Book 1, Distinctio 17, q. 5 [Sorbonne Transcription]

Diplomatic Transcription

By Adam Wodeham

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2014.01 | January 10, 2014

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, January 10, 2014

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d17-q6

1
Quinto circa distinctionem 17 quaero utrum augmentatione caritatis vel
alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum
novus gradus inducitur ita valet intelligendo quod in omni instanti
sit totaliter nova forma

2videtur quod sic quia secundum commentatorem et philosophus 3o
de anima pluries
oportet recipiens denudari a natura recepti igitur
anima quando novum gradum caritatis recipit denudatur ab omnibus praece
dentibus

3// Contra tunc nullus actus meritorius procederet a caritate quia
sicut quis meretur deus auget caritatem igitur si quis in hoc instanti no
viter meretur in hoc instanti datur sibi nova caritas ab ista non pro
cedit praesens meritum quia ipsa est posterior natura t?e[?] vel causalitate hoc merito
pro ipso collata nec ab alia quia nulla est alia in hoc instanti nis rema
neat praeexistens

4/ Item tunc frigidum sub centuplo frigore per su
um frigus remittendo calorem destrueret calorem centuplo
se maiorem quia statim erit ibi alius calore secundum hoc

5 Ait primo tenebo
quod non propter rationes ad oppositum et alias apponendas 2o arguam contra
conclusionem meam et solvam

6 pro hac igitur conclusione arguit okam libro primo distinctione 17 quaestione
5 contra opinionem primam
primo per hoc quod in individuis eiusdem speciei non est
ordo secundum perfectivus et imperfectivus nisi propter maiorem pluralitatem partium etc
quare ibi et omicte quod cui[?] non placet in hoc argumento et in aliis

7
Item 2o per hoc quod nulla est repungnantia caritatis ad caritatem cum sicut
eiusdem rationis etc.

8 3o per argumentum scotus quod actus meritorius caritatis
vel virtutis habitum virtutis augmentat igitur habitus praecedens re
manet et habetur propositum vel non remanet et tunc iste actus non
esset ab habitu quia nec a praecedenti nec a novo etc

9 4o arguit scotus
quod 4us sensus actus augmentans habitum potest esse inperfectior primo actu
vel secundo

10 5o quod similiter sicut arguit scotus tunc calidum remictens fri
gidum infrigido produceret frigus etc Item in positione sua
arguit ducendo ad inconvenientia

11 primum quod tunc in tali augmentatione
essent infinitae formae quarum nulla est pars alterius nec aliquae partes
eius fuissent pertransitae

12 ad hoc ducit scotus quare quaestione 4 distinctione
17 primi
et secundum quod tunc esset dare ultimum rei permanentis in esse et illud
amplius mihi placet qui alias ostendi hoc includere contradictionem nisi
daretur tempus componi ex instantibus quod scilicet alia res habeat S110va
ultimum surum[?] et tamen quod non particulariter desinat esse consequentiam probat iste satis bene
quare

13// Ex quo ulterius infert duplex inconveniens primum quod naturaliter poterit
fieri quod alia res permanens et permansiva tantum duret per instans
// Et ex hoc ultra quod deus potest simul facere actum infinita quod est contra mul
tos contrariam opinantes infinita inquit non facientia unum quid Istud
tamen quod hic addunt de partibus conci?[?] quod sint infinite d?te[?] totaliter non est
verum generaliter intellectum

14 Item arguit scotus et bene incidit quaestione in idem
cum pari ratione okam quod tunc natura talis intensibilis sub determinato gradu
magis vel minus esset species ad individua haec est intensio albedo in tali gradu vel caritas in tali gradu est species speciessima et tunc haec intentio albedo esset genus
proximum et ita de omni natura habente talia individua extendentia et ex
cessa consequentiam probat quia quidquid dicitur per se et inquit de multis indivi
duis similitudinis solo numero differentibus et est conceptus absolutus et simplex
est species talium sed ita est de intentione causabili[?] ab albe
dine in tali gradu igitur ita intentio solis 8[?] talibus communis est species
nec apparet ibi rationabilis ?vasio[?] nisi ista quam exprimi okam in suo
primo argumento

15 praeterea sicut tangit scotus tunc non salvaretur motus
secundum talem et talem qualitatem quia statim quando recedetur a termino a quo
generatur alia forma et tunc non salvaretur unitas motus ad qua
litatem aut conci?tas[?] nisi secundum partes motus et ita successio non argueret
motum

16 Et videretur motus vel successio continua componi ex indivi
sibilibus quae videntur inconvenientia et contra rationem et contra patet quia ad unitatem al
terationis requiritur unitas formae secundum quam est per philosophus et commentatorem 5 physicorum et rationabile esset hoc si non differetur ab eis
// Item etiam rationem factit C et probat consequentiam quia non est hic maior unitas
motus praeter unitatem subiecti quam si deus continue faceret angelum post angelum vel saltem dicam ego quam si ds[?] continue faceret animam post animam in eodem corpore
gradm ca?tu[?] aequalem post alium continue sicut in proposito facit inaequalem secundum hanc
viam immo melius vocaretur tunc motus distractus quam conti?us[?]

