conservari. Ita, inquam, pro toto mundo diceret talis protervus ex alia parte de dependentia essentiali alicuius effectus a primo isto vel illo.

87Dices: si ponit duo principia, eo ipso ponit oppositum in adiecto quod per superluminandum dicitur, uni soli convenit.

88Dicendum quod 'primum', sicut et quodlibet superlativum, potest exponi affirmative. Verbi gratia, 'albissimum: omni alio albius', 'primum: omni alio prius'. Et sic ponere prima duo esset oppositum in adiecto.

89Alio modo potest exponi negative. Verbi gratia 'albissimum: album quo nihil est albius', 'primum: quo nihil est prius'. Et sic non est oppositum in adiecto dicere multa prima, sicut multa albissima, si sint quaedam alba aequaliter quorum quolibet nihil est albius.

90Tertio modo posset quis vocare 'dependentiam essentialem', dependentiam alicuius ab alio a quo de facto capit esse vel conservatur, non obstante quod ab alio caperet esse si istud de esset. Verbi gratia, secundum veritatem Deus posset velle et ordinare quod si talis causa fuerit praesens tali materiae in A instanti quod ipse cooperabitur tali causae ad productionem B effectus, et si contingeret quod talis causa non esset praesens tunc tali materiae, ipse per se ipsum solum produceret B. Quo posito, si causa ista creata sit praesens in A instanti tali receptivo, effectus B erit effective a tali causa creata, et tamen si illi non adesset nihilominus B produceretur et ad sensum prius positum de causa totali, Deus in isto casu esset causa totalis de facto talis effectus, quia Deus est a quo de facto ponitur effectus, et a quo de facto poneretur omni alio circumscripto in ratione efficientis. Et tamen secundum veritatem tanta repugnantia est si tamen sic repugnantia, et tantum absurdum quod respectu eiusdem effectus sint de facto duae causae effectivae quarum una respectu ipsius sit causa effectiva totalis et alia partialis sicut quod duae totales.

91Sic per omnia esset dicendum tenendo illud quod tenet Scotus, quod idem effectus numero posset produci a diversis causis creatis a qualibet istarum sine alia, ut patet de diversis parentibus respectu eiusdem filii, in quaestione illa: an si Adam non peccasset, tantum modo illi qui salvabuntur fuissent nati. Et in quarto etiam, in materia de resurrectione, videtur sibi rationabile quod de eadem materia numero a diversis agentibus numero distinctis produceretur idem effectum numero.

92Volo igitur quod duobus vel tribus existentibus[?] ignibus in eodem situ adaequato approximaret quis eandem materiam ut stuppam etc., ut prius pro argumento Ockham arguitur quo facto ille productus est a quolibet istorum ignium existentium in eodum situ vel nullo. Nulla enim protervia[?] quae colorem habet potest assignare quare magis esset ab uno illorum quam ab alio, et tamen a qualibet illarum omnium manifeste ibi produceretur si alii non adessent, dato illo quod supponitur, quod idem effectus numero non determinat sibi hanc efficientiam creatam nec illam similem. Igitur quilibet istorum est causa totalis istius effectus, sicut [causa] creata potest esse totalis, exponendo 'causam totalem' ut prius. Et tamen quolibet istorum sublato, dummodo aliquis S77rb aliorum remaneret, produceretur de facto a reliquo supposito eodem quo prius . Igitur nullum inconveniens est, sic expondendo 'causam totalem', vel simul cum hoc posito quod idem effectus numero produci posset etiam naturaliter a diversis efficientibus numero ponere quod aliquis idem effectus simul producitur a pluribus causis totalibus.

93Et ad rationem, tunc dicendum quod aliquid potest esse simul a multis, et sic secundum principia tua, Scotus, quorum quodlibet sublato, alio vel aliis manentibus nihilominus esset. Nec hoc est inconveniens secundum principia tua, immo necessarium.

94Dices: saltem a nullo dependet aliquid essentialiter quo non existente nihilo minus esset. Sed si effectus habet plures causas totales in eodem ordine, si alia earum, quantumcumque, scilicet, per se dederis, de esset nihilominus esset, igitur a nulla causarum dependet effectus essentialiter, et ita in proposito, nisi des unicum primum.

95Iste protervus rationabiliter responderet quod conclusio est vera, loquendo de dependentia essentiali primo modo dicta, sicut est prius declaratum. Sed secundo modo vel tertio loquendo de dependentia essentiali quilibet effectus dependeret vel dependere posset a quolibet primorum.

96Quod si teneret se in prima responsione, scilicet, quod diversitas agentis secundum numerum in naturalibus arguit sufficienter diversitatem numeralem effectus - quod ego verius reputo - tunc posset bene concedere quod quilibet effectus dependet essentialiter a primo suo, etiam primo modo sumendo 'dependentiam essentialem', quia nullus posset sine hoc produci nisi ab isto a quo producitur. Et tunc non haberes causas duas totales eiusdem rationis respectu eiusdem effectus numero, licet respectu eiusdem secundum speciem, et nullum est in conveniens. Si sic aliter exponat 'causam totalem' vocando illam causam totalem a qua sola, tenendo li 'sola' exclusive, in isto ordine effectus producitur, tunc nullus effectus demonstratus habet duas causas totales; immo sic exponendo 'causam totalem' inprimis, contradictio est ponere eundem effectum habere de facto duas causas totales in eodem ordinem, quia eo ipso quod a sola una istarum est effectus sequitur quod a nulla alia est effectus.