17
Item iuxta argumentum scotus videtur inconveniens magnum quod actus peccati
commissionis remictens habitus virtutis causet habitum minus intensum
vel quod actus odiendi deum producat active amorem dei habi
tualem nec valet ratio de producere per accidens quia non est hic alia casua
sufficiens de facto quae per se producat illum Et per idem potest tunc argui
quod actus compti?us[?] generaret tunc[?] vitium

18 praeterea ista via non salvat
augmentum sed solum generatione et corruptionem quia nihil hic maneri intra speciem
formae cui aliquid aceresceret[?]corresponderet

19 ad hanc etiam con?om[?] arguit fi rafis[?] primo
quia sequitur quod alteratio facta secundum tales formas componatur ex indivisibilibus
et mutatis esse quod repungnat 6 physicorum consequentia probatur quia materia eius componitur ex
indivisibilibus secundum qualitatem sibi successionibus ut ponit opinionem haec nec habet
aliam materiam secundum quam fit alteratio igitur alteratio componitur eodem modo ex indivisibilibus
consequentia patet quia materia et motus consequuntur se in divisibilitate et in indivisibilitate
sicut probat philosophus 6 physicorum et commentator ille commento 17

20 Item instans tunc
esset immediatum instanti consequentia probatur aliter tamen quam ab eo quia immediate post
ca?re[?] qui est in hoc instanti individualis intensive et indivisibiliter
existens erit alicuius calor simpliciter indivisibilis et indivisibiliter existens alioquin alteratio non esset continua nec uniformis et per consequens
immediate post hoc instans erit alius sine tempore medio immo alius erit im
mediate post hoc instans totaliter distinctus ab isto

21 Et confirmatur hic per
modum arguendi commentatoris super 8 physicorum commento 33 ubi probat quod
augmentatio digitalis facta in uno ano non est continua per totum
annum quia sicut arguit quaelibet pars ibi generata fuit subito
et in instanti igitur infert ipse augmentatio non est continua nisi instantia con
tinarentur[?] in tempore antecedens tamen commentatoris ego falsum esse non dubito
quia tunc motu localis fieret in instanti nis intelligeret quod suito generaretur
et pos dilataretur et non simul

22 praeterea tenentes consequentiam conclusioni probandae po
nunt quod contraria compatiuntur se in eodem et quod ad introductionem caloris
corrumpitur aliquis gradus frigiditatis igitur hoc dato simul cum conclusione probanda sequitur
quod eadem qualitas generet se probo consequentiae ponatur quod tandum agat
infrigidum et quod repatiatur illud calidum ab isto frigido
sicut est neccessariam secundum philosophus et commentatorem 4us physicorum commento 16 ubi dicunt et
libro de generatione quod omne agens naturale in agendo repatitur
sic igitur caliditas generata infrigido in hoc instanti a et quia secundum S110vb
istam positionem per hoc quod a generatur infrigido corrupatur frigiditas prae
cedens et generatur per accides et una remissior sic ita remissior
quae est in hoc instanti b simili modo sic aritas quae generatur in hoc instanti b in
hoc agente calido per repassionem c et frigiditas in eo genera
ta in hoc instanti d tunc ex quo in omni motu movens et motum
sunt simul in rr[?] natura et in omni etiam generatione et cor actione agens et
factum sunt simul quod non quod nihil est nihil facit sequitur quod a et b ex u
na parte generentur et in hoc instanti ab aliquibus qualitatibus quae sunt etiam in
hoc instanti et non sunt aliae qualitates inca?do[?] agente quam et d ita nec
aliae infrigido reagente quam a et b et econtra igitur ea d qualitas
generat se mediante quia generat generans se immediate quod est propositum
haec illae praeter pauca verba quae addit propter ad fortificationem argumenti

23
Tamen non video quod oporteat supponere contraria in eodem proportionaliter
intendi et remicti immo aeque videtur valere argumentum sine hoc per hoc quod
agens naturale in agendo repatiatur[?] nam tunc eodem modo sicut prius
erit utrobique nova forma tota et ultra ut prius deduci po
terit argumentum

24 praeterea retento eodem casu sequitur quod nulla corrumpetur quali
tas passim per aliquam qualitatem istius activi quae non sic et ita nulla
qualitas istius corrumpit aut corrumpitur per aliquam quae non est quia quod adhuc
est non corrumpitur

25 Et praeterea nunc producit istam igitur nunc non corrumpit illam alioquin simul produ
ceret et corrumperet idem omnino neque corrumperet quia nulla huius agentis
quae nunc est non erit post hoc instans igitur nec corruptionem aliquid post
hoc instans nam omne quod corrumpit vel corrumpet aliud est aliquid vel erit
aliquid pro instanti quo corrumpit vel corrumpet Item tunc remictens ca?rum[?]
per modici?tm[?] cuius faceret unum infinitum per aequivalentiam quia infinitas
qualitates alicuius determinate quantitatis vel maioris corrumperet quod est per
aequivalentiam tamen malum sicut si plus corrumpentur

26 Item post d anima[?]
contra platonicos ponentes animam movere circulariter ut speram tan
gentem intelligibilia arguit philosophus deducendo ad illud inconveniens quod tunc infinite
intellectiones erunt pertransitae in parvo tempore

27 Item tunc agens natura
le in tentuplo perfectius alio in passo minus resistente et hoc
agens secundum ultimum potentiae suae produceret effectum in centuplo imperfectio
rem quam agens sub centuplum in passo maius repungnante
retento casu argumenti quem ponunt communiter tenentes oppositum conclusionis hic
probandae quia illud calidum[?] producit vel producere potest infrigido calorem
subcentuplum illi quem producit illud frigidum in tali calido remictum
do per reactionem calorem illius ponatur quod sint in tali proportione
sicut est possibile illis datis igitur

28 Item specialiter argui potest
hic in proposito de caritate quia caritas non corrumpitur nisi intervenien
te mortali peccato sed in augmentatione caritatis peccatum mortale non
intervenit unde et in isto casu de caritate tenet campsale sequens
oppositam conclusionem[?] quod caritas prior non corrumpitur sed advenit conclusionem[?] alia
et alia non componentes cum prioribus

29 Contra istam conclusionem arguitur mul
tipliciter secundum philosophum generatio unius est corruptio alterius sed in fine augmentationis
caliditatis aliquid est de novo genitum igitur aliquid in corrumpitur et
non nisi caritas igitur etc

30 Item in motu locali mobile desinit
habere locum a??m[?] praehabitum vel partem illius igitur a simili in motu ad
formam

31Item termini motus sunt incompossibiles sed in augmentatione caritatis
et alterius formae caritas[?] praehabita est terminus a quo et terminus ad quem
caritas sequens igitur istae caritates sunt naturaliter incompossibiles in
eodem

32 Et si dicas quod per se terminus a quo non est caritas seu privo seu
non esse caritatis acquirendae

33 Contra alteratio est motus inter terminos
positivos quia est a subiecto in subiectum id est a positivo in positum 5
physicarum

34 praeterea contraria non compatiuntur se in eadem parte ex praecedente conclusione
si caritas maior et minor contrariantur ut videtur qui per philosophus 5 physicarum
minus album contrariatur magis albedo et patet etiam aliunde quia inpossibile
est idem
subiectum simul et semel esse minus calidum et magis calidum et hoc non
est nisi propter aliquam repungnantiam vel contrarietatem igitur

35 praeterea augmentatio
mobilis et qualitativa similes esse videntur in omnibus nisi quod una est secundum S111ra
extensionem et alia secundum intensionem sed saepe in augmentatione mobilis et extensa
quantitas praeexistens corrumpitur igitur similiter in qualitativa seu secundum intensionem
minorem probo quia volo quod aer rarefiat uniformiter vel a deo sal
tem secundum omnem partem tunc quaro aut quantitas praecedens manet aut corrumpitur
et si corrumpitur habetur propositum si manet aut igitur manet secundum se totam prae
cise in eodem subiecto quo prius aut in alio si detur primum quaero a
quo recipitur quantitas adveniens aut in isto so?to[?] aut in parte sua aut
in alico alio aut in nullo si in isto vel in aliqua parte eius sequitur quod duae
quantitates simul erunt in eodem quod non est possibile per naturam 4m dari non
potest quia tunc etc separata si detur 2m qudo quantitas praecedens non
manet secundum totam praecise in eodem subiecto igitur neccessario migrat secundum se totam
vel secundum aliquam partem sui a subiecto in subiectum quod non est possibile per naturam
igitur

36 praeterea forma posterior est simplicior praecedenti igitur praecedens non manet
quia si maneret ambae essent compossibiles eam et quae habetur in fine esset
compositior praeteste[?]

37 aliter arguitur sit quod eo modo se habent magis et minus in
una specie sicut indiversis speciebus sed in diversis speciebus quanto u
na species est perfectior alia tanto perfectius continet eam et modo
simpliciori id est tanto est simplicioribus igitur cum simplicitas sic perfectio
in omnibus formis videtur etiam quod in eadem specie forma perfectior sit simplicior et
non faciens additionem cum minus perfectam quia tunc essent compositior

38 item consimili modo se habet ut videtur etiam magis et minus informis accidentibus
quomodo se haberet in substantialibus si in substantia esset magis et minus sed in forma substantia
li forma perfectior etiam in eadem specie est simplicior minus perfecta et non perfectior
secundum additionem realem ad inperfectiorem quae ponitur de anima christi quae non
fuit compositior anima petri sed simplicior et tamen perfectior in essentia animae igitur
eodem modo de forma accidentali

39 Item parte caliditas remissa non
conpatitur secum firgus remissum naturaliter igitur nec duae partes caloris
compatientur se in eodem naturaliter coextensae consequentia probatur quia quaero unde pro
veniret successio in causando non per frigus parte nec ex inperfectione
agentis quia pono quod sit perfectum nec quia passum non potest simul
recipere quia in fine habet omnes simul igitur aliquando hoc provenit ex in
compossibilitate partis praecedentis ad sequentem

40 Item duorum actuum
intelligendi eiusdem rationis in eadem potentia respectu eiusdem obiecti unus potest esse per
fectior et nobilior et tamen perfectior non habet plures partes quam inperfectior
quia tunc posset acquiri successive et per motum consequens falsum quia tunc beatitudo
posset augeri et posset ad eam esse motus et haberet partes igitur ex
opposito si non habet partes non posset una beatitudo esset esse perfectior
alia in eadem specie speciessima[?] et haec conclusio non solum non est vera sed nec
bona quia tunc anima christi non haberet nobiliorem beatitudinem quam anima petri
quia per te ubi formae sunt indivisibiles non est una perfectior alia
in eadem specie sed actus beatifici sunt indivisibiles alioquin una vi
sio beatifica includeret infinitas visiones dei

41 Item visio corpora
lis potest habere perfectiorem et minus perfectam visionem respectu eiusdem obiecti sensibius[?] et tamen visio non et forma partialis Item species albedinis
in medio quam tu okam dices esse albedinem remissam non habet par
tes tales cum sit indivisibilis et tamen una species talis in eadem
specie potest esse perfectior alia

42 Item non est negandum a potentia dei de quo
non apparet contradictionem includi vel sequi ex tali concesso sed non
apparet unde arguet contradictionem quod ubi individuum quod licet est simplex unum
sic perfectius alio igitur

43 Item convenientia specifica in non habentibus par
tes non requirit quod individua sint simulona[?] quia ad hoc quod in
dividua alia sint eiusdem speciei sufficit quod plus communicant quam
solo genere sed ad hoc non requiritur quod sint similitudina[?]