Unitas numeralis primi efficientis probari non potest

97Sed per istam viam non potest probari unitas numeralis primi efficientis, quia ex dualitate et pluralitate primorum non posset inferi, sic sumendo 'causam totalem', quod idem effectus numero sit ab hoc et a nullo alio, et tamen hoc oporteret quod ista duo prima essent respectu ipsius duae causae totales - per locum ab exponentibus ad expositam - quia idem est dicere quod haec est causa totalis illius effectus, sic sumendo 'causam totalem'; et dicere hoc solum est causa illius est dicere quod hoc et nihil aliud est causa illius. Igitur ex dualitate deorum vel primorum effectiorum non sequitur quod respectu eiusdem effectus sint causae totales duae sic sumendo [causas totales].

98Antecedens patet, quia cum pluralitate primorum staret vel quod iste effectus secundum numerum qui producitur ab uno illorum non possit produci ab altero sed similis sibi et aequalis, sicut dicentur generaliter forte de omnibus causis naturalibus, quod idem effectus [M 64va] numero qui producitur ab illo per se non potest produci ab aliquo effectivo eiusdem speciei sed similis et aequalis, non idem. Vel si sit quod idem effectus numero simul produceretur ab utroque vel produci posset et non solum simul et separatim ab uno per se, si aliud non esset et e converso, sicut exemplificatum est de igne producibili a duobus ignibus, quod tamen credo esse verum. Sed neutrorum horum infert quod idem effectus numero sit ab hoc solo et simul ab illo solo quia si primum istorum esset verum alta pars copulativae falsa esset certum est. Et si secundum esset verum aliquando ambae partes essent falsae, aliquando altera, semper tamen ad minus altera, non obstante dualitate primorum. Igitur dualitas primorum non infert copulativam istam; igitur nec infert duas esse causa totales respectu eiusdem effectus numero, quod est intentum.

99Colligo igitur sub eodem, quod per istam viam non potest convinci unitas numeralis, quia nonnisi quia ex opposito sequeretur duas esse totales causas in ordine respectu eiusdem effectus. Sed hoc non est verum sumendo 'causas totales' secundo modo praeexposito, ut declaratum est iam immediate; nec etiam primo modo exponendo, nisi dato quod idem effectus numero posset simul et separatim a pluribus causis eiusdem speciei causari et tunc quod infertur non est inconveniens, scilicet, duas esse causas totales respectu eiusdem, ut ostensum est, igitur etc.

Argumenta Chatton contra Ockham

100Sed S77Va contra ista, arguitur sic: ""Si essent duo simpliciter prima, tunc multitudo dependentium non aeque primo et aeque essentialiter dependeret ab uno istorum sicut ab altero. Consequens falsum. Et probatur consequentia, quia si sint plura simpliciter prima, tunc erunt aeque perfecta"" et aeque independentia, et aeque per consequens indeterminata ad omnes dependentias posteriorum. ""Falsitas consequentis probatur, quia aut ambo concurrerent respectu effectuum eorumdem ut causae partiales mutuo se exigentes respectu eorum, et tunc neutrorum esset simpliciter primum, quia utrumque a reliquo dependeret in causando; aut utrumque esset causa totalis, sic saltem quod posset causare illam altero circumscripto. Et hoc falsum, quia contradictio est quod aliquis effectus essentialiter dependeat ab A et tamen quod possit causari circumscripto A."" Et hoc arguitur aliter sub hac forma: iste effectus demonstratus, aut posset quantum est ex sufficientia causae causari ab uno primo altero circumscripto, aut non. Si sic, igitur illud quo circumscripto potest causari non est eius causa essentialis. Si non, neutrum est eius causa totalis, quia nihil est causa totalis huius effectus, nisi ipsum causet vel causare posset, omni alio circumscripto.

101Item dixi supra quod simul stant quod effectus aliquis demonstratus sit de facto ab alia causa creata et tamen quod Deus sit istius effectus causa totalis, et vocando illud causam totalem huius effectus a quo poneretur effectus ille omni alio circumscripto.

102Contra illud arguitur sic: Deus non posset concurrere cum causa secunda nisi vellet effectum capere esse et a se et a causa secunda simul. Sed hoc dato, circumscripta causa secunda, effectus non caperet esse, nam contrarium dicere est dicere oppositum in adiecto.

Responsio Adae ad argumenta Chatton

103Ad primum istorum dicendum quod nisi quis velit dare quod idem effectus numero est naturaliter causabilis a diversis agentibus numero et eiusdem speciei, prima consequentia non valet. Et credo quod illud non est rationabiliter dandum. Nec probatio consequentiae valet quia aequalis perfectio non concluderit plus nisi quod possit in aequales effectus non tamen in eosdem isto tamen dato, cum probas falsitatem consequentis, dico primo quod potest bene dari quia respectu effectus alicuius causati ab ambobus simul concurrunt ut causae partiales. Nec esset maius inconveniens quod alter Deus concurreret cum altero sicut causa partialis quam quod Deus modo de facto concurrat cum musca sicut causa partialis respectu eiusdem effectus.

104Et cum arguis quod tunc neutrum esset simpliciter primum, quia dependeret a reliquo in causando, dico quod non sequitur, nec unum nec aliud, non plus quam quod Deus dependeat a musca in causando ex hoc quod concurrit cum musca in causando. Et ratio eadem est utrobique, quia licet concurrat cum musca vel alio utrobique primo in causando, non tamen dependet essentialiter a musca vel ab alio primo in causando quia sine tale comprincipio in eundem effectum numero, illo dato, posset vel in similem, illo non dato.