44 Item licet ockam dicat se alias rnfirarum[?fitzralph] si okam
dicat se alias sensurum de anima christi et vide articulus tamen py
sis[?] tenet quod est error dicere quod anima christi non sit nobilior anima vi
de quaero igitur quomodo debet intelligi articulus vel vult quod sit
nobilior in substantia et tunc habetur propositum quia anima est indivisibilis non hbens
tales partes vel solum quod habeat nobiliora accidentia seu proprietas
accidentales et hoc non quia ad istum intellectum fuit ista conclusio condemp
nata sicut patet per verba articuli igitur

45 Item dato quod sic nobilior in proprie
tatibus accidentibus sequitur propositum quod in substantia quia non plus una substantia animae S111rb
haberet nobiliores proprietates quam alia nisi quia esset nobilior substantia nec valet differre quod in in
dividuis eiusdem speciei non est ordo etc ubi supra in prima responsione okam quod
ista maior est articulus condemnatus in sensu recte ad quem condemnatur

46
Item contra motum unum in alio argumento per conclusione videtur quod tu ipse habeas
concedere inconveniens ad quod tu deducis scilicet quod deus possit simul
conservare infinita in actum quae non haberent aliquid per se unum tu enim
ponere habens infinitas partes in ista forma quarum quaelibet distinguitur
a qualibet infinitarum assignabilium et quarum quaelibet potest esse sine alia quia semper
praete?s[?] etiam de facto fuit sine sequente et nulla parte posterioris se existente
de quibus fieri potest argumentum scilicet de partibus proportionibus infinitis posterio
ribus semper respectu alicuius determinatae prius datae igitur quando simul sunt totaliter
distinguitur

47 Item per commentatorem[?] recipiens denudatur a natura recepti igitur
in adventu formae sequentis corrumpitur praecedens

48 Item in 6 principiis
forma est componi contingens simplici et in variabilis essentia consistens

49 Item
forma substantialis est indivisibilis igitur et qualitas antecedens patet per philosophus saepe et consequentia
patet per commentatorem 3 caeli et in commento 67

50 ad primum istorum respondet okam
quod ista propositio non est vera sicut patet in generatione luminis in medio vel
intentionis vel volitionis in anima sed in generatione substantiali est naturaliter
verum et de hiis loquebatur philosophus illud dicens de hic etiam supra patuit
respondendo ad 3m argumentum praetestis[?] quaestionis et etiam potest intelligi de generatione simpliciter
quae est tamen substantiarum non de generatione secundum quid

51 ad 2m dicendum quod non
est simile de motu locali et aliis motibus quia in aliis iam
probatum est quod augmentatio potest esse sine corruptione ut in illuminatione
medii et in augmentato calliditatis etiam remissio sine generatione ut cum
remictitur calor ignis sed in motu locali non est naturaliter acquisitio sine
deperditione nec econtra tamen hoc non est ex natura motus quin scilicet per
aliquam potentiam posset esse motus acquisitivus localis a deo sine deperdi
tione

52 ad 3m quie[?] supra in okam distinctione 17 primi quaestione 5 ad illud
opinio[?] philosophus vult dicere quod motus alterationis directus a subita mutatione
requirit quod sic a positio ad positum non sicut a termino per se sed
sicut neccessario requisito per concomicatiam quia alteratio successiva non posset
esse sine pluribus partibus saltem eiusdem formae praeter subiectum recipiens
vel amictens illa positiva

53 ad 4m dictum est in praecedenti quaestione
maior enim calliditas et minor non con?iantur nec album esse uno gradu
albedinis qui est minor et albedine composita ex x gradibus quae est maior sed esse simul faciens sed magis album et minus album ad communem
intellectum repungnat eidem propter hoc quod per ipsum esse minus album intenditur
non solum ipsum esse album ita albedine quae est minor sed etiam cum hoc quod
nominare suum subiectum dicendum quod bene verum est quod minor albedo nata est denominare s?m[?] suum et quando maior denominant sed non sitdicitur quod non quando maior denominat sicud dicendo
hoc est minus album quia hoc est dicere quod denominaret ipsum habere per
nam albedinem et non maiorem sed sic hic est tanta albedine album

54
ad 5m tenenda est minor et ad probationem dicendum quod non oportet istam aug
mentationem quae sit in rarefactioen fieri per generationem novae quantitatis nec per corrup
tionem praetestis[?] sicut oportet in augmentatione qualitatis Sed per coex
istentiam aut coextensionem eiusdem rei et partium suarum maio
ri loco si sic in loco et ita salvatur hic transitus a parvo ad
magnum per motum localem sed ex parte alia non potest eadem quali
tas prius remissa naturaliter fieri intensa nec maior intentione per so
lum motum localem sed per hoc quod pars adveniens et ita cui ad
venit constituit maiorem sicut habet insequentibus decla
rari

55 ad 6m negandum est antecedens si intelligitur universaliter et in omni
casu ubi secundum alterationem continam[?] acquiritur forma alia

56 ad probationem
dicendum quod non est eodem modo vel modus sic ad propositum dicendum etiam
quod licet maior particulariter intelligenda vera sit habet tamen multas in
stantias nam homo est perfectior secundum speciem igne et tamen est
compositior eo et saepe etiam in eadem specie substantiali saltem secundum extentionem
et etiam si suscipiat magis et minus secundum intensionem forma perfectior est compositior
et minus perfecta forma simplicior

57 ad 7m concedo maiorem dato
quod substantia posset naturaliter suscipere magis et minus et particulariter acquiri non
solum partitate subiecti sed etiam formae secundum incarnationem et remissionem minor
autem licet vera sit secundum opinantes alicos ego tamen nego eam et causa S111va
tacta est supra in prima responsione quia apud me etiam nec de animalibus sed nec
de animalibus non nulla substantiam substantialiter perfectionem alia in eadem specie
speciessima habens quidquid ad istam speciem requiritur nisi quia extensior id est nisi
quia habens plures partes secundum extensionem vel quia intensior et tunc erit com
positior

58 ad 8 neganda est contra et ad probationem dicendum quod procedit ab insuf
ficienti et causa patuit praecedenti quaestione

59 ad 9m neganda eset minor et tamen probatur
quia ad visionem posset esse motus concedendum eest het hoc vel per motum vi[?] vel
per motum oculi vel per successivam dispositionem maiorem medii vel per a
motionem inpediti vel per successivam augmentationem alicuius requisiti ad
perfectam et intensam visionem habendam et sic de similibus causis et ideo
falsum est visiones esse formas indivisibiles nec etiam bona conclusio ut debetur verbum
contra verbum quia non est bona conclusio quin deus de omni potentia sua posset
successive et continue meliorare in alico beato visionem beatificam us
que ad aliquem certum gradum et hoc inplicat contradictionem nisi illa
esset divisibilis quia alioquin instantia essent inmediata quod inplicat contradictionem
contra plana est ex aliis declaratis et concedo quod omnis visio creata
componitur ex infinitis unionibus dei nec aliter posset fieri eo quo tanta
est repungnantia visionem non esse in infinitum divisibilem sicud de continuo[??]

60 ad 10 minor neganda est propter eandem causam

61 ad 11 dicendum
quod species in medio non est indivisibilis nec extensive nec intensive quia
potest vigorosior particulariter et continue

62 ad 12 neganda est minor propter idem
tamen de individuis ubi posset procedi per motum continuum ab individuo
perfectiori ad perfectius non ita plane inferri potest contradictio sed vel
ibi argueretur hic vel diversitas specifica inter talia individua
iuxta argumentum scotus 8 loco positum nota tamen quod argumentum in ea
dem forma positum potest duci contra eum quod nulla patet contradictio quin visio divisibilis producatur

63 ad 13 dicendum quod ymmo convenientia specifica
in uno conceptu id est in conceptu specifico substantiali et absoluto et hoc speciei speciessime
requirit quod ista quae sic conveniunt sint similia vel essentialiter similissima
vel ex similibus conposita[?] et hoc etiam requiritur ad hoc quod communicant plus
quam solo genere id est in conceptu quiditativo absoluto et simplici minus communium[?]
quam quiditate generis unde et servandus super me?cam[?[ sicut homo
rationalis et consequenter in hoc dicens si intelligit albedinem sequentem aeque
simplicem sicud praecedentem ponit communem albedinis esse con?um[?] generis et non
speciei speciessime et quod omne individuum albedinis ubi potest sistere
motus intentionis differet specifice ab omni gradu maiori vel
minori ubi etiam sisti posset motus

64 ad 14 respondet okam quod ille
male incedit articulum quia articulus condempnatus intelligit istos qui
posuerunt unam animam non posset esse nobiliorem alia nisi
propter maiorem perfectionem corporum vel nisi essent diversarum specierum quod esset
erroneum quia anima christi etiam quando econtra separata econtra nobilior
anima inde et tamen non fuit unica nobiliori corpori nec fuit
alterius speciei sed non sequitur est nobiior igitur est sit nobilior sed est falla[?]
consequentis sequitur enim econverso haec illae de verbo ad verbum

65 ad cuius intellectum
notandum quod haec sunt verba articuli sicud iacent c 8 articulorum 23
articulo quod inconveniens est ponere alios intellectus nobiliores aliis
quia cum ista diversitas non possit esse a parte corporum eo quod fit
a parte intelligentiarum et sic animae nobiles et ignobiles neccessario essent diversarum specierum sicut intelligentiae[?] error quia sit anima christi
non esset nobilior anima vide haec illae