105Et etiam concedo secundum partem similem, quia utraque quando concurreret respectu eiusdem effectus numero, esset causa totalis illius effectus ut ibi sumis 'causam totalem' pro causa, scilicet, quae posset causare altera circumscripta. Et cum improbas illum sensum, concedo illud ad quod deducis, ut supra concessi quod, scilicet, a nullo primorum determinate[?] dependeret effectus essentialiter, primo modo superius exposito sumendo 'dependentiam essentialem', quia sicut accipis tu hic. Et causa huiusmodi ibi tacta est. Quilibet enim talis effectus requirit aliquod primorum, hoc vel illud, sed nec hoc determinate vel illud. Exemplum de sole ad hoc quod producat hominem requirit quod aliquis homo concurrat, sed nec determinate quod ille vel ille.

106Ad secundum posset dici quod: licet maior non sic, sit distincta secundum compositionem et divisionem de vi vocis. Sed sit sensus divisionis unius alterius sic distinguendo puncta[??] illius non est possibile Deum concurrere cum causa secunda nisi velit etc. Tamen ex quo aliqui inte?nt[?] eam ad alios duos sensus erga aliqorum distinguo sic eam et in compositione est vera, quia tunc est iste sensus. Haec non est possibilis Deus concurrit cum causa secunda in producendo effectum aliquem sine hoc quod velit effectum illum capere esse a se et a causa secunda simul, et hoc est satis certum in sensu divisionis. Negat quod Deus non habet potentiam concurrendi cum causa secunda respectu alicuius effectus nisi de facto velit sic concurere, et hoc est falsum. Tamen quia multa potest quae non vult secundum Magistrum 43 distinctione primi libri, tum quia Deus potest velS77vb le concurrere cum voluntate ad actum dilectionis comprincipiandum respectu alicuius oppositi in A instanti, si tunc voluntas libere disponet se ad illud et vellet se toto totam causare, si voluntas non disponeret se libere ad idem cum quia Deus potest libere comproducere effectum in illo instanti cum causa alia et velle quod si non adsit[?] illa creata in A. Puta si per voluntatem liberam rationabilem aliter de creata ordinetur ante A quod non est impossibile se solo producere talem effectum, immo illum eundem effectum quem produceret cum causa tali secunda, si adesset in A.

107Dices: si essent duo primi, uterque argueret aliam nulli[?] potentem, sicut arguit Hugo de Sancto Victore, quod unus posset nolle esse idem quod alius velle.

108Responderet pro cuius quod non sequitur. Tamen, quia vel uni determinarentur sui effectus vel ita essent caritavi[?] adinvicem quod neuter posset difformiter alteri velle. Similes rationes multae possent fieri sine ista, sed ita Scotus superius posita videtur mihi melior inter omnes.

Tertium dubium et quartum dubium

109Tertium dubium potest esse: an secundum veritatem, ille idem effectus numero, qui de facto sufficienter producitur seu produci posset de hac materia ab uno activo naturali, posset naturaliter produci ab alio activo eiusdem speciei. Quia sicut supra patuit secundum quod aliter et aliter teneretur de illo, aliter et aliter responderetur ab eo qui protervire rationabiliter vellet contra unitatem numeralem primum.

110Et iuxta hoc potest esse quartum dubium: quomodo posset vitari quin eiusdem effectus numero sint plures causae totales sic, scilicet, exponendo quod per quamlibet, earum alia circumscripta vel aliis manentibus, adhuc producretur. Ex quo sequeretur etiam quod illud idem quod produceretur ab uno primo, produci posset ab alio suae speciei. Si poneretur hoc, idem videntur concludere argumenta Ockham.

Ad tertium dubium An ille idem effectus numero posset naturaliter produci ab alio activo eiusdem speciei?

111Ad illud dubium tertium videtur mihi dicendum quod non pro quo pono unicam rationem: quia non minus repugnat actio aliter mere naturali producere in passo aliquo, realiter et situaliter ab eo distincto, effectum eundem numero quem aliud activum iusdem[?] speciei natum esset sufficienter in illo circumscripto, producere quam alteri activo mere naturali alterius speciei respectu effectus ab eodem producibilis in passo competenti realiter vel situaliter distincto. Igitur si uni repugnat, videtur quod cuilibet repugnabit. Sed aliter repugnat hoc, quia visionem sensitivam vel intellectivam eandem numero quam causat respectu sui hoc visibile vel hoc intelligibile, nullum aliud visibile eiusdem speciei posset producere, quia nullum aliud sensibile natum esset sufficienter, hoc circumscripto, producere visionem propriam illius. Tum quia tunc non esset propria huius, vel nulla habebitur propria visione[?] causabilis per naturam vel propositum. Tum quia activum naturale agit secundum ultimum potentiae suae, et ideo, si haec albedo causare visionem propriam alterius albedinis, sufficeret, et non plus unius alterius a se quam cuiuslibet infinitarum, igitur cum non sit maior ratio quod causet unius quam alterius visionem vel causabit propriam cuiuslibet vel nullius et non cuiuslibet alterius, quia tunc infinitas. Igitur tantum propriam sui ipsius et sicut non potest causare visionem propriam alterius ita nec albedo alia visionem istius.

112Et praeterea omnis cognitio est signum naturale illius quod per se significat tali potentiae quam informat.

113Praeterea aliter eandem cognitio posset esse non tot quin plurimum distincta cognitio.