66 Ex hiis verbis plane patet
ubi bene dicit okam quod falla[?] consequentis erit in argumento eius et illatio ni
miam sine sufficienti evidentia pro conclusione[?] negandum quod hic recitatur sententia quaedam
cum causa s?ne[?] et post iungiter ibi esse errorem et additur causa quare
ibi conci?bitur error propter illud scilicet quod ex ista sententia cum causa sua
infertur quod anima christi non sic nobilior anima vide nec additur
in naturalibus nec in substantia nec in accidentibus ymmo simpliciter nihil ap
ponitur et ideo sine dubio articulus est perplexior sententia cum ista non
condempnatur determinate et distincte sed sub disiunctione vel ista ve
lud
conclusio vel illatio per quam ex eius opposita infertur quod
animae nobiles et ignobiles neccessario essent diversarum specierum S111vb
et certe per talem modum posset teneri ista conclusio quod deductio ex
negatione istius conclusionis ad conclusione quam infert non valeret si enim in
telligit in omni natura intelectuali quod sic eiusdem speciei cum quolibet alio
intellectu creato sicut tenet scotus et multa alii et simul cum hoc teneretur
sententia communis doctoris et multorum aliorum quae permictitur licet falsa scilicet
quod intellectus sic accidens animae intellectivae realiter ab ipsa distinctum
et simul cum hoc teneretur quod nihil agit aliquam rem nisi in se ipso
receptam certe tunc patet quod substantiis animarum existentibus substantialiter essentialiter
posset sicut placeret deo perfectior intellectus fieri in uno quam in
alio nec oporteret in alico quod ad ad hoc quod unus intellectus esset nobilior
alio quod anima una intellectiva esset diversae speciei substantiais ab alia
nec etiam maior aut minor substantialiter sicut nec oportet de beti?bus[?] in
diversis intell?bus aequalibus quod sint aequales per alium articulum hic condemp
nantem quia aequalia substantia in substantiis possent recipere in aequalia ac
cidentia ita eiusdem speciei sicut alterius et tunc per istum mo
dum si talis opinio vera esset sicut est famosa et fuit tempore ar
ticuli illius facti perys[?] famosa clare patet quomodo non sequeretur
aliqui intellectus sunt nobiliores aliis non ex parte corporum
sed intelligentiarum igitur animae nobiles et ignobiles sunt diversarum
specierum et sicut anima una perfectius beata et perfectius fruens deo est
magis nobilificata quam alia minus fruens et minus glorificata licet
par sic in substantia vel in intellectu et voluntate et per consequens nobilior est ista
ita tunc si anima christi haberet nobiliorem intellectum quam anima in
de nobilior esset ista et tamen anima haec non esset propter hoc alterius speciei
ab ista nec extendens istam substantialiter

67 alio modo posset articulus in
telligi de nobilitate maiori per dona virtutes et scientias
et fruitionem et multa similia quae non tenent se ex parte corporis nec a corpore
provenunt sibi quod anima christi sic nobilior anima inde nec ex hoc sequitur
quod s?a[?] unius istarum sic perfectior substantialiter alia earumdem et per consequens
nec alterius speciei et substantialis quia haec illatio est per alium articulum condemp
nata quia secundum hoc pares in naturalibus non possunt esse impares in beati?bus[?]
sed habentes meliora naturalis haberent meliorem beatitudinem semper quod est
error

68 3us intellectus posset poni quod anima christi tam in substantia quam in
potentia etiam dato quod potentiae non distinguerentur ab essentia est nobilior
anima inde quia nobilitatur et sublimatur etiam inso?a[?] non per corpus
secundum in me?te[?] ut subsistat ypostatice divina subsistentia filiali[?] nec
tamen ex ita maiori sua nobilitate sequitur quod ipsa sit alterius speciei
quam anima inde nec intra se essentialiter sit perfectior

69 2o modo et
ultimo apud me rationabiliter posset intelligi melior quam ista quia
si haberet plures gradus eiusdem specei et esset per consequens compositior alia
per modum quo una caritas in sua specie est perfectior et nobilior
alia et tamen non est propter cum alterius speciei

70 Tres autem modi prio
res concordant quod una anima non est substantia melior alia ita quod
substantia sua sic intrinsece perfectior substantialiter et alium principalis fan?a[?] supra
fuit inprobata scilicet quod una esset substantialiter perfectior alia et tamen aeque simplex
vel simplicior et sine dubio iuxta argumenta okam et scotus non videro
quin eo ipso essent alterius speciei sicut ipsum arguunt et quia 4r potest
articulus salvari ut visis est cum veritate specifica utriusque sine
isto 5to modo ideo bene dixit okam quod istud argumentum isto modo
confirmans ex articulo peccavit per fallsitatem[?] consequentis unius mihi
apparet quod excessus nobilitatis qua anima christi excedit anima
unde secundum articulum et est in accidentibus animae id est in hiis vel alico
eorum quae contingenter vel saltem accidenter sibi conveniunt et non speciliater
alico trium modorum primorum et tamen non oritur ista nobilitas ma
ior ex parte corporis vel per additionem plurium partium suae speciei
et si primum memborum non sufficeret articulo citius darem 2m quam
istum intellectum 5tum quomodo vellet okam habere per articulum primus
motus istorum duorum non potest apud me verus esse quia hoc
scilicet quod intellectus sic accidens animae forsan satis ferent[?] articulo
ubi concurrebant et concurrunt sicut probabilis[?] opinio[?] sed sensus 2us vel 3us S112r
modus mihi verisimilior apparet unde ad hoc tenetur perys[?] a m?tis[?] repu
tatis et tenentibus ydemptitatem realem potentiae animae cum essentia eius non
obstante articulo isto quod anima christi non est secundum substantiam nobilior aut
ignobilior quacumque anima alia intellectiva et hoc plane tenet materialiter
francis de maronis libro 3 quaestione 45 tum quia infra eandem speciem
non potest esse maius et minus nisi per gradus eiusdem rei sicud explicat
de caritate cum quia excessus in talibus individuis substantialibus f[?] et
simplicibus non est nisi per posteriora se cum in omnibus quae sunt de
essentia sunt aequalia et paria posteriora autem alico modo sunt ei accidentalia
igitur in substantialibus nullo modo excedunt haec illae

71 haec media in virtute
posuerunt okam et scotus ut habitum est supposito nullo[?] valet in quidam
fugere ad intentione et remissionem graduum in falsa eandem speciem
quia anima intellectiva non ly[?] in se tales gradus realiter differentes ex
quorum pluribus componatur perfectior quam minus perfectaum primo quia tunc
esset divisibilis in infinitum sicut quod licet continuum quia gradus est eiusdem
rationis cum tota forma et per consequens divisibilis sicud illa cum res eius
dem rationis habeant easdem per se passiones

72 Item ita quae sunt eius
dem rationis sunt nata ad similia agenda vel patienda cum
aptitudines uniformiter vel proportionaliter sequantur quidditates similes vel
essentias sicut igitur tota forma est nata dividi per gradus sit
quilibet gradus

73 Item quod quilibet gradus animae esset anima et ita
tot gradus quot animae ita in homoge?is[?] omne praedicatum essentiale conveniens
toti convenit et parti eiusdem rei cum toto existenti

74 3o sequitur quod ex
omnibus animalibus posset fieri una anima quia quemcumque sunt unius rationis
sunt uniformiter unibilia cum unibilitas sic per se passio talis
negatur et naturalis aptitudo et ideo sint 4or gradus unius animae sunt mu
tuo unibiles ita eadem ratione sunt unibiles cum aliis 4or gradi
bus alicuius animae vel similibus ymmo simpliciter omnes ad invicem unibiles
erunt sicut et omnes aquae vel omnes ca?tes[?]

75 4o sequitur quod ex una anima
fieri potuerunt animae innumerabiles ultra scilicet quemcumque numerum sicut
sine eo produci cum realiter differant nec habeant ordinem essentialem
et sic de gradibus graduum in infinitum

76 5m inpossibile sequitur ut videtur scilicet
quod anima esset inducibilis per modum quia idcerto[?] est ta?tas[?] et caliditas
inducibilis per motum quia habet tales gradus eiusdem raitonis tum etiam
quia tales gradus sicut possunt simul ita etiam poterunt successive produci
tum etiam quia omnis forma continua licet non secundum extensionem est indu
cibilis per motum aliquem cum continuatas motus sicut causaliter a continuate termini
anima autem esset tunc continua quia divisibilis in semper divisibilia sicut de
claratum est ex partium talium homogenite[?] igitur haec illae in sententia

77 Illud
ultimum de motu ad animam vel non motu data tali anima parti
bilitate concedendum esset vel negandum per omnia sicut tactum est et declaratum in
dubio posito de motu ad substantiam in fine primi articuli omnia aut
talia satis bene hic deducuntur et citius haec omnia concederem quam quod
perfectior forma vel anima secundum substantiam esset aeque simplex vel simplicior
cum minus perfectam et tamen quod essetit[?] eiusdem rationis specificate et hoc
ex sententia sine inpungnatione extrinseca sponte concessit ben
son[?]
ponens scilicet quod de mille animalibus posset deus facere u
nam et de una mille et per consequens omnia alia hic illata haberet
concedere ex sensus supra posito

78 praeterea via de duabus principibus mihi
magis placet si articulus non obsistat quod si articulus dampnet illum
acciperem 2am quia errorem tenere horeo[?] et iste liber[?] est
intellectus ab omni susp?ne[?] errorum parys dampnatur sed prima via
pulchrior est sive sit vera sive non

79 Et ad inprobationem huius partis
primae per hoc quod proprietates et accidentia naturalia non possunt esse perfectiora nisi
quia proveniunt a substantia meliori

80 dicendum quod ubi melioritas non
habet poni in accidentibus quae naturaliter proveniunt ab anima et per modum quo aliquid
provenit ab igne in ipso igne quia nullum tale accidens in anima
est possibile recipi nisi forsan intentio sui et aliae quaedam quae sunt m?e?ce[?] S112rb
hac naturaliter causabiles et ideo bene stant simul nobilitas secundum accidentia quare
omnia receptibilia in anima cum omni aequalitate secundum substantias et cum additur quod ma
ior okam est articulus in sensu quo concempnatur falsum est sicut patet ex
verbis articuli et commento intellectu proposito alio acuo a quorum nullo dist?e
pant verba articuli quidquid de intellectu et a quorum primo vel 4o nulli dubium
debet esse quod iste articulus non obstaret

81 ad 2m tamen mi?ti[?] ad hoc parys[?]
admictunt eum Nota etiam quod articulus 27 eiusdem capituli dampnat
aequalitatem in omnibus animalibus et debet intelligi sicud prior