114Item nihil in mundo esset cognoscibile cognitione sibi propria.

115Ex hoc sequitur corollariae quod haec albedo sive posset causare infinitas visiones sui sive tantum unicam. Semper in eadem potentia, numquam tamen poterit causare nec in eadem potentia nec in alia aliquam de omnibus potentiis infinitis causabilibus in eadem potentia vel aliam propriam respectu cuiuscumque alterius albedinis. Et tamen cum hoc stat, quod verum est, quod omnes visiones proprie quarumcumque albedinum causabiles sufficienter ab illis albedinibus et potentiis visivis[?] eiusdem speciei specialissimae, sunt eiusdem rationis, quia omnes causae concurrentes ad causandum, sunt eiusdem speciei cum causis concurrentibus respectu alterius causandae, etc.

116Et quantumcumque via haec arguendi de diversis ignibus respectu eiusdem ignis numero causandi non posset ita evidens sumi ex propriis conditionibus ignium, sicut hic ex propriis conditionibus S78ra actuum vel obiectorum, tamen omne argumentum quod fieret ad probandum oppositum de ignibus, aeque probaret oppositum de obiectis et visionibus, et ita naturalis vel necessaria causalitas est ex una parte sicut ex alia.

117Ex quo patet quod evidenter falsum est dicere quod idem numero causabile sit a diversis naturaliter obiectis, si alia sit possibilis cognitio vel propria visio hoc argumentum. Igitur arguitive per locum a simili innotescit haec ille.

118Et si arguatur contra hoc per motivum Scoti de filiis et patribus quia dato quod Adam non peccasset, byd[?] praescisse fuissent secundum Sanctos salvati tunc et nunc igitur cum multi nunc salvandi habuerint patres damnatos de facto quorum nullus tunc fuisset in rerum natura, secundum hoc, igitur habuissent patres alios.

119Dicendum quod Sanctorum dictum intelligendum est de identitate tunc et nunc animarum, non corporum.

Ad quartum dubium: quomodo posset vitari[?] quin eius dem effectus numero sint plures causae totales

120Ad quartum dubium dicendum sicut patet ex responsione ad dubium praecedens quod eiusdem effectus numero non possunt naturaliter esse plures causae effectivae totales exponendo etiam isto modo 'causas totales'.

Responsio ad rationem Ockham

121Et tunc ad argumentum Ockham in contrarium dicitur quod non procedit nisi contra hominem, scilicet Scotum, dantem quod idem effectus numero, puta idem ignis, esset producibilis naturaliter a diversis ignibus cuius oppositum hic dico, et cuius oppositum etiam dicit in Reportatio, [parte] quarta, quaestione prima, distinctione de resurrectione et tenet Ockham. Unde dico quod ponendo stuppam vel quantumcumque parvam rem inter duos ignes aequales leviter diceretur quod unus ignis circumstans igniet medietatem unam et alius aliquam. Quicumque enim ignis, quantumcumque parvus, habet intra se partes existentes[?] numero infinitas.

122Dices: saltem non respondens pro aliquo positae[?] continuam componi ex indivisibilibus. Quia secundum illam opinionem statur ad minimam non habens partes intrinsecas quarum una posset ab uno igne igniri et alia ab alio.

123Respondeo quod ista opinio, licet falsa sit, non obstante quod causaretur minimum secundum extentionem, si tamen forma ignis habeat latitudinem graduum, adhuc posset poni quod illius ignis, minimum secundum extentionem, unius gradus perfectionis intensivae causatur ab uno igne et alius ab alio.

124Sed dices: ista opinio, sicut ponit minimum secundum extensionem, ita etiam minimum secundum intensionem. Capiatur igitur, secundum opinionem licet falsam, ignis minimus, id est, nec divisibilis secundum intentionem nec secundum extensionem, quia nolit ibi Deus cooperari ad maiorem ignem cum illis ignibus activis, et tunc, iste ignis, minimus utroque modo, habet partes quarum una ab uno et alia ab alio causari posset.

125Responsio eadem est ad illud argumentum et ad argumentum Ockham, in forma quam ego feci supra, non ponendo stuppam inter duos ignes, sed magis ponendo multos ignes in eodem situ adaequato et stuppam vel materiam primam minimam, uniformiter omnibus approximatam vel in medio. Et licet ibi posset evadi ponendo intensionem et latitudinem graduum in forma ignis, sicut ponit Commentator quod formae elementares possunt intendi et remitti, tunc enim dicerem leviter quod unus gradus esset ab uno et alius ab alio igne; quod non esset verum, si non habent latitudinem.

126Tamen concedo quod forma substantialis non suscepit magis et minus, ideo non posset sit evadi, sed vel oportebit dicere quod ista materia minima reciperet formam ab uno non ab alio, quod non videtur rationabile, cum in omnibus ponantur pares, ideo vel uterque causabit vel neuter, vel quod ista materia simul reciperet duas formas eiusdem speciei non facientes unam. Quod licet non sit apud me verum, citius tamen hoc ponerem quam dicerem quod iste effectus secundum numerum qui sufficienter produceretur ab uno illorum, posset produci naturaliter ab altero. Quia hoc scio esse verum in simili, quia istud verum est quod anima separata simul posset perfici duabus intellectionibus propris duorum angelorum; puta, si simul cum hoc quod videret unum, illorum visione non cessante videret alium, Deo volente secum principare et non unire illam peiori. Non enim video quin hoc possit sint nec video quin albedinis partes, quae nunc in formant subiectum, si Deus divideret, ita quod non constituerent unam S78rb sicut prius, et tamen utraque informante subiectum sicut prius informavit.

127Vel oportebit, tertio, dicere quod materia non reciperet aliquid sed manebit in medio mille ignium qui non potuerint conburare[?] unam stuppam, quod videtur absurdum, cum sit materia summe disposita ad patiendum et approximatur activo naturali non impedito sed magis promoto ad agendum.

128Vel oportebit, ulterius, dicere supposito quod forma ignis sit indivisibilis intense, quod ambo simul producunt eundem ignem numero; quod concederem, supposita, indivisibilitate formae causabilis intensive.

129Dices: igitur idem effectus numero posset naturaliter produci a diversis agentibus eiusdem speciei cuius oppositum dixisti.

130Responsio: non est verum. Non dixi oppositum; sed quod iste effectus secundum numerum qui potest sufficienter produci ab uno talis speciei, non potest produci ab alio et nunc addo quod nec ab isto et alio simul.

131Unde dico quod vel forma substantialis naturaliter producibilis, quaelibet est divisibilis in infinitum intensive et habet latitudine quod utique non nego nec concedo hic quod idem ignis potest simul produci a duobus ignibus, sed iste secundum numerum a neutro per se produceretur, nec naturaliter produci posset a quocumque vel quomodocumque, sed varies efficientis quantumcumque parum volueris in numero vel in entitatem, habebis semper alium et alium effectum secundum numerum.

132Et ita haberet dicere qui negaret unitatem numeralem primum et proterviendo poneret multa esse prima respectu effectuum ab eis producibilium.

Instantiae et solutiones earum

133Contra: hoc dato sequitur quod inter individua eiusdem speciei esset ordo essentialis in causando eundem effectum, cum tamen superius dixeris quod causae essentialiter ordinatae in causando sunt alterius rationis. Consequentia patet, quia utraque talium causarum necessario requirit alteram ad hoc quod producat illum effectum, licet utraque producere posset omnem alium eiusdem speciei, sed tamen, per te, non istum.

134Item, non videtur quin si Deus conservaret radium productum ab isto sole annihilando hunc solem et ponendo in eodem situ alium, alius posset conservare radium ab alio prius conservatum. Sed conservare et producere idem sunt in re quoad positiva significata per haec nomina.

135Item, non videtur quin aliud sigillum numero posset conservare figuram aeque impressam ab illo, si Deus poneret ibi aliud, et istud destrueret.

136Ad primum: addo unum verbum ibi quod totum solvit, scilicet, quod in causatione alicuius in specie aliqua sufficit unum unius rationis, et sufficit etiam verbum Scoti, licet ipse magis generaliter illam differentiam valeat intelligere. Ego autem intelligo illam differentiam sic quod nullum individuum sufficienter perfectum in sua specie ad agendum dependet essentialiter ab alio individuo eiusdem speciei in causando effectum talem quin, scilicet, sine alio illius speciei posset in effectum aliquem eiusdem speciei cum illo in quem possunt ambo simul, minus tamen aliquando forte perfectum; si tamen posset esse maior perfectio absque latitudine graduum in eadem specie. Si vero in illa specie sit latitudo graduum, sicut forte in omni re naturaliter producibili, tunc una pars producitur ab uno, et alia ab alio, sed faciunt unum. Tamen vel est necessario ponenda latitudo in specie effectus vel dicendum quod illud individuum productum a duobus simul mutuo essentialiter dependeret.

137Exemplum ad hoc est de tractu navis et de divisione aquae in illo tractu. Unus enim per se illorum saltem non sufficeret. Tamen exemplum illud non multum facit ad propositum, nisi ponendo quod movere localiter esset aliquid efficere, quod ad praesens nec pono nec nego.

138Ad secundum dico quod secundus sol non posset conservare radium ab alio sole causatum.

139Ad tertium non pono quod figura sit res distincta. Et si ponerem hoc, idem dicerem.

Quintum Dubium An possint esse plures causae totales respectu eiusdem effectus?

140Quintum dubium est quid dicendum sit de pluribus causis finalibus, an possint esse plures causae totales respectu eiusdem effectus? Et argui potest quod non, per argumentum Scoti quod supra ponitur, arguendo ad primam partem secundae dubitationis.

141Secundo loco, in contrarium potest argui per argumentum S78va positum in secundo loco arguendo ad oppositum.

142Hic respondemus primo quod quilibet experitur in semet ipso quod saepe idem appetit sic propter diversos fines quod uno quovis illorum finium non cogitato nec concepto pro reliquo faceret vel optaret illud idem. Verbi gratia, volo increare villam tam ut intersim disputationi quam ut loquatur scriptori etc.

143Similiter aliquis vadit ad forum tam ut emat sibi necessaria quam ut inveniat debitorem vel amicum, et est satis possibile quod iste pro utroque illorum ire vellet, dato quod pro reliquo nihil cogitaret. Ut tamen distinctius, videatur quid dicendum sit vado ad argumenta Scoti et Ockham per quae arguitur pro et contra in hoc dubio et in dubio secundo de causis finalibus multis respectu eiusdem.

144Quoad argumentum Scoti potest proportionaliter responderi sicut responsum est de effectivis totalibus.