82 ad 15 dubium
est mihi ad an deus possit simul conservare infinita non
faciencia aliquid unum et sive sic sive non nihil contra okam contra quem
ille arguit cum quia non sumit secundum opinionem contra quam arguit ut
patet manifeste liberum voluntati videre tum quia dato quod sit tamen hoc non
potest poni de partibus infinitis compositionibus formam finitam quia nullum finitum
est in infinita divisibile in?ftio[?] esse sic quod nichil remaneat
ulterius ibi divisibile quia tunc stare oporteret ad indivisibilia quod est impossibilia
ut hic suppositio et hoc quia interum aliud in conveniens speciale sequitur quod continuum
ex indivisibilibus componatur et tamen verum est quod ille okam sicud et
eo habet ibi ponere infinitas partes informa ibi data quantumcumque
parva totaliter distincta abinvicem et quarum quaelibet posset per divinam potentiam
esse sine alio de eisdem licet sint ibi infinite partes non totaliter
abinvicem distincte ideo sine illis quibusdeam aliquius distinguntur per naturam
potentiam esse posset et tamen non ibi dare ultimas nec
minimas infinitas totaliter abinvicem distinctas quia nulli tales
sunt ibi nisi resolubiles essent ad formas indivisibiles simpliciter ideo different
sibi okam non sequitur quod deus posset tales infinitas partes facere simul ex
istere et tamen quod nulla earumdem componeret cum alia et de hoc
puncto intendo alias habere quaestionem ad articulum spiritualem sed ockam
non arguebat de talibus sed de infinitis quarum quaelibet esset aequa
lis vel maior alia determinata distincta quarum nulla cum alia com
ponit sed nec componere potest secundum opinionem istam quod patet se[?] sive arguitur
de remissione successiva et continua alicuius formae sive de intentione
et tu okam non habebis contra eum ex formae diversitate in infinitum
et de talibus relinqui sub dubio an infinita simul possint
a deo fieri nam de primis quae successive sibi succederent sicud ponit
opinionem contra quam posita est supra conclusio principalis constat mihi quod non quia hoc in
plicat
contradictionem

83 argumentum tamen effica?m[?] quod deus possit simul
facere infinita actu ab invicem distincta est illud quod alias prosequar
de partibus proportionibus magnitudinis alicuius quarum primam potest separare
a posterioribus in fine primae med?tis[?] horae et secundam in fine secundae
partis proportionalis ipsisu temporis dati et sic usque ad finem horae et
hic[?] probandum

84 communis autem opinio est quod non est etiam de servis quia
tunc posset deus facere simul infinitas animas et hoc de animali
bus concessit algazel propter infinitatem hominum posteriorum secundum principiam
philosohiae quorum tamen animae remanserunt et infinitas intelligentias immo
infinitos mundos constat enim quod deus potest facere simul in eodem
loco adaequato corpora infinita quia ita facit de facto in sacramento
eukaristae de partibus corporis licet ista faciant corpus unum
id est constituant quare igitur non infinitas mundos sine infinitas
intelligentias huius repugnantiam non includit etiam hanc communem opinionem
videtur iuvare articulus 12 7 capitulus qui dicit sic quod substantiae separatae sunt
actu infinite infintas enim non est impossibilis nisi in rebus materialibus
error tamen leviter diceretur quod error iste stat praecise in principio non
in conclusione quod probatam apponitur quod enim in conclusione sit error verum est
ve[?] dubium sed si articulus non solum conclusionem sed etima causam dampnet tunc
communis opinio habet plane articulum pro se

85 ad 16 respondet firafis
et bene quod illud dictum habet intelligi de recepto in actu sic scilicet quod non
sit pars alitus suae speciei in recipiente sed sic non est in aug
mentatione formae in eadem parte adaequata subiecti quia quaelibet forma quae S112va
prius recipitur stante prima[?] fit[?] pars qualitativa et gradualis non qualitativa
id est essentialis et alterius speciei a parte quaelibet inquam posterior sic pars gra
dualis alterius formae suae speciei in recipiente

86 aliter et bene In
hoc respondet instans quia recipiens in proposito denudatur a natura recepti
quia una pars non recipit aliam sed hanc idem recipiens commune
recipiens autem commune non oportet denudare a natura recepti secundum
speciem et ita intelligit commentator si argumentum suum valere debeat

87 aliter
ad hoc respondet aliqui et probabiliter quod propositio haec sic intelligenda quod ad hoc
quod aliquid recipiat oportet quod illud passum non requirit ex natura sua aliquid
simile qui ignis est naturaliter calidus ideo habens calorem qui sibi
convenit naturaliter non esset alterius caloris receptivus

88 aliter ad litteram
intelligit philosophus et commentator quod omne receptum denudatur a natura re
cepti id est non est eiusdem negatur secundum speciem cum receptio quia nihil recipit nec
recipere possit substantive aliquid suae speciei sicut pupilla ut expli
ficat si debet recipiere omnes colores oportet quod sit de natura sua
non color et iste intellectus sufficit ibi philosopho et commentari pro conclusione ibi
probanda de intellectu possibili quod erat simplex et immixtus ex na
turis rr[?] intelligibilium

89 ad 17 cui aliqui contrariae opinantes innituntur
sicut etiam in metaphysicae[?] praecedenti dico quod forma accidentalis non est composita compositione
essentiali ex mater et forma propria et intrinseca quae materia possit ad ta
lem formam transformari vel de forma d formam variari licet aliqui
contrarium tenuerint ponentes in omni genere praedicamentali sua propria et
intrinseca principium materiam et formam et privationem et huic concordat illud
famosum dictum aristotelis quod accidentia non habet materiam ex qua sed in qua

90
Respondet okam quod auctor[?] loquitur de compositione extensiva volens quod
propter adventum formae de qua loquitur de non est maior extensio id est
non oportet quod sit et haec eadem est responsio scoti in verbis aliis et tamen
certum est quod ex adventum formae oritur alias compositio quia manifestum
est quod forma adveniens subiecto informans ipsum componit cum eo

91
ad 18 patuit supra in fine articuli praecedentis

92 ad argumentum principalem
sicut ad 16