145Sed responsio ad argumenta Ockham requireret dici quid tenendum esset de causalitate finis, quod non est hic prosequendum. Hic tamen ad praesens dico propter argumentum quod ab agente propter finem, vel fines duos, nullus producitur effectus primo et immediate qui habeat utrumque pro causa finali totali, creata etiam, nec uno modo praeexposito, nec alio summendo causam totalem. Et ratio patet ex iam dictis, quia aliquid causare per modum finis est ab agente creato intendente finem illum vel illos amari amore tali, quo posito sequitur imperium exsecutionis illius quod a tali agente causatur propter talem finem. Illud imperium habet voluntatem simul cum amore uno vel duobus duorum finium pro efficiente, igitur, per praedicta, aliud imperium in specie vel in genere causabitur quam si causaretur a voluntate et amore tantum unius illorum finium; et si imperium est aliud numero, primus effectus imperii erit alius numero, et sic deinceps.

146Dixi autem quod ab agente intendente finem nullus producitur effectus quando intendit duo, qui producerentur si intenderet tantum unum propter duo. Tamen propter motum localem, qui secundum aliquos, et secundum veritatem, non est effectus per se loquendo, quia movere localiter secundum eos non est efficere aliquid nec moveri est aliquid effici, sed est aliquid transferri de situ ad situm, et non est negandum quin propter amorem diversorum ab eodem motio aliquid idem numero transferri posset ab eodem situ numero ad aliam numero eundum situm sicut propter amorem unius illorum tantum fieri posset; tum propter effectum producibilem ab alio activo quam ab illo qui intenderet eundem vel plures fines, mediante saltem motu locali pronente[?] mediante amore finis vel finium. Verbi gratia, si quis propter amorem duorum faceret ignem, et apponeret eadem ligna ad comburendum quae ipse apponeret si tantum cogitaret de uno quovis illorum per se ignis, appositis lignis eundem ignem numero causaret, sive iste applicaret activa huiusmodi passivis propter amorem unius sive propter amorem multorum.

Sextum Dubium: Utrum idem effectus numero produci posset a duabus causis?

147Sextum dubium est contra unum prius dictum. Dictum est enim quod iste effectus qui, de facto, causatur ab una causa effectiva non potest causari sine illa, et si producitur a duabus repugnat sibi naturaliter produci nisi a duabus.

148Contra: si alicui individuo repugnat naturaliter produci nisi a duobus, igitur cuilibet individuo eiusdem speciei repugnat produci nisi a duobus. Sic enim est tu ex alia parte arguis quod qua ratione repugnat uni activo naturali naturaliter producere aliquod individuum quod posset ab altero produci per se, eadem ratione et cuilibet. Et sic si illud individuum potest produci a duobus, igitur quodlibet individuum eiusdem speciei, aequale isti saltem poterit produci a duobus naturaliter, cuius oppositum dicis, supposito quod aliquod naturaliter producibile sit indivisibile in essentia sua seu entitate tam intensive quam extensive.

149Hic respondeo primo quod non est simile. Quia ego arguo ab una causa ad aliam causam et tu ab uno effectum ad alium effectum; ego de producere et tu de produci. Mea forma, maxime si argueretur a simili, vel similibus in specie eadem numquam caperet instantiam tua capit in multis. Verbi gratia, secundum aliquos visio est S78vb quaedam forma indivisibilis intensive. Accipiendo unam albedinem, quae secundum eos est composita gradualiter ex duabus albedinibus minimis tam intensive quam extensive, ista consequentia secundum principia talium nulla est: 'haec visio est producibilis a duabus albedinibus, igitur quaelibet visio eiusdem specie est causabilis a duabus albedinibus', quia visioni causabili naturaliter ab altera qualibet earum per se, repugnat causari a duabus sive produci, quia repugnat visioni proprie huius partialis albedinis sit proprie quod tantum habet istam pro obiecto, produci a quibuscumque aliis albedinibus. Et tamen e converso arguendo a causa activa, ab una ad unam, a duabus ad duas, sequitur generaliter isto modo 'haec causa potest causare duos effectus igitur quaelibet suae speciei sibi aequalis potest duos effectus igitur quaelibet suae speciei sibi aequalis potest duos effectus tales causare' et huiusmodi.

150Aliud exemplum potest esse de causa materiali. Non vidi aliquem concedere quod de hac materia possit naturaliter produci ab aliquo activo naturali idem effectus numero formaliter qui ab alia maxime qui ab alia secundum speciem. Verbi gratia, albedo eiusdem speciei potest naturaliter produci de potentia nivis et de potentia lactis. Et nihil valet consequentia ista: 'haec albedo potest produci de potentia nivis, igitur quaelibet'; et tamen sequitur de potentia illius nivis potest produci albedo, ergo de potentia cuiuslibet nivis potest produci albedo.

151Aliud exemplum: 'ista albedo potest producere duas visiones igitur quaelibet aequalis sibi imperfectione potest producere duas visiones'. Et non solum quaelibet albedo duas visiones, sed etiam plures quia quodlibet activum naturale potest producere, aequali ratione, duos aliquos effectus in eadem specie dummodo non sit repugnantia plures producere vel produci multi specie. Quia non video maiorem repugnantiam ex una parte quam ex alia, sicut supra arguebam, quia qua ratione repugnat uni albedini producere visionem sufficienter ab alio producibilem consimili ratione repugnabit cuilibet activo naturali producere quemcumque effectum determinatum numeraliter producibilem ab alio. Nihil enim quod obstaret video, licet[?] licet nesciam hoc probare efficaciter de aliis per media illis propria, sicut hic de visionibus et obiectis. Tamen convertas consequentiam, et nihil valet secundum omnes: 'istae duae visiones producuntur ab aliqua eadem albedine secundum numerum, igitur aliae quia consequens est falsum de duabus visionibus duarum albedinum quarumcumque.

152Et radix huiusmodi est, quia causa ista est indeterminatior, utpote prior illo respectu huius effectus secundum numerum quam e converso. Idem enim agens quod producit hunc effectum de hac materia, potest alium producere de eadem materia vel de alia materia, numero utroque modo secundum me. Sed iste effectus productus de hac materia ab isto agente non potest, secundum omnes, naturaliter produci de alia materia ab alio genere agente nec etiam ab isto et sic secundum omnes, identitas effectus secundum numerum requirit eandem materiam secundum numerum et non e converso, ita dico ego de causa effectiva.

153Unde arguo sic: pono quod idem accidens numero informaret secundum aliam et aliam partem diversas substantias in specie; puta eadem qualitas vel quantitas unum lignum vivum vivum et mortuum. Tunc sic: 'haec materia composita potest recipere habebant albedinem vel habebant quantitatem, igitur quaelibet similis potest recipere similem'; et tamen secundum omnes ponentes albedinem et similia accidentia recipi non poterit in materia sed in composito. E converso, argumentum non valet: 'haec albedo vel haec quantitas producitur de potentia istarum materiarum non solum numero sed specie distinctarum, ergo quaelibet albedo vel quantitas potest produci de simili subiecto naturaliter', quia, ut iam tactum est, secundum omnes tam philosophos quam theologos, effectus productus de hac materia non est naturaliter idem secundum naturam producibilis de alia.

154Et etiam evidenti ratione hoc probari potest dato quod nullus hoc diceret; quia aliter, saltem cum quibusdam assumptis concessis ab illis qui debent idem numero posse naturaliter produci a diversi, sequitur quod quaelibet forma ignis, ro?ine[?] esset eadem numero cum ista quae hic est. Nec esset nisi unica forma S79ra secundum numerum cuiuscumque speciei simul in universo, quod in suo simili damnatum est pro haeresi in libro Decretalium, ubi damnatur opinio Commentatoris de unitate numerali intellectus in omnibus hominibus. Ratio enim istorum est utrobique eadem, quia si potest agere vel recipere plura eiusdem rationis, eadem ratione infinita. Tamen consequentia est rationabilis. Et si infinita, eadem ratione efficeret quodlibet istorum vel nullum etc. Quod argumentum, licet non valeat, quia Deus libere potest velle producere unum determinatorum volendo producere alium, tamen sicut valet ex una parte de agente quod non posset producere naturaliter nisi unicum, vel plura agentia secundum alios eiusdem rationis de eadem materia non possunt producere nisi unicum, ita sequitur ex alia parte, dato quod eadem forma numero pos sit naturaliter produci de diversis materiis, numero vel specie distinctis, quia semper illa produceretur, et nulla eiusdem rationis alia in illis materiis, quod est impossibile intentum.

155Sic igitur patet ex praedicitis quod de productivo et productis tenet ille modus arguendi; 'hoc faceret tale vel talia, igitur quodlibet speciei suae potest facere seu producere tale vel talia'. Sed ex alia parte non tenet consequentia ad universalem, sed ad particularem: hoc effectus producitur a tali agente, igitur quodlibet suae speciei potest producti naturaliter a tali agente, si igitur aliquod suae speciei potest produci naturaliter a tali agente.

156Exemplum: iste calor producitur a sole, ideo bene sequitur quod aliquis calor eiusdem speciei potest produci a sole, sed non quod quilibet.

157Aliud exemplum: iste calor producitur de potentia ligni, igitur quilibet producibilis potest produci de potentia ligni. Non sequitur: sed quod aliquis alius eiusdem speciei et tamen e converso tenet de potentia huius ligni, igitur et de potentia cuiuslibet ligni eiusdem speciei etc.

158Aliud exemplum: visio producitur vel causatur a duobus visibilibus eiusdem speciei. Et tamen non sequitur, tenendo quod visio sit formaliter indivisibilis: 'igitur quaelibet visio eiusdem speciei cum ista potest produci a duobus visionibus', sed aliqua. Et tamen e converso optime sequitur: 'ista duo visibilia causant unam visionem, igitur quaelibet duo visibilia eiusdem perfectionis et speciei possunt causare visionem'. Et ita in aliis.

Responsio ad rationes principales

159Ad primum argumentum principale patet ex primo articulo in solutione primi dubii, tamen aestimo, quod sit possibile facere argumentum pro conclusione principali primi articuli vel pro conclusione principali secundi articuli, quod convinceret in contrarium volentem protervire[??].

160Ad secundum neganda est consequentia, quia in prima propositione, praedicatum sumitur essentialiter [M 66ra] et non solum personaliter. In minore vero cum dicitur quod 'ille Deus Pater non est Deus iste Filius numero quod vel persona Patris non est Deus vel quod non sit Filius'. Et haec disiunctiva vera est. In conclusione autem cum infertur, 'igitur Pater est alius Deus a Filio', ex usu fidei contra haereticos notatur esse alius a Filio secundum deitatem, ita quod li 'Deus' in praedicato, scilicet, essentialiter et non praecise personaliter, ideo non valet discursus.

161Et per idem patet ad tertium; probaret enim unum verum si, in illa, tertia personae sunt tres dii praedicatum in usu ecclesiae teneretur praecise personaliter, ut esset sensus tres personae sunt tria supposita quorum quodlibet est deus vel habet deitatem, sicut est in existentis, sed ecclesia non sic promittit quod sic utamur, ne per hoc haeretici deciperent simplices, et ne scandalizentur in fideles. Habita enim occasione, crederent nos ponere multos Deus substantialiter distinctos; cum enim ignorent mysterium Trinitatis audito quod fides permitteret in entibus dici tres Deos, statim crederent nos fideles sentire quod tres essent in entibus deitates, et ita fideles fatuos et fidem fatuam reputarent.

162Ad quartum videretur posse responderi negando maiorem. Et ad argumentum Anselmi valet in numero singulari, non in plurali, quia in singulari et plurali alius est modos significandi. Et ideo licet teneat forma Anselmi sub modo singularitatis, non tamen sub modo pluralitatis. Sed apparet quod maior sit vera, scilicet, ea quibus maiora cogitari non possunt, sunt in re eo quod Deo et quacumque alia re demonstrata, haec est vera: ista sunt quibus maiora cogitari etc. Pro quibuscumque demonstratis, illa est falsa: ista sunt maiora prius demonstratis eo quod oporteret. Tunc quod unum illorum S79rb demonstratorum sit maius uno prius demonstratorum et reliquum reliquo quod non est verum.

163Et similiter, si essent maiora secundum cognitionem prius demonstratis, sequitur quod congregatum ex istis secundum cogitationem esset maius secundum cogitationem quam quodcumque primo demonstratum. Et sic esset maius secundum cogitationem ipso Deo sive eo quo maius cogitari non potest. Et sic Deo competeret additio

164Et similiter, si sunt maiora bona, plus sunt diligenda, et sequitur ex hoc: quod Deus et beata maiora sunt, plus diligenda quam Deus. Et huiusmodi[?] ideo convenienter et probabiliter dici potest concedendo maiorem eo quod duo infinita, si essent per impossibile, non essent maiora finito et infinito vel saltem quaecumque finitum et infinitum. Et ideo concedendo maiorem, negat minor, scilicet, quod talia sunt dii. Sed sufficit quod unus illorum sit Deus nec sequitur ea quibus maiora etc., igitur sunt infinita, sed sufficit quod unicum sit infinitum.

165Sed si arguatur sic: quorum quodlibet est tale quod maius eo cogitari non potest, sunt in re aut in solo intellectu, et sic ultra per modum arguendi positum in argumento. Et si sunt in re, sequitur quod quodlibet sit in infinitum, et sic quod ipsa sint infinita, et per consequens, dii, quia tamen ista argumenta possunt fieri de quacumque forma vel re alia secundum speciem in qua non est trinus maximus augmenti, ut tactum est in argumento, videndum est de dicto modo arguendi Anselmi.

166Et respondet unus magister physicae: uno modo quod argumentum tenet solum ratione materiae illud quo maius cogitari non potest etc. Sed de aliis cum arguitur non tenet. Unde tamen arguitur 'ea quorum quodlibet est tale, etc. sunt in intellectu', dicitur negando quod implicat falsum, sicut et istud modos Aureolus est in intellectu. Et cum dicitur quod 'cum quis audit hoc quod dico etc., intelligit', concedo nec sequitur quod talia sunt in intellectu; et posset etiam ulterius dici quod non est alia res quin possit cogitatione falsa cogitari non esse et quod qui cogitat unum tale ac si esset cum talibus cognitionibus non cogitet maius quam false aestimaret se cogitare maius, etc.

167Aliter potest dici eodem modo fere quod gratia materiae tenet argumentum Anselmi supponendo cum omnibus quod Deus est optimum in entibus. Tale enim aliquid est ex primo articulo et tantum unicum ex secundo articulo. Sed nullus potest rationabiliter cogitare 'illud non esse', quia a quo deduceretur ad esse certe a nullo, igitur est ineffabile omnino. Et per consequens non potest venire in assensum hominis ista rationabiliter cogitatis, quia si sit impossibile 'Deum non esse', irrationabiliter igitur dixit insipiens in corde suo 'non est Deus'.

168Istud argumentum est multum efficax, tamen non protervo[??], quod autem Deus sit absolute 'quo maius cogitari non potest', sed sit verum de naturis quarum quaelibet est per se una, licet inquam sit verum et fide creditum, quod per scripturam magnitudinis eius non est finis. Istud tamen non est ex terminis evidens, licet forsan sit demonstrative probabile. Et idem mirum quomodo hic Anselmus supposuerit esse significatum huius termini 'Deus' tamquam omnibus notum, ut videtur quod fecerit, quia hoc supposito processit. Tamen potest dici quod non oportuit eum hic supponere, sed tantum hoc, quasi expertum cuilibet, quia, scilicet, etiam insipiens potest imaginari unum aliquid esse, ita bonum quod non possit imaginari aliquid esse melius secundum per se unam bonitatem, et tunc querendum est A, sic imaginante aut imaginatur illud esse in entibus et habetur propositum cum Deus sit ipsum in entibus, quod Deus est, 'quo maius cogitari non potest' vel non est, et tunc non est magnum imaginabile, et certe haec deductio non valet, nisi gratia materiae vel gratia materiae est bona manuductio ad faciendum bene concipere magnitudinem divinae perfectionis. Sed gratia formae non valet, quia tunc aeque probaret esse in entibus albedinem 'qua maior non posset cogitari'.

169Secundo principaliter restaret quaerere de Trinitate, sed illa materia pro hac distinctione secunda et aliis differtur usque ad distinctionem triginta tertiam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